Imagens das páginas
PDF
ePub

200

Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore Sacro. Quin tu cæli poft jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, fylvisque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Letáque frondentis geftans umbracula palmæ
Eternum perages immortales hymenæos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionæo bacchantur & Orgia Thyrso.

210

Jan. 23, 1646. Ad Joannem Rousium Oxoniensis Acade

miæ Bibliothecarium.

De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti poftu

labat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

G

Strophe 1.
EMELLE cultu fimplici gaudens liber,

Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,
Sedula tamen haud nimii Poetæ ;
Dum vagus Aufonias nunc per umbras
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitóque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede ;

[ocr errors]

Antistrophe.
Quis te, parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer

20

Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum ;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si fatis noxas luimus priores
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus
Et relegatas sine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenům ;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

30

40

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel oscitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulfi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique Superam
In Jovis aulam remige pennâ;

Strophe 3.
Nam te Roüfus sui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesle,

50

Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam facris
Voluit reponi quibus & ipfe præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica
Tön A&t æa genitus Creusa.

60

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amenos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum
Oxonia quam valle colit
Delo pofthabitâ,
Bifidoque Parnasi jugo:
Ibis honestus,
Poftquam egregiam tu quoque

fortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ fimul & Latinæ
Antiqua gentis lumina, & verum decus.

70

Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas Quas bonus Hermes Et tutela dabit folers Roüsi, Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

80

Turba legentum prava facesset;
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit integro finu.
Tum livore fepulto,
Si quid meremur sana posteritas fciet
Roüfio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis unà demum epodo claufis, quas, tametfi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monoftrophicum debuerat. Metra partim funt κατά σχέσιν, , partim åtonedevuéva. Phaleucia quæ funt, spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in fecundo loco Catullus ad libitum fecit.

End of Vol. I.

« AnteriorContinuar »