Imagens das páginas
PDF
ePub

40

Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctòas aurea lora plagas.
Ef breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ

Horrida cum tenebris exulat illa fuis.
Jamque Lycaonius plauftrum cæleste Boötes

Non longâ fequitur fessus ut ante viâ,
Nunc etiam folitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant fydera rara polo.
Nam dolus, & cædes, & vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ

Phæbe tuâ, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris

ope. Desere, Phæbus ait, thalamos Aurora seniles,

Quid juvat effoeto procubuisse toro?
Te manet Æolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocyus urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus Phæbe subire tuos;
Et cupit, & digna eft, quid enim formofius illâ,

Pandit ut omniferos luxuriosa finus,
Atque Arabum fpirat messes, & ab ore venufto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rofis.
Ecce coronatur facro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim ; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus & visa est posse placere suis. Floribus effufos ut erat redimita capillos

50

60

70

80

Tenario placuit diva Sicana Deo.
Afpice Phæbe tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnamed Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma falutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, & hinc ticulos adjuvat ipfa tuos.
Quòd fi te pretium, fi te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus fæpe coëmptus Amor) Illa tibi oftentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, cursu languentem Phæbe diurno

Hefperiis recipit Cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy ? Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora falo?
Frigora Phæbe meâ melius captabis in umbrâ,

Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,

Huc ades, & gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans Aura per humentes corpora

fufa rofas. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phäetonteo fumidus axis equo; Cum tu Phæbe tuo fapientius uteris igni,

Huc ades & gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva suos suspirat amores ;

Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.

[merged small][ocr errors]

IIO

Jamque vel invietam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet facro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Litus io Hymen, & cava faxa fonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ,

Puniceum redolet veftis odora crocum. Egrediturque frequens ad amæni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella finus. Votum est cuique suum, votum eft tamen omnibus unum,

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,

Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua fydera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat & famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri cum fera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque suâ Cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres,
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi Nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, & fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere fylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu fibi numina lucus habeto,

Nec vos arboreâ dii precor ite domo.
Te referant miseris te Jupiter aurea terris

120

130

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ? Tu saltem lentè rapidos age Phæbe jugales

Quà potes, & sensim tempora veris eant. Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat & nostro serior umbra polo.

140

Elegia sexta.

Ad Carolum Diodatum ruri commorantem.

Qui cum idibus Decemb. fcripfillet, & fua carmina excufari postu

laffet si solito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amifis exceptus, haud satis felicem operam Mufis dare se podle affirmabat, hunc habuit refponfum.

MTT

10

ITTO tibi sanam non pleno ventre falutem,

Quâ tu distento forte carere potes.
At tua quid noftram prolectat Musa camænam,

Nec finit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine fcire velis quám te redamémque colámque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim

Festaque cælifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos. Quid quereris refugam vino dapibusque poëfin?

Carmen amat Bacchum, Carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides geftasse corymbos,

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euæ

Mista Thyonêo turba novena choro.
Naso Corallais mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ non fata vitis erat.

20

30

per te

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyaum

Cantavit brevibus Teia Mufa modis, Pindaricosque inflat numeros Teumefius Evan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum, Dum gravis everso currus crepat axe supinus,

Et volat Eléo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu,

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. Maslica fecundam despumant pocula venam,

Fundis & ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda ; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina

Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas faltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum pfallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora ferpere Phæbum,

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque fonantem

Irruet in totos lapsa Thalia finus.
Namque Elegía levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos ;
Liber adeft elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Sæpius & veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, & adulto sub Jove cælum,

40

50

« AnteriorContinuar »