Imagens das páginas
PDF
ePub

110

I 20

Relliquias veterum franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant foleîs dare bafia reges.
Nec tamen hunc bellis & aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor, tu callidus utere fraude,
Quælibet hæreticis disponere retia fas est;
Jamque ad confilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, & procerum de ftirpe creatos,
Grandævosque patres trabeâ, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, quà convenere, sub imis.
Protinus ipfe igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propofiti, factique mone, quisquámne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ.
Perculsofque metu subito, casúmque ftupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel fævus Iberus.
Sæcula fic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque fecundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina faftis.
Dixit & adscitos ponens malefidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Mæftaque adhuc nigri deplorans funera nati
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis ;
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ
Nocturnos visus, & fomnia grata revolvens. .

Eft locus æternâ feptus caligine noctis
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa,
Offa inhumata virûm, & trajecta cadavera ferro;

130

140 150 20

160

Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, & ftimulis armata Calumnia fauces.
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta filentia Manes,
Exululant, tellus & fanguine conscia stagnat.
Ipfi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos, & Prodotes, nulloque fequente per antrum
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris
Diffugiunt sontes, & retrò lumina vortunt,
Hos pugiles Romæ per fæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfufum incolit æquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus noftro conjungere mundo :
Illuc, fic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex & pariter fatrapæ, fcelerata propago
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli

.
Interea longo flectens curvamine celos
Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversæ ridet conamina turbæ,
Atque fui causam populi volet ipfe tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra
Fertilis Europe, & spectat Mareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ?
Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quàm fuperimpositum vel Athos vel Pelion Osje
Mille fores aditusque patent, totidemque feneftræ,
Amplaque per tenues translucent atria muros;

170

1 Titanidos Famæ] Fame is the sister of two of the Titans. Æn. iv. 179. Warton.

180

190

Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter inftrepitant circum mul&tralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen
Ipsa quidem fummâ fedet ultrix matris in arce,
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis fonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot Ariftoride servator inique juvencæ
Ilidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia fomno,
Lumina subjectas late fpectantia terras.
Iftis illa folet loca luce carentia fæpe
Perluftrare, etiam radianti impervia foli.
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria, veráque mendax
Nunc minuit, modò confictis sermonibus auget.
Sed tamen a nostro meruifti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmiffo alloquitur, terrâque tremente :
Fama files ? an te latet impia Papiftarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo :
Nec plura, illa ftatim sensit mandata Tonantis,
Et satis antè fugax stridentes induit alas,
Induit & variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum eft cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam folis equos poft terga reliquit :
Et primò Angliacas solito de more per urbes

200

21O

Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, & detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Infidiis loca structa filet ; ftupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter, tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem fubitò penetraverat omnem
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus pater, & crudelibus obftitit ausis
Papicolùm ; capti pænas raptantur ad acres ;
At pia thura Deo, & grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla Dies toto occurrit celebratior anno.

220

Anno ætatis 17. In obitum Præsulis

Elienfis.

A

DHUC madentes rore squalebant genæ,

Et ficca nondum lumina ;
Adhuc liquentis imbre turgebant falis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis præsulis.
Cum centilinguis Fama (proh semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britannia,

Populofque Neptuno fatos,
Ceffiffe morti, & ferreis sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insula

[ocr errors]

Quæ nomen Anguilla' tenet. Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervidâ, Tumulis

potentem fæpe devovens deam:
Nec vota Nafo in Ibida
Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parciùs
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audiffe tales videor attonitus fonos

Leni, sub aurâ, flamine:
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque & irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita.
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebóve patre creta, five Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Aft illa cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit ;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem & auras evocat :
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris ;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

30

40

1

Anguillæ] Ely,' so called from its abundance of eels.

Warton. 2 Graius] Archilochus. Warton.

« AnteriorContinuar »