Ergóne marcescet fulcantibus obfita rugis Naturæ facies, & rerum publica mater Omniparum contracta uterum fterilefcet ab ævo ? Et se fassa senem malè certis passibus ibit Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas Annorumque æterna fames, squalorque situsque Sidera vexabunt? an & insatiabile Tempus Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ? Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces Hoc contra munîsse nefas, & temporis isto Exemisse malo, gyrosque dediffe perennes ? Ergo erit ut quandoque sono dilapfa tremendo Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas. Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon Deturbata sacro cecidit de limine cæli. Tu quoque Phæbe tui cafus imitabere nati Præcipiti curru, subitáque ferere ruinâ Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus, Et dabit attonito feralia sibila ponto. Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hemi Diffultabit
apex, imoque allifa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem In fuperos quibus usus erat, fraternaque bella.
At pater omnipotens fundatis fortius aftris Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat & ambitos sociâ vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, & acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat, Nec fovet effetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica Luce potens eadem currit per figna rotarum, , Surgit odoratis pariter formofus ab Indis Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo Mane vocans, & ferus agens in pascua cæli, Temporis & gemino difpertit regna colore. Fulget, obitque vices alterno Delia cornu, Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis. Nec variant elementa fidem, folitóque fragore Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes. Nec per inane furit leviori murmure Corus, Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat. Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori Rex maris, & raucâ circumstrepit æquora concha Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem Ægæona ferunt dorso Balearica cete. Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetusti Priscus abeft, fervatque suum Narcissus odorem, Et
puer ille suum tenet & puer ille decorem Phæbe tuusque & Cypri tuus, nec ditior olim Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum Ibit cunctarum series justissima rerum, Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos, & vasti culmina cæli ; Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonica quemadmodum
Aristoteles intellexit.
ICITE facrorum præsides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiofa Æternitas, Monumenta servans, & ratas leges Jovis, Cælique fastos atque ephemeridas Deûm, Quis ille primus cujus ex imagine Natura folers finxit humanum genus, Æternus, incorruptus, æquævus polo, Unusque & universus, exemplar Dei? Haud ille Palladis gemellus innubæ Interna proles insidet menti Jovis ; Sed quamlibet natura fit communior, Tamen seorsùs extat ad morem unius, Et, mira, certo stringitur fpatio loci ; Seu sempiternus ille fyderum comes Cæli pererrat ordines decemplicis, Citimumve terris incolit Lunæ globum : Sive inter animas corpus adituras fedens Obliviosas torpet ad Lethes aquas : Sive in remotâ forte terrarum plagâ Incedit ingens hominis archetypus gigas, Et iis tremendus erigit celfum caput Atlante major portitore fyderum. Non cui profundum cæcitas lumen dedit Dircæus augur vidit hunc alto sinu; Non hunc filenti nocte Pleiones
nepos Vatum fagaci præpes oftendit choro; Non hunc facerdos novit Allyrius, licet Longos vetusti commemoret atavos Nini, Priscumque Belon, inclytumque Ofiridem. Non ille trino gloriofus nomine Ter magnus Hermes (ut fit arcani sciens) Talem reliquit Ifidis cultoribus. At tu perenne ruris Academi decus
i Plöiones] Mercury. Ov. Heroid. xv. 62. Metam. ii. 743. Faft. v. 83. 663. Warton.
(Hæc monstra si tu primus induxit scholis) Jam jam pöetas urbis exules tuæ Revocabis, ipse fabulator maximus, Aut institutor ipse migrabis foras.
UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut tenues oblita fonos audacibus alis Surgat in officium venerandi Musa parentis. Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi Aptiùs à nobis quæ possunt munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima poslint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat, vacuis quæ
redditur arida verbis. Sed tamen hæc noftros ostendit pagina census, Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ, Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio Quas mihi semoto fomni peperere fub antro, Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, & femina cæli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Promethéa retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divofque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana futuri Phæbades, & tremulæ pallentes ora Sibyllæ ; Carmina facrificus solennes pangit ad aras Aurea seu fternit motantem cornua taurum ;
« AnteriorContinuar » |