Imagens das páginas
PDF
ePub

cum ipsis navibus perdidit, ego in plurimorum offensa unum ab Italia avertere non possum? hic quoque laus exprimitur Aeneae, cuius tantum meritum fuit, ut eius felicitatem Iuno cum omnibus diis non valuerit superare. cum igitur diceret quippe vetor fatis, addidit, ut dictum 5 est, exemplum Minervae Graecorumque ab ea perditorum existimans in eorum interitu fata esse permutata, ut licuerit volenti inferre perniciem quam fata non sinebant. maiorem dolorem Iunonis adsignat, quod in eodem fato Minervam monstrat tantum in suis doloribus potuisse, ut 10 in ultione sua etiam fulmine Iovis usa videatur, poenamque ipsam sic exprimit, ut delicti ipsius defendat auctorem, quae defensio iram Iunonis exaggerat. qui enim potuit defendi iniuste gravissimum supplicium pertulit, multo magis socii eius qui cum navibus perierunt unius 15 поха. interea pro arbitrio suo et pro praesumpta Carthaginis causa vult cum rege suo, hoc est Aenea, reos tenere Troianos, qui nihil etiam ipsi commeruissent. videamus nunc quemadmodum Aiacis excuset offensam, ut magis sese dolendo adfligeret, si in eo facto acerbitas 20 poenae conpleta esse videatur in quo non fuit gravis delicti vel culpae substantia. furias, inquit, Aiacis Oili: Aiax ingressus templum Minervae incestatus caede et ho-. minum sanguine, quia amore Cassandrae tenebatur ac per hoc nesciebat quid mali committeret, ab ipsis altaribus 25 tractam stupro sacram virginem violavit et, quod erat gravius, sub ipsis oculis Minervae. defenditur iste veniali statu: factum enim manifestum non purgatur, nisi hoc genere, ut dicatur si deliquit Aiax, non erat suae mentis nec sui consilii; furebat enim, hoc est amabat, quod pathos, 30 ut dictum est, venialiter defenditur. quicquid enim per

4 felicitatem LR facultatem ed. meorum in te edI eorum in se edF.

7 in eorum interitu LR 9 sicque ante maiorem 14 iniustae

interpol. ed. | facto R. 11 sua LR sui edF.

LR corr. r ed. 16 noxam LR ob noxam r ed. noxa nos ad antecedentia retrahentes.

per hoc LR atque per haec ed.

22 Aiacis om. ed.

24-25 ac

pathos ipsum admittitur non adscribitur homini qui maiore vi coactus aliquid efficit quod contrahat crimen. Aiacis ergo factum levius facit, ut ostendat veluti graviora peccata Troianorum, quae non erant. denique cum enume5 raret poeta superius incidentis iracundiae causas, alios dixit deliquisse, qui illo tempore quo Aeneas cum suis navigabat non adfuerant. denique nec Paris praesens fuit nec Ganymedes, quorum ex facto utique non debuit alios opprimere qui nihil admiserant. in facto tamen Minervae 10 consideratur irascentis iniusta sententia, quae non tractavit innocentium in illa poena consortium, dummodo cum illorum licet iniusto supplicio perderet inimicum. disiecitque rates, ne, si forte alicui contigisset evadere, haberet navigandi subsidium. evertitque aequora ventis alieno imperio 15 usa, hoc est cum Iovis fulmen arriperet, et imperium Neptuni sumpsit habuitque in ventos iubendi potestatem qui alterius imperio regebantur. .exprimitur hic magis ac magis irascentis Minervae violentia, cum Aiacis ipsius demonstratur interitus, unde Iunonis animus torquebatur. 20 perditis enim Graecis navibus et innoxiis hominibus naufragio pressis debuit auctoris offensae gravius supplicium demonstrari, ne reus cum insontibus una parique poena videretur adflictus. illum, inquit, expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 25 illum quod dixit et eius nomen suppressit, hoc est quod plurimis locis diximus, magnum intellectum ex pronominibus nasci; nam dicendo illum hoc vult intellegi: illum temerarium, illum inconsideratum, illum sacrilegum, illum profanum, illum qui in templo deae, in templo virginis, 30 ante ipsas aras, in conspectu numinis regiam sacerdotem intactam stupro violavit. expirantem transfixo pectore flammas, sine dubio flammas cum anima expirantem, transfixa scilicet fulmine ea corporis parte qua percussa

6 illo LR eo ed. 12 licet om. ed. 14 evertitque-ventis supra post rates inseruit ed. 16 su LR sumpsit nos surripuit vel arripuit r in margine fratris sui ed. 33 transfixo LR ed. | fulmine L in f. R om. ed. | partis LR corr. r ed.

facilius uniuscuiusque interitus provenit. turbine corripuit scopuloque infixit acuto; figi enim non potuit nisi ingenti turbine, cum pondere atque magno actu saxo fuisset inlisus. et hoc ad irascentis animum pertinet, ut, cum in acutum scopulum etiam modesto fluctu iactatus haerere potuisset, 5 adderetur maior vis, quo facilius fieret quod volebat offensa. hic etiam illud intellegi potest, idcirco eum infixum scopulo, ne delatus fortassis ad litus sepulturae saltem beneficium reperiret. haec igitur suppliciorum genera propter acerbitatem Iunoni displicent, quae volebat Aiacem potuisse 10 defendi, quo magis sese excruciat insontem furore peccasse diiudicans et arbitrata crimini obnoxios tenendos esse Troianos, qui non erant rei. concludit mire conparationem ipsam a persona sua dicens ast ego, et quam vim pronomina teneant ipse poeta monstravit, cum sequentia 15 necteret. ait enim quae divum incedo regina, Iovisque et soror et coniunx. ostendit ergo quid sit quod dixit ast ego, scilicet quae omni genere Minervam praecedo. reginam enim constabat ceteris esse potiorem accedente eo quoque quod, etiamsi nullam reginae haberet potestatem, deberet 20 ab eo qui frater esset et maritus aliquod meritum consequi. constat enim mulieres a maritis adquirere dignitatem, si magni sint et in summo honore aut potestate fuerint, per maritum autem cadere, si nullius fuerit dignitatis. cum igitur et ipsa esset regina et deorum rex esset 25 qui ei et mariti consortio et germanitatis vinculo teneretur, vehementissime movebatur, quod desiderata non valeret inplere. ut autem omnia rationis suae in unum colligeret, utitur anacephalaeosi. nam mene quod in capite posuit, hoc est ast ego; quod dixit in principiis incepto 30

2 ingente LR corr. ed. 3 actu LR ictu ed.: sed Don. Vergilii exemplum 12, 687 secutus esse videtur. 5 molesto

ed.

11 peccasse L peccare R corr. r. 18 rerum post genere interpol. edF. 22 constabat LR constat ed. | a maritis LR

amantis ed.

sortio om. LR scripsit ed.

24 cadere LR accedere ed.

add. ed.

26 et post con

28 omnia om. rationem suam

desistere victam nec posse Italia Teucrorum avertere regem, hoc est quod memoravit una cum gente tot annos bella gero. Graeci enim cum Aiace, mox ut Minerva irata est, uno ictu perierunt. conplectitur ergo inter dolores suos 5 etiam hoc, quod ipsa quasi cum aequalibus bello contendens et per infinitos annos continuas inimicitias exercens obtinere non potuerit. recte autem posuit bella gero, quasi cum resistentibus, quasi cum iis qui sperarent de Iunone victoriam. denique ut hoc probaret, ait et quis10 quam numen Iunonis adorat praeterea aut supplex aris inponit honorem? Hoc idcirco posuit, ut ostenderet per coniecturam Troianos idcirco Iunonis numen non adorare et aris eius non inponere sacrificia, quod se sperarent eam renitendo superaturos. hic quanta arte in medio posuerit 15 praeterea debet ostendi; nam sic esse debuit: praeterea quisquam numen Iunonis adorat aut supplex aris inponit honorem? sed, ut diximus, honestius in medio posuit praeterea, ut utraque conecteret. certe et hoc plurimis locis ostendemus, unam orationis partem non semel, sed 20 saepius accipiendam, ut dicamus praeterea aut quisquam numen Iononis adorat? praeterea aut supplex aris inponit honorem? ut praeterea bis accipiatur aut certe ordinato sensu semel ponatur in capite.

Talia flammato secum dea corde volutans: cum haec 50 25 Iuno tractaret taliaque secum conferret, ipsa quoque nocendi consilium repperit nec laboravit inquirere, quando illi exemplum Minervae quid esset necessario faciendum mature suggessit. sed prius poeta debuit demonstrare quantum irascentis ardores excreverint disputando. supe

1 nec LR non ed. (ut supra). 4 in uno ed. 5 etiam LR et ed. quasi om. R. 6 et om. ed. | infinitos LR continuos ed. 10 adorat ubique LR. | inponit hic et inferius, tertio loco inponet LR corr. r: Donatum, quoniam de Troianis intellegit, inponit legisse apparet. 12 aut LR ed. et nos.

13-14 ea retinendo ed. 18 pluribus ed. 19 ostendimus ed. 20 discamus L. 22 aut certe LR ut c. ed.

[blocks in formation]

27. quid

rius quippe cum initia cogitationum eius enumeraret, his, inquit, accensa super, hic ait talia flammato secum dea corde volutans. plus est enim flammatum quam accensum, unde manifesta, ut dictum est, ratione monstratur, quantum doloris Iunoni accesserit ex conparatione tot modis 5 et generibus facta. haec igitur cum tractaret Iuno, accepit de exemplo nocendi consilium: iuvabatur autem eius intentio, quod Troiani per id temporis navigabant. nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. . . . .: servavit hic Vergilius personae rationem miro 10 artis ingenio, sed in ea parte, non quae conpeteret reginae, sed quae conveniret iratae et ei quae nollet occasionem loci et temporis perdere. nam si personam vellet ostendere reginae, mittere aliquem ad Aeolum debuit et iubere quid fieret. neglecta ergo potestatis ratione totum ad- 15 signat iratae et ei quam cogebat ultionis spes in evidenti constituta, et licet iratis et flammatis aestibus animorum non detur integra consiliorum intentio, tamen totum miscet in persona Iunonis, ut irata non consideraret iniuriam suam et deorum regina Iovisque uxor et soror ad Aeolum 20 pergeret, sed iis, ut dictum est, omnibus spretis ipsa vaderet, curaret praesens quod desiderabat inpleri. mandata enim si extitissent, aut neglegi possent aut non pro voluntate Iunonis procederent aut emergente dilatione facti nocendi periret occasio. quo loco Vergilius docet per 25 nosmet ipsos agendum quod rectius cupimus provenire, et, si quando inferior persona nobis necessaria est ad praestandum quod habet in potestate, servemus ei honorificentiam conpetentem, ut maiore studio conpleat quod fuerit necessarium; gratatur enim sibi a potiore esse de- 30 latum. cetera quae sequuntur eam rationem tenent, ut sciamus ventos cavis terrae vel montium contineri. Aeolum

2 flammatos et cum LR corr. r. 10 post venit collatis vv. 81 et 100 excidisse puto et cetera quae sequuntur usque supplex his vocibus usa est, quoniam v. 64 explicatur. 15 quid LR quod ed. 22 desiderabant R corr. r. om. ed. ras. et ed. 30 gratulatur ed.

28 ei L r in

27 si

« AnteriorContinuar »