Imagens das páginas
PDF
ePub

60

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, & innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, & cafta juventus,

Et rigidi mores, & fine labe manus.
Qualis veste nitens facrâ, & luftralibus undis

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt poft rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi

Dulichium vexit per freta longa virum, , Et

per Monstrificam Perseia' Phæbados aulam,

Et vada femineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuiffe greges.
Diis etenim facer est vates, divûmque facerdos,

Spirat & occultum pectus, & ora Jovem.
At tu si quid agam, scitabere (fi modò faltem

Esse putas tanti noscere liquid agam) Paciferum canimus cælefti semine regem,

Fauftaque facratis fæcula pacta libris, Vagitumque Dei, & ftabulantem

paupere

tecto Qui suprema suo cum patre regna colit. Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,

Et fubitò elisos ad sua fana Deos.

70

potor Homerus

80

1

Perfeia] Circe was the daughter of the sun, and as some say, of Hecate. Ov. Met. vii. 74. Rem. Amor. 263. Warton.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa

Illa sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris.

90

10

Elegia septima, Anno ætatis undevigesimo.

ONDUM blanda tuas leges Amathufia nôram, NON

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,

Atque tuum sprevi maxime, numen, Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos,

Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ :
In genus humanum quid inania dirigis arma ?

Non valet in fortes ifta pharetra viros.
Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) & duplici jam serus igne calet.
Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ

Attulerat primam lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem

Nec matutinum sustinuere jubar.
Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero, dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi ;
Aut qui formosas pellexit ad ofcula nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas;
Addideratque iras, fed & has decuisse putares,

Addideratque truces, nec fine felle minas. Et miser exemplo fapuisses tutiùs, inquit,

20

30

40

Nunc mea quid possit dextera testis eris. Inter & expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem. Ipfe ego si nescis strato Pythone superbum

Edomui Phæbum, ceflit & ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certiùs & graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,

Qui poft terga solet vincere Parthus eques.
Cydoniusque mihi cedit venator, & ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis.
Cætera quæ dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ,

Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, & aurato quatiens mucrone fagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat,
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat,

Fallor? an & radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus & quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia misi

Neve oculos potui continuiffe meos. Unam forte aliis supereminuisse notabam,

Principium noftri lux erat illa mali.

50

60

[ocr errors]

Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus & hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,

Infilit hinc labiis, infidet inde genis :
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs, flammaque totus eram.
Interea misero quæ jam mihi fola placebat,

Ablata eft oculis non reditura meis.
Aft ego progredior tacitè querebundus, & excors,

Et dubius volui fæpe referre pedem.
Findor, & hæc remanet, fequitur pars altera votum,

Raptaque tàm fubitò gaudia flere juvat.
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis & abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, & luctu victus, amores

Nec licet inceptos ponere, neve fequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, & coràm tristia verba loqui!
Forfitan & duro non eft adamante creata,

Forte nec ad noftras surdeat illa preces. Crede mihi nullus fic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus & unus ego.
Parce precor teneri cum fis Deus ales amoris,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt noftris altaria donis,

80

90

Solus & in fuperis tu mihi fummus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans:
Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

[ocr errors]

ÆC ego mente olim lævâ, ftudioque supino

Nequitiæ posui vana trophæa meæ. Scilicet abreptum fic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magiftra fuit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora noftra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse Sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipse Venus.

Io

« AnteriorContinuar »