Imagens das páginas
PDF
ePub

EPIGRAMMATUM LIBER.

In Proditionem Bombardicam.

UM fimul in regem nuper fatrapasque Bri

tannos

Ausus es infandum perfide Fauxe nefas,

Fallor? an & mitis voluisti ex parte videri, Et pensare malâ cum pietate scelus ; Scilicet hos alti miffurus ad atria cæli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit Jordanios turbine raptus agros.

In eandem.

[ocr errors]

ICCINE tentafti cælo donâsse Jacobum

Quæ septemgemino Belua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera ňumen,

Parce precor donis infidiofa tuis.
Ille quidem fine te consortia ferus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fødos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namque hac aut aliâ nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi cæli vix bene scandet iter.

10

PUR

In eandem. URGATOREM animæ derifit läcobus ignem,

Et fine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ

Movit & horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,

Supplicium spretâ relligione dabis.
Et fi stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

In eandem.

UEM modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnarât Tænarioque finu, Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra,

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

Q

In inventorem Bombardæ.

APETIONIDEM laudavit cæca vetuftas,

Qui tulit ætheream folis ab axe facem ; At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surtipuisle Jovi.

Ad Leonoram Romæ canentem.

NGELUS unicuique suus (sic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus. Quid mirum ? Leonora tibi fi gloria major,

А

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum. Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd fi cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

[ocr errors]

Ad eandem.

A

LTERA Torquatum cepit Leonora Poëtam,

Cujus ab infano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, & propter te Leonora foret ! Et te Pieria fenfiffet voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ;
Et poteras ægro spirans sub corde quietem

Flexanimo cantu reftituiffe fibi.

[ocr errors]

Ad eandem.
YREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claraque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico facra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, & amænâ Tibridis undâ

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidům studiis ornata fecundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

In Salmasii Hundredam.
UIS expedivit Salmaso suam Hundredam,

Picamque docuit verba noftra conari?
Magister artis venter, et Jacobei
Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod fi dolofi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi modo qui primatum Papæ
Minatus uno est dislipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.

G

In Salmasium.
AUDETE scombri, et quicquid eft piscium falo,

Qui frigida hyeme incolitis algentes freta!
Veftrum mifertus ille Salmafius Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus, apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratiffimos.

10

G4

ALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori,
Quis bene moratam, morigeramque neget?

Apologus de Rustico & Hero.
USTICUS ex Malo sapidissima poma quotannis

Legit, & urbano lecta dedit Domino:
Hic incredibili fructûs dulcedine Captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas.

R

Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinus aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in fua damna manus.
Atque ait, Heu quantò fatius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tuliffe animo! Possem Ego avaritiam frænare, gulamque voracem :

Nunc periere mihi & fætus & ipfa parens.

10

Ad Christinam Suecorum Reginam,

nomine Cromwelli. B ELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,

Christina, Aretoi lucida ftella poli! Cernis, quas merui dura fub casside rugas,

Utque fenex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Aft tibi fubmittit frontem reverentior umbra:

Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

« AnteriorContinuar »