Imagens das páginas
PDF
ePub

30

At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne filentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Conftabitque tuus tibi honos, longúmque vigebit
Inter pastores : Illi tibi vota secundo
Solvere poft Daphnin, post Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit :
Si quid id eft, priscamque fidem coluisse, piúmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon ;
At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu fæpe solebas
Frigoribus duris, & per loca feta pruinis,
Aut rapido sub fole, fiti morientibus herbis ?
Sive
opus

in
magnos

fuit eminùs ire leones Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni
Molle pyrum, & nucibus ftrepitat focus, at malus auster
Miscet cuncta foris, & desuper intonat ulmo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis fibi nota sedilia nymphæ.
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultofque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat agni.

40

50 60

70

At jam folus agros, jam pascua folus oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, fupra caput imber & Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepufcula silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipsa situ seges alta fatiscit !
Innuba neglecto marcescit & uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphefibæus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,
Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hîc Zephiri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopfus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat
(Et callebat avium linguas, & fydera Mopsus)
Thyrfi quid hoc? dixit, quæ te coquit improbabilis ?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum,
Saturni grave sæpe fuit paftoribus aftrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, & quid te Thyrsi futurum eft?
Quid tibi vis ? aiunt, non hæc folet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Illa choros, lususque leves, & semper amorem
Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle
Docta modos, citharæque fciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii" Chloris vicina fluenti;

80

90

1

Idumanii] The river Chelmer in Essex. Warton.

100

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, fi quid adest, movet, aut fpes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi fecum fibi lege sodales,
Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum
De grege, fic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri ;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum fit, & omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens,
Quem si fors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit roftro, feu stravit arundine fosfor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ
Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ite
per
aëreas

rupes, Alpemque nivofam !
Ecquid erat tanti Romam vidisse fepultam ?
Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipfe fuas & oves & rura reliquit ;
Ut te tam dulci poffem caruiffe fodale,
Poffem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes.
Ah certè extremùm licuiffet tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, noftri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit

110

I 20

140

Paftores Thufci, Musis operata juventus,
Hic Charis, atque Lepos ; & Thuscus tu quoque Damon.
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, 130
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycide certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam funt & apud me munera vestra
Fiscellæ; calathique & cerea vincla cicutæ,
Quin & noftra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et ftudiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum folus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod fit in usus;
Et quæ tum facili sperabam mente futura
Arripui voto levis, & præsentia finxi;
Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat,
Imus ? & argutâ paulùm recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffbelauni ?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborúmque, humilésque crocos, foliúmque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm,
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentům
Gramina, poftquam ipfi nil profecere magistro.
Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Disliluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite filvæ.

150

160 170

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennùmque Arviragúmque duces, priscùmque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Jogernen Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camænis Brittonicum ftrides, quid enim ? omnia non licet uni Non sperâffe uni licet omnia, mi satis ampla Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum Tum licet, externo penitúsque inglorius orbi) Si me flava comas legat Uja, & potor Alauni, Vorticibúsque frequens Abra, & nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, & fusca metallis Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipse, Et circùm gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, & odoriferum ver Littora longa Arabum, & sudantes balsama silvæ, Has inter Phenix divina avis, unica ter Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus; 190 Quis putet? hic quoq; Amor, pictæq; in nube pharetræ, Arma corusca faces, & spicula tincta pyropo ; Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum fpargit sua tela per

orbes

180

« AnteriorContinuar »