Imagens das páginas
PDF
ePub

Assueti longo muros defendere bello.
Saxa quoque infesto volvebant pondere, si quà
Possent tectam aciem perrumpere; cùm tamen omnes
Ferre libet subter densâ testudine casus.

Nec jam sufficiunt; nam, quà globus imminet ingens,
Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
Quæ stravit Rutulos latè, armorumque resolvit
Tegmina; nec curant cæco contendere Marte
Ampliùs audaces Rutuli, sed pellere vallo
Missilibus certant.

Parte aliâ horrendus visu quassabat Etruscam
Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignes.
At Messapus, equûm domitor, Neptunia proles,
Rescindit vallum, et scalas in moenia poscit.

Vos, ô Calliope, precor, adspirate canenti,
Quas ibi tùm ferro strages, quæ funera Turnus
Ediderit, quem quisque virum demiserit Orco;
Et mecum ingentes oras evolvite belli :
Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis.

Turris erat vasto suspectu et pontibus altis,
Opportuna loco, summis quam viribus omnes
Expugnare Itali, summâque evertere opum vi
Certabant: Troës contrà defendere saxis,
Perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem conjecit lampada Turnus,
Et flammam affixit lateri, quæ plurima vento
Corripuit tabulas, et postibus hæsit adesis.
Turbati trepidare intùs, frustràque malorum
Velle fugam : dùm se glomerant, retròque residunt
In partem quæ peste caret, tùm pondere turris
Procubuit subitò, et cœlum tonat omne fragore.
Semineces ad terram, immani mole secutâ,
Confixique suis telis, et pectora duro

Transfossi ligno, veniunt. Vix unus Helenor,
Et Lycus elapsi; quorum primævus Helenor,
Mæonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat, vetitisque ad Trojam miserat armis,
Ense levis nudo, parmâque inglorius albâ.
Isque ubi se Turni media inter millia vidit,
Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas ;
Ut fera, quæ densâ venantûm septa coronâ
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu supra venabula fertur ;
Haud aliter juvenis medios moriturus in hostes
Irruit, et, quà tela videt densissima, tendit.

At pedibus longè melior Lycus, inter et hostes,
Inter et arma, fugâ muros tenet, altaque certat
Prendere tecta manu, sociûmque attingere dextras.
Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,
Increpat his victor: Nostrasne evadere, demens,
Sperâsti te posse manus? Simul arripit ipsum
Pendentem, et magnâ muri cum parte revellit :
Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
Sustulit alta petens pedibus Jovis armiger uncis :
Quæsitum aut matri multis balatibus agnum
Martius à stabulis rapuit lupus. Undiquè clamor
Tollitur: invadunt, et fossas aggere complent :
Ardentes tædas alii ad fastigia jactant.

Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
Lucetium, portæ subeuntem, ignesque ferentem;
Emathiona Liger, Corynæum sternit Asylas :
Hic jaculo bonus, hic longè fallente sagittâ;
Ortygium Cæneus, victorem Cænea Turnus;
Turnus Ityn, Cloniumque, Dioxippum, Promulumque,
Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idam;
Privernum Capys: hunc primò levis hasta Themillæ

Strinxerat: ille manum, projecto tegmine, demens
Ad vulnus tulit; ergo alis allapsa sagitta,

Et lævo infixa est lateri manus, abditaque intùs
Spiramenta animæ letali vulnere rumpit.

Stabat in egregiis Arcentis filius armis,

Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Hiberâ,
Insignis facie, genitor quem miserat Arcens,
Eductum Martis luco, Symathia circum
Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.
Stridentem fundam, positis Mezentius hastis,
Ipse ter adductâ circum caput egit habenâ,
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multâ porrectum extendit arenâ,

Tùm primùm bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, antè feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,
Cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
Germanam, nuper thalamo sociatus, habebat.
Is primam ante aciem digna atque indigna relatu
Vociferans, tumidusque novo præcordia regno,
Ibat, et ingenti sese clamore ferebat :

Non pudet obsidione iterùm valloque teneri, Bis capti Phryges, et morti prætendere muros? En qui nostra sibi bello connubia poscunt! Quis Deus Italiam, quæ vos dementia adegit? Non hîc Atridæ, nec fandi fictor Ulysses. Durum ab stirpe genus, natos ad flumina primùun Deferimus, savoque gelu duramus et undis. Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant : Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu. At patiens operum parvoque assueta juventus, Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello. Omne ævum ferro teritur, versâque juvencûm

Terga fatigamus hasta. Nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galeâ premimus; semperque recentes
Comportare juvat prædas, et vivere rapto.
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis :
Desidiæ cordi; juvat indulgere choreis ;

Et tunicæ manicas et habent redimicula mitræ.
O verè Phrygiæ, neque enim Phryges, ite per
alta
Dindyma, ubi assuetis biforem dat tibia cantum.
Tympana vos buxusque vocant Berecynthia Matris
Idææ sinite arma viris, et cedite ferro.

:

Talia jactantem dictis ac dira canentem
Non tulit Ascanius; nervoque obversus equino
Intendit telum, diversaque brachia ducens
Constitit, antè Jovem supplex per vota precatus:
Juppiter omnipotens, audacibus annue coeptis.
Ipse tibi ad tua templa feram solemnia dona;
Et statuam ante aras auratâ fronte juvencum
Candentem, pariterque caput cum matre ferentem,
Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.
Audiit, et cœli Genitor de parte serenâ
Intonuit lævum. Sonat unà letifer arcus;
Et fugit horrendum stridens elapsa sagitta,
Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro
Trajicit. I, verbis virtutem illude superbis.
Bis capti Phryges hæc Rutulis responsa remittunt.
Hæc tantùm Ascanius. Teucri clamore sequuntur,
Lætitiâque fremunt, animosque ad sidera tollunt.

Æthereâ tùm fortè plagâ crinitus Apollo
Desuper Ausonias acies urbemque videbat,
Nube sedens; atque his victorem affatur Iülum :
Macte novâ virtute, puer; sic itur ad astra,
Dis genite, et geniture Deos: jure omnia bella

Gente sub Assaraci fato ventura resident:
Nec te Troja capit. Simul hæc effatus, ab alto
Æthere se mittit, spirantes dimovet auras,
Ascaniumque petit : formam tùm vertitur oris
Antiquum in Buten. Hic Dardanio Anchisa
Armiger antè fuit, fidusque ad limina custos;
Tùm comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo
Omnia longævo similis, vocemque, coloremque,
Et crines albos, et sæva sonoribus arma;
Atque his ardentem dictis affatur Iülum:
Sit satis, Æneide, telis impunè Numanum
Oppetiisse tuis: primam hanc tibi magnus Apollo
Concedit laudem, et paribus non invidet armis.
Cetera parce, puer, bello. Sic orsus Apollo
Mortales medio aspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovêre Deum proceres divinaque tela
Dardanidæ, pharetramque fugâ sensêre sonantem.
Ergo avidum pugnæ dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent: ipsi in certamina rursùs
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris.
Intendunt acres arcus, amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis: tùm scuta cavæque
Dant sonitum flictu galeæ; pugna aspera surgit.
Quantus ab occasu veniens pluvialibus hædis
Verberat imber humum; quàm multâ grandine nimbi
In vada præcipitant, cùm Juppiter horridus austris
Torquet aquosam hiemem, et cœlo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idæo Alcanore creti,

Quos Jovis eduxit luco silvestris. Hiera,
Abietibus juvenes patriis et montibus æquos,
Portam, quæ ducis imperio commissa, recludunt

« AnteriorContinuar »