Imagens das páginas
PDF
ePub

SYLVARUM LIBER.

Anno ætatis 16. In obitum Procancel

larii medici.

IO

ARERE fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.
Vos fi relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit Alebilis, heu moræ
Tentantur incassùm dolique ;

Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nesli venenatus cruore

Æmathia jacuisset Oeta.
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Illion HeEtora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Enfe Locro, Jove lacrymante.
Si trifte fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgâ. Numenque trinum fallere fi queant Artes medentûm, ignotaque gramina,

20

30

Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidiffet hastâ.
Læfiffet & nec te Philyreie
Sagitta echidnæ perlita fanguine,
Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genitricis alvo.
Tuque o alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec fine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, & ex tuo
Crescant rolæ, calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proserpina,
Interque felices perennis

Elyfio fpatiere campo.

40

In quintum Novembris, Anno ætatis 17.

AM pius extremâ veniens läcobus ab arcto
JAM

Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis :
Pacificusque novo felix divesque sedebat
In folio, occultique doli securus & hoftis :

[ocr errors]

Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni poft funera mæsta futuros;
Hic tempeftates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium ftruit inter amicos,
Armat & invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magifter
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, caffesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia Tigris
Insequitur trepidam deserta

per

avia prædam
Nocte sub illuni, & fomno nictantibus aftris.
Talibus infestat populos Summanus' & urbes
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Troiæ.
At fimul hanc opibusque & festa pace

beatam
Afpicit, & pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes & luridum olentia sulphur.
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
Effiat tabifico monstrosus ab ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.

30

Summanus) i. e. Pluto. Ov. Fast. vi. 731. Warton.

40

50

Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, noftrâque potentior arte.
Illa tamen, mea fi quicquam tentamina possunt.
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta,
Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis ;
Quà volat, adverfi præcursant agmine venti,
Denfantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat alpes,
Et tenet Aufoniæ fines, à parte sinistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt ofcula dantem;
Hinc Mavortigenæ confiftit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur, præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantum series longiffima fratrum ;
Cereaque in manibus geftant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia tædis
(Vesper erat facer ifte Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, & inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citheron.

His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, & hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,

60

70

80

90

Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter
Producit fteriles molli sine pellice noctes)
At vix compositos fomnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque filentum,
Prædatorque hominum falsâ sub imagine tectus
Aftitit, assumptis micuerunt tempora canis,
Barba finus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, & ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos conftrinxit fune falaces.
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis uti fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur folus per

lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba falutis
Impius, atque lupos domuit, Lybicosque leones.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces ;
Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus ?
Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram venerande tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata fub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni :
Surge, age, surge piger, Latius quem Cæfar adorat,
Cui referata patet convexi janua cæli,
Turgentes animos, & faftus frange procaces,
Sacrilegique fciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apoftolicæ pofsit custodia clavis ;
Et memor Hesperia disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrofæ,
Thermodoontéa nuper regnante puella.
At tu fi tenero mavis torpescere lecto
Crescentesque negas hofti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »