Imagens das páginas
PDF
ePub

30

Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rurfùm Mufis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque & ipse Tibris hinc delinitus
Spei favebit annuæ colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro :
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

40

Mansus.

Joannes Baptista Mansus Marchio Villensis vir ingenii laude, tum

literarum ftudio, nec non & bellica virtute apud Italos clarus in primis eft. Ad quem Torquati Talli dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim Tali amicisimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi

Risplende il MansoIs authorem Neapoli commorantem summa benevolentia prosecutus

eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum fe oftenderet, hoc carmen misit.

H

ÆC quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi

Pierides, tibi Manse choro notissime Phæbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus honore, Post Galli cineres, & Mecenatis Hetrufci. Tu quoque fi noftræ tantùm valet aura Camæna, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, & æternis inscripsit nomina chartis.

10

Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Asyrios divům prolixus amores;
Mollis & Aufonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi foli debita vates
Offa tibi foli, supremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec fatis hoc visum est in utrumque, & nec pia cessant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quá potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, & variâ sub forte peractam
Describis vitam, moresque, & dona Minerva ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te Cliús & magni nomine Phæbi
Manse pater, jubeo longum salvere per ævum
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere musam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.
Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos
Credimus obscuras noctis fenfisse per umbras,
Quà Thamesis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phæbo,
Quà plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten.
Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phæbo
Flaventes fpicas, & lutea mala canistris,
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, & lectas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides antiqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)

30

40 50

Hinc quoties fefto cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graie de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corineïda Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate senex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui saccrescet fama Marini,
Tu

quoque in ora frequens venies plausumque virorum,
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum fponte tuos habitasse penates
Cynthius, & famulas venisse ad limina Mufas :
At non fponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura Pheretiada cælo fugitivus Apollo ;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes ;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti ceffit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus frondosaque tecta
Peneium prope rivum : ibi fæpe sub ilice nigrâ
Ad citharæ ftrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, barathro nec fixa sub imo,
Saxa ftetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, filvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet
Nascentem, & miti lustrarit lumine Phæbus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis fuperis poterit magno faviffe poetæ.
Hinc longæva tibi lento sub flore senectus
Vernat, & Æfonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen.
O mihi fi mea fors talem concedat amicum

60

70 80

Phæbæos decorâsse viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem ;
Aut dicam invictæ sociali fædere mensæ,
Magnanimos Heroas, & (O modo fpiritus ad fit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam fim tibi curæ ;
Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parvâ componi molliter urna.
Forsitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnaside lauri
Fronde comas, at ego securâ pace quiescam.
Tum
quoque,

fi qua fides, fi præmia certa bonorum,
Ipfe ego cælicolûm femotus in æthera divům,
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus
Secreti hæc aliquâ mundi de parte videbo
(Quantum fata finunt) & totâ mente serenùm
Ridens purpureo suffundar lumine vultus
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

[ocr errors][merged small]

Epitaphium Damonis.

ARGUMENTUM. Thyrfis & Damon ejusdem viciniæ Paftores, eadem ftudia fequuti

a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis animi caufa profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reversus, & rem ita efle comperto, se, fuamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca Paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clariffimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

H Н

[ocr errors]

IMERIDES nymphæ (nam vos & Daphnin &

Et plorata diu meministis fata Bionis) (Hylan, Dicite Sicelicum Thamefina per oppida carmen: Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrfis, Et quibus assiduis exercuit antra querelis, Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca fola

pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex
quo

summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; paftorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Aft ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, fimul assuetâ sedítque fub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit & immensum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon;
Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus
Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris ?

20

« AnteriorContinuar »