Imagens das páginas
PDF
ePub

CUR,

10

Elegia quarta. Anno ætatis 18.
Ad Thomam Junium præceptorem suum, apud
Mercatores Anglicos Hamburga agentes,

Pastoris Munere fungentem.
MURRE

per

immenfum fubitò mea littera pontum, I, pete Teutonicos læve per æquor agros, Segnes rumpe moras, & nil, precor, obstet eunti,

Et feftinantis nil remoretur iter,
Ipfe ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, & virides sollicitabo Deos;
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, fi poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri.
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusina miffus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburga menia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hamâ, Cimbrica

quem

fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem eft animæ plusquam pars altera noftræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei !
Charior ille mihi quam tu doctisfime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat.
Quámque Stagirites generoso magnus alumno,

Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis & ille mihi.

20 30

40

Primus ego Aonios illo præeunte recessus

Luftrabam, & bifidi facra vireta jugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero. · Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Aufter opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibiffe fonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte fonorum,
Quàm fit opus

fit opus monitis res docet, ipsa vides. Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Verfantem, aut veri biblia sacra Dei.
Cæleftive animas faturantem rore tenellas,

Grande falutiferæ religionis opus.
Utque folet, multam, fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, fi modo adesset, herum.
Hæc quoque paulum oculos in humum defixa modestos,

Verba verecundo fis memor ore loqui : Hæc tibi, fi teneris vacat inter prælia Mufis

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit sera, falutem ;

Fiat & hoc ipfo gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lento Penelopeia viro.
Aft ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipfe quod ex omni parte levare nequit.
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur, ,

Et pudet officium deseruiffe fuum.
Tu modò da veniam fallo, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

50

60 70

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe farisliferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mæstas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat & iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu scripfiffe tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor.
Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuàmque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasle duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,

Et fata carne virûm jam cruor arva rigat. Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odryfos Mars pater egit equos. Perpetuóque comans jam deflorescit oliva,

Fugit & ærisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, & jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis & ignoto folus inópsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, & faxis fævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus;

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et finis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipfe Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent ? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

Æternâque animæ digna perire fame! Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Preslit inafsueto devia tesqua pede,

80

90

100

110

Desertasque Arabum falebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni' dira, manus. Talis & horrifono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscofæque ipsum Gergelia civis Jesum

Finibus ingratus jussit abire fuis.
At tu sume animos, nec fpes cadat anxia curis

Nec tua concutiat decolor offa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipfe Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, & pugil ille tibi ;
Ille Sionæa qui tot fub mænibus arcis

Allyrios fudit nocte filente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit & densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara fonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenofam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod fupereft miseri) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala.
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios poffe videre lares.

120

1 Sidoni] Jezebel, the wife of Ahab, daughter of Ethbaal, king of the Sidonians. Warton.

Elegia quinta, Anno ætatis 20.

In adventum veris.

novos.

IO

N se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam revocat Zephyros vere tepente novos. Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque foluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an & nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adeft ? Munere veris adeft, iterumque vigescit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam fibi pofcit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt. Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, & fonitus me facer intùs agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Dolius ipfe venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,
Perque vagas nubes

corpore

. Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora Deûm. Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. Quid tam grande sonat distento spiritus ore?

Quid parit hæc rabies, quid facer iste furor ?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint ifto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis

Inftituis modulos, dum filet omne nemus.
Urbe ego, tu sylvâ fimul incipiamus utrique,

Et fimul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, & hoc subeat Musa perennis opus.

20

30

« AnteriorContinuar »