Imagens das páginas
PDF
ePub
[ocr errors]

10

Ergóne marcescet fulcantibus obfita rugis
Naturæ facies, & rerum publica mater
Omniparum contracta uterum fterilefcet ab ævo ?
Et se fassa senem malè certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? num tetra vetustas
Annorumque æterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? an & insatiabile Tempus
Esuriet Cælum, rapietque in viscera patrem ?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munîsse nefas, & temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dediffe perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapfa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque retectâ Gorgone Pallas.
Qualis in Ægæam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli.
Tu quoque Phæbe tui cafus imitabere nati
Præcipiti curru, subitáque ferere ruinâ
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hemi
Diffultabit

apex, imoque allifa barathro Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem In fuperos quibus usus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens fundatis fortius aftris Consuluit rerum summæ, certoque peregit Pondere fatorum lances, atque ordine summo Singula perpetuum jussit servare tenorem. Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno; Raptat & ambitos sociâ vertigine cælos. Tardior haud solito Saturnus, & acer ut olim Fulmineum rutilat cristatâ casside Mavors. Floridus æternùm Phæbus juvenile coruscat, Nec fovet effetas loca per declivia terras

30

40

50

Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens eadem currit per figna rotarum, ,
Surgit odoratis pariter formofus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, & ferus agens in pascua cæli,
Temporis & gemino difpertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Nec variant elementa fidem, folitóque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, & raucâ circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem
Ægæona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi fæcli vigor ille vetusti
Priscus abeft, fervatque suum Narcissus odorem,
Et

puer ille suum tenet & puer ille decorem
Phæbe tuusque & Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum
Ibit cunctarum series justissima rerum,
Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplexa polos, & vasti culmina cæli ;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

60

De Idea Platonica quemadmodum

Aristoteles intellexit.

ICITE facrorum præsides nemorum deæ,

Tuque O noveni perbeata numinis Memoria mater, quæque in immenso procul

D

10

Antro recumbis otiofa Æternitas,
Monumenta servans, & ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura folers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque & universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura fit communior,
Tamen seorsùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur fpatio loci ;
Seu sempiternus ille fyderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit Lunæ globum :
Sive inter animas corpus adituras fedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas :
Sive in remotâ forte terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et iis tremendus erigit celfum caput
Atlante major portitore fyderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc filenti nocte Pleiones

nepos
Vatum fagaci præpes oftendit choro;
Non hunc facerdos novit Allyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Ofiridem.
Non ille trino gloriofus nomine
Ter magnus Hermes (ut fit arcani sciens)
Talem reliquit Ifidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus

20

30

i Plöiones] Mercury. Ov. Heroid. xv. 62. Metam. ii. 743. Faft. v. 83. 663. Warton.

(Hæc monstra si tu primus induxit scholis)
Jam jam pöetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.

IO

UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes

Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita fonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi
Aptiùs à nobis quæ possunt munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima poslint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ

redditur arida verbis.
Sed tamen hæc noftros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio
Quas mihi semoto fomni peperere fub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, & femina cæli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Promethéa retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divofque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, & tremulæ pallentes ora Sibyllæ ;
Carmina facrificus solennes pangit ad aras
Aurea seu fternit motantem cornua taurum ;

20

« AnteriorContinuar »