Imagens das páginas
PDF
ePub

255

260

265

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
Vita tulit, tristi languebunt corpora morbo;
Quod jam non dubiis poteris cognoscere signis:
Continuo est aegris alius color; horrida vultum
Deformat macies; tum corpora luce carentum
Exportant tectis et tristia funera ducunt;
Aut illae pedibus connexae ad limina pendent,
Aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes
Ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,
Frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster;
Ut mare sollicitum stridit refluentibus undis;
Aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
Hic jam galbaneos suadebo incendere odores,
Mellaque arundineis inferre canalibus,
ultro
Hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallae admiscere saporem,
Arentesque rosas, aut igni pinguia multo
Defruta, vel Psithia passos de vite racemos,
Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea. 270
Est etiam flos in pratis, cui nomen amello
Fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;
Namque uno ingentem tollit de caespite silvam,
Aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
Funduntur, violae sublucet purpura nigrae;
Saepe deum nexis ornatae torquibus arae;
Asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum
Pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
Hujus odorato radices incoque Baccho,
Pabulaque in foribus plenis appone canistris.

Sed si quem proles subito defecerit omnis,
Nec, genus unde novae stirpis revocetur, habebit :
Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
Pandere, quoque modo caesis jam saepe juvencis
Insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem
Expediam prima repetens ab origine famam.
Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi

6

=

275

280

285

252. Vita, nature.'-255. Luce carentum mortuarum.-259. Contracto frigore contractae frigore, the effect of cold being presented as its quality.-267. Tunsum, poetic for tunsae.

283. Arcadii magistri Aristaei. 285. Insincerus, putrid.'287. Pellaei, Macedonian.' After the foundation of Alexandria, the

Accolit effuso stagnantem flumine Nilum,
Et circum pictis vehitur sua rura phaselis;
Quaque pharetratae vicinia Persidis urguet,
Et diversa ruens septem discurrit in ora
Usque coloratis amnis devexus ab Indis,
Et viridem Aegyptum nigra fecundat arena;
Omnis in hac certam regio jacet arte salutem.

290

295

300

Exiguus primum atque ipsos contractus ad usus
Eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti
Parietibusque premunt artis, et quatuor addunt,
Quatuor a ventis obliqua luce fenestras.
Tum vitulus bima curvans jam cornua fronte
Quaeritur: huic geminae nares et spiritus oris
Multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto
Tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis
Subjiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes.
Hoc geritur, Zephyris primum impellentibus undas, 305
Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.
Interea teneris tepefactus in ossibus humor
Aestuat, et visenda modis animalia miris,
Trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,
Miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt,
Donec, ut aestivis effusus nubibus imber,
Erupere, aut ut, nervo pulsante, sagittae,

Prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

310

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? 315 Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneïa Tempe,

Amissis, ut fama, apibus morboque fameque,

Tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis,

Multa querens, atque hac afatus voce parentem: 320
Mater, Cyrene mater, quae gurgitis hujus

Macedonians colonised and frequented Egypt very extensively.289. Phaselis, barks,' formed in the shape of the pod of the phaselus. The name used by Herodotus is baris.

·

303. In clauso, shut up'-the windows and door being made airtight.-307. Hirundo. The 'swallow' migrates to Italy about the middle of January.-309. Aestuat, ferments.'-314. Si quando, whenever.' 315. Quis deus. See note on Ecl. 1, 19.-320. Multa querens, bitterly complaining.'

Ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum

325

Si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo-
Invisum fatis genuisti? Aut quo tibi nostri
Pulsus amor? quid me coelum sperare jubebas?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
Quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
Omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo.

Quin age, et ipsa manu felices erue silvas,

Fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes, 330
Ure sata, et validam in vites molire bipennem,

Tanta meae si te ceperunt taedia laudis.

At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
Sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae
Carpebant, hyali saturo fucata colore,

Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,
Caesariem effusae nitidam per candida colla,
[Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque],
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
Altera tum primos Lucinae experta labores
Clioque et Beroë, soror, Oceanitides ambae,
Ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
Atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deïopea,
Et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta,
Aque Chao densos divum numerabat amores.
Carmine quo captae dum fusis mollia pensa
Devolvunt, iterum maternas impulit aures
Luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
Obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores
Prospiciens summa flavum caput extulit unda,

335

340

345

350

Et procul: 'O gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,

355

Tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
Stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.'
Huic percussa nova mentem formidine mater,
'Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum
Tangere,' ait. Simul alta jubet discedere late

[blocks in formation]

335. Hyali, sea-green;' literally, 'glassy.'-356. Nomine dicit; that is, nominat, calls you.'-357. Nova, 'sudden."

6

Flumina, qua juvenis gressus inferret. At illum
Curvata in montis faciem circumstetit unda
Accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
Jamque domum mirans genetricis et humida regna
Speluncisque lacus clausos, lucosque sonantes
Ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum
Omnia sub magna labentia flumina terra
Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque,
Et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus,
Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta,
Saxosusque sonans Hypanis, Mysusque Caicus,
Et gemina auratus taurino cornua vultu

360

365

370

Eridanus, quo non alius per pinguia culta

In mare purpureum violentior effluit amnis.

Postquam est in thalami pendentia pumice tecta

Perventum, et nati fletus cognovit inanes

375

Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes
Germanae, tonsisque ferunt mantelia villis;
Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt
Pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae;
Et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi:
Oceano libemus! ait. Simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores,
Centum quae silvas, centum quae flumina servant.
Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam,
Ter flamma ad summum tecti subjecta reluxit.
Omine quo firmans animum sic incipit ipsa :
'Est in Carpathio Neptuni gurgite vates,
Caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
Et juncto bipedum curru metitur equorum.
Hic nunc Emathiae portus, patriamque revisit
Pallenen; hunc et Nymphae veneramur, et ipse
Grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,

380

385

390

361. Curvata = se curvans.-362. Accepit-misit. Accipere is said of a place which is entered; mittere, of one passed through. That here described seems to be the common palace of all the watery deities, and the source of all their streams.-373. Mare purpureum, dark-blue sea.'

the

382. Oceanus, represented by Homer and Plato as a great river flowing round the earth, and enclosing it. Hence the supposed origin of the word from the root oc or og, boundary.'-385. Nectar must then have been a spirituous liquor.

[ocr errors]

395

Quae sunt, quae fuerunt, quae mox ventura trahuntur.
Quippe ita Neptuno visum est, immania cujus
Armenta, et turpes pascit sub gurgite phocas.
Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
Expediat morbi causam, eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
Orando flectes; vim duram et vincula capto

Tende; doli circum haec demum frangentur inanes, 400
Ipsa ego te, medios quum Sol accenderit aestus,
Quum sitiunt herbae, et pecori jam gratior umbra est,
In secreta senis ducam, quo fessus ab undis

Se recipit, facile ut somno aggrediare jacentem.

Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, 405
Tum variae eludent species atque ora ferarum.
Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris,
Squamosusque draco, et fulva cervice leaena;
Aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis
Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,
Tanto, nate, magis contende tenacia vincla,

Donec talis erit mutato corpore, qualem

Videris, incepto tegeret quum lumina somno.'

410

Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odorem, 415 Quo totum nati corpus perduxit; at illi

Dulcis compositis spiravit crinibus aura,

Atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens

Exesi latere in montis, quo plurima vento

[blocks in formation]

Jam rapidus torrens sitientes Sirius Indos
Ardebat coelo, et medium Sol igneus orbem

425

[ocr errors]

397. Eventus secundet, render the issue prosperous.'-400. Circum haec (sc. vim et vincula) frangentur inanes, will be defeated and frustrated.'-406. This fable originated in one of the physical theories of the ancients; namely, that water is the primary element of all creation. -407. Atra, deadly."

6

[ocr errors]

418. Habilis, active,'' energetic.'-419. Plurima unda, the lofty waves.'-423. Aversum a lumine, shaded from the light.'-424. Procul, 'hard-by.' Nebulis obscura, shrouded in a mist.'

« AnteriorContinuar »