Imagens das páginas
PDF
ePub

Et juncto bipedum curru metitur equorum.
Hic nunc Emathiæ portus patriamque revisit
Pallenen: hunc et Nymphæ veneramur, et ipse
Grandævus Nereus : novit namque omnia vates,
Quæ sint, quæ fuerint, quæ mox ventura trahantur.
Quippè ita Neptuno visum est, immania cujus
Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
Hic tibi, nate, priùs vinclis capiendus, ut omnem
Expediat morbi causam, eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit præcepta, neque illum
Orando flectes: vim duram et vincula capto
Tende : doli circum hæc demùm frangentur inanes.
Ipsa ego te, medios cùm sol accenderit æstus,
Cùm sitiunt herbæ, et pecori jam gratior umbra est
In secreta senis ducam, quò fessus ab undis
Se recipit, facilè ut somno aggrediare jacentem.
Verùm ubi correptum manibus vinclisque tenebis,
Tùm variæ illudent species, atque ora ferarum :
Fiet enim subitò sus horridus, atraque tigris,
Squamosusque draco, et fulvâ cervice leana;
Aut acrem flammæ sonitum dabit, atque ita vinclis
Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
Sed quantò ille magis formas se vertet in omnes,
Tantò, nate, magis contende tenacia vincla ;
Donec talis erit mutato corpore, qualem
Videris, incepto tegeret cùm lumina somno.

Hæc ait, et liquidum ambrosiæ diffudit odorem,

Quo totum nati corpus perduxit : at illi

Dulcis compositis spiravit crinibus aura,

Atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens

Exesi latere in montis, quò plurima vento

Cogitur, inque sinus scindit sese unda reductos,
Deprensis olim statio tutissima nautis.

Intus se vasti Proteus tegit obice saxi.

Hic juvenem in latebris aversum à lumine Nympha
Collocat: ipsa procul nebulis obscura resistit..

Jam rapidus torrens sitientes Sirius Indos
'Ardebat, cœlo et medium sol igneus orbem
Hauserat : arebant herbæ, et cava flumina siccis
Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant,
Cùm Proteus consueta petens è fluctibus antra
Ibat: eum vasti circum gens humida ponti
Exsultans, rorem latè dispergit amarum.
Sternunt se somno diversæ in littore phoca.
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,
Vesper ubi è pastu vitulos ad tecta reducit,
Auditisque lupos acuunt balatibus agni,
Considit scopulo medius, numerumque recenset.

Cujus Aristao quoniam est oblata facuitas,
Vix defessa senem passus componere membra,
Cum clamore ruit magno, manicisque jacentem
Occupat. Ille, suæ contrà non immemor artis,
Omnia transformat sese in miracula rerum,
Ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Verùm ubi nulla fugam reperit fallacia, victus

In sese redit, atque hominis tandem ore locutus:
Nam quis te, juvenum confidentissime, nostras

Jussit adire domos? quidve hinc petis, inquit? At ille :
Scis, Proteu, scis ipse ; neque est te fallere cuiquam :
Sed tu desine velle. Deûm præcepta secuti

Venimus húc lapsis quæsitum oracula rebus.
Tantum effatus. Ad hæc vates vi deniquè multâ
Ardentes oculos intorsit lumine glauco,
Et graviter frendens, sic fatis ora resolvit :
Non te nullius exercent numinis iræ ;

Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus

Haud quaquam ob meritum pœnas, nisi fata resistant, Suscitat, et raptâ graviter pro conjuge sævit.

Illa quidem, dùm te fugeret per flumina præceps, Immanem ante pedes hydrum moritura puella Servantem ripas altâ non vidit in herbâ. At chorus æqualis Dryadum clamore supremos Implêrunt montes: flêrunt Rhodopeïæ arces, Altaque Pangæa, et Rhesi Mavortia tellus, Atque Getæ, atque Hebrus, atque Actias Orithyia. Ipse, cavâ solans ægrum testudine amorem, Te, dulcis conjux, te solo in littore secum, Te, veniente die, te, decedente, canebat. Tænarias etiam fauces, alta ostia Ditis,

Et caligantem nigrâ formidine lucum

Ingressus, Manesque adiit, regemque tremendum,
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
At cantu commota Erebi de sedibus imis
Umbræ ibant tenues, simulacraque luce carentûm;
Quàm multa in silvis avium se millia condunt,
Vesper ubi, aut hibernus agit de montibus imber:
Matres atque viri, defunctaque corpora vita
Magnanimûm heroum, pueri, innuptæque puellæ,
Impositique rogis juvenes ante ora parentum;
Quos circùm limus niger, et deformis arundo
Cocyti, tardâque palus inamabilis undâ
Alligat, et novies Styx interfusa coërcet.

Quin ipsæ stupuêre domus, atque intima leti
Tartara, cæruleosque implexæ crinibus angues
Eumenides; tenuitque inhians tria Cerberus ora,
Atque Ixionii vento rota constitit orbis.

Jamque pedem referens, casus evaserat omnes,
Redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
Ponè sequens (namque hanc dederat Proserpina legem),

Cùm subita incautum dementia cepit amantem,
Ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes.
Restitit, Eurydicen que suam jam luce sub ipsâ,
Immemor, heu! victusque animi respexit : ibi omnis
Effusus labor, atque immitis rupta tyranni
Fœdera, terque fragor stagnis auditus Averni,

Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu?
Quis tantus furor? en iterùm crudelia retrò
Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
Jainque vale feror ingenti circumdata nocte,
Invalidasque tibi tendens, heu! non tua, palmas.
Dixit, et ex oculis subitò, ceu fumus in auras
Commixtus tenues, fugit diversa: neque illum
Prensantem nequicquam umbras, et multa volentem
Dicere, prætereà vidit ; nec portitor Orci
Ampliùs objectam passus transire paludem.
Quid faceret? quò se raptâ bis conjuge ferret?
Quo fletu Manes, quâ Numina voce moveret?
Illa quidem Stygiâ nabat jam frigida cymbâ.
Septem illum totos perhibent ex ordine menses
Rupe sub aëriâ, deserti ad Strymonis undam,
Flevisse, et gelidis hæc evolvisse sub antris,
Mulcentem tigres, et agentem carmine quercus.
Qualis populeâ morens Philomela sub umbrâ
Amissos queritur fetus, quos durus arator
Observans nido implumes detraxit : at illa
Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
Integrat, et moestis latè loca questibus implet.

Nulla Venus, nullique animum flexêre hymenæi. Solus Hyperboreas glacies Tanaïmque nivalem, Arvaque Riphæis nunquàm viduata pruinis Lustrabat, raptam Eurydicen, atque irrita Ditis Dona querens, Spreta Ciconum quo munere matres,

Inter sacra Deum, nocturnique orgia Bacchi,
Discerptum latos juvenem sparsêre per agros.
Tùm quoque marmoreâ caput à cervice revulsum,
Gurgite cùm medio portans OFagrius Hebrus
Volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
Ah! miseram Eurydicen, animâ fugiente, vocabat :
Eurydicen toto referebant flumine ripa.

Hæc Proteus et se jactu dedit æquor in altum ; Quàque dedit, spumantem undan sub vortice torsit. At non Cyrene; namque ultrò affata timentem : Nate, licet tristes animo deponere curas.

Hæc omnis morbi causa: hinc miserabile Nymphæ,
Cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
Exitium misêre apibus. Tu munera supplex
Tende, petens pacem, et faciles venerare Napaas.
Namque dabunt veniam votis, irasque remittent.
Sed modus orandi qui sit, priùs ordine dicam.
Quattuor eximios præstanti corpore tauros,
Qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycæi,
Delige, et intactâ totidem cervice juvencas.
Quattuor his aras alta ad delubra Dearum
Constitue, et sacrum jugulis dimitte cruorem,
Corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
Post, ubi nona suos aurora ostenderit ortus,
Inferias Orphei lethæa papavera mittes;
Placatam Eurydicen vitulâ venerabere cæsâ;
Et nigram mactabis ovem, lucumque revises.
Haud mora: continuò matris præcepta facessit;
Ad delubra venit; monstratas excitat aras;
Quattuor eximios præstanti corpore tauros
Ducit, et intactâ totidem cervice juvencas.
Post, ubi nona suos aurora induxerat ortus,
Inferias Orphei mittit, lucumque revisit.

« AnteriorContinuar »