Imagens das páginas
PDF
ePub

30

40

Neve foret victo laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hîc placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc fessum finuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut pofitâ casside miles adeft, Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro, Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique Patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid fit amor nescit, dum quoque nescit, amat.
Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, & effufis crinibus ora rotat,
Et dolet, & fpecto, juvat & spectasse dolendo,

Interdum & lacrymis dulcis amaror inest:
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens,
Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed

neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt. Nos quoque lucus habet vicinâ confitus ulmo

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic blandas fpirantia fydera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ ftupui miracula formæ

Quæ pofsit senium vel reparare Jovis ;
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus ; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via,

50 60

70

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor. Pellacesque genas, ad quas hyacinthina fordet

Purpura, & ipse tui floris, Adoni, rubor. Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmenia turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Tarpëia Musa columnas

Jactet, & Aufoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera fat tibi fit fæmina poffe sequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua mænia claudis

Quicquid formofi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno

Endymione a turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias,
Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, & riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, & roseam pofthabitura Cypron.
Aft ego, dum pueri finit indulgentia cæci,

Mænia quàm fubitò linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

80

90

10

Elegia secunda, Anno ætatis 17. In obitum Præconis Academici Cantabrigienhs. TE E, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem, Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æfonios vivere pofse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, fæpe rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacá stabat Cyllenius aula

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ juffa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem eft telis ifta petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat & ipfa modos querebunda Elegeia tristes,

Personet & totis nænia mæsta scholis.

20

Elegia tertia, Anno ætatis 17.

In obitum Præfulis Wintonienhs. OESTUS eram, & tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo triftia plura meo, Protinus en subiit funeftæ cladis Imago

fedebam,

[ocr errors]

Fecit in Angliaco quam Libitina' solo ; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres

Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos & jaspide muros,

Nec metuit satrapum fternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempeftivis ossa cremata rogis.
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit & amiffos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi dignissime præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, & tristi fic ore querebar,

Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, & pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec finis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia fylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit conceffa poteftas;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugâsse suâ? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartesiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab eöo littore mensus iter.
Nec mora, membra cavo pofui refovenda cubili,

30

' Libitina] The plague that now raged in London, and carried off 35,417 persons. Whitelock's Mem. p. 2. Warton.

40

50

Condiderant oculos noxque soporque meos. Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Et matutino cum juga fole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore folum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sydereum nitido fulsit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Insula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque falutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos
Nate veni, & patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca. Dixit, & aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice fomnos,

Talia contingant somnia fæpe mihi.

60

« AnteriorContinuar »