Imagens das páginas
PDF

Cette édition , d'après le procédé d'HERHAN se trouve à PARis ,

A la Librairie Stéréotype, chez H. NICOLLE, rue des Petits-Augustins, n° 15;

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]
[graphic]
[ocr errors]

VIRGILII VITA.

Puelrus Virgilius Maro parentibus modicis fuit.
et præcipuè patre Marone: quem quidam opificem
figulum ; plures, Magi cujusdam viatoris initio
mercenarium, mox ob industriam generum tradi-
derunt : quem cùm agricolationi reique rusticæ et
gregibus præfecisset socer, silvis coëmundis et
apibus curandis reculam auxit. Natus est, Cn. Pom-
peio Magno, et M. Licinio Crasso, primùm coss.,
iduum octobrium die, in pago qui Andes dicitur,
qui est à Mantuâ non procul. -
Initia ætatis, id est, usque ad septimum annum,
Cremonæ egit : et xvi 1 anno virilem togam cepit,
illis consulibus iterùm quibus natus erat: evenitque
ut eo ipso die Lucretius poëta decederet. Sed Vir-
gilius Cremonâ Mediolanum, et indè paulò pòst
Neapolim transiit; ubi cùm litteris et græcis et la-
timis vehementissimam operam dedisset, tandem
omni curâ omnique studio indulsit medicinæ et
mathematicis. Egit et causam unam omninò, nec
ampliùs quàm semel. Sermone tardissimum, ac
penè indocto similem fuisse, Melissus tradit.
Poëticam puer adhuc auspicatus, in Balistam
ludi gladiatorii magistrum, ob infamiam latroci-
niorum coopertum lapidibus, distichon fecit :
Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus :
Nocte, die, tutum carpe, viator, iter.
I eindè Catalecton, et Moretum, et Priapeia, et

[ocr errors]

Epigrammata, et Diras; et Culicem, cùm esset annorum quindecim, cujus materia talis est : Pastor fatigatus æstu, cùm sub arbore obdormisset, et serpens ad illum proreperet è palude, culex provolavit, atque inter duo tempora aculeum fixit pastori. At ille continuò culicem contrivit, et visum serpentem interemit, ac sepulcrum culici statuit, et distichon fecit : Parve culex, pecudum custos tibi tale merenti Funeris officium, vitæ pro munere, reddit. Distichon, quod laudem felicitatemque Augusti continebat, palatii foribus affixit, non nominato auctore : Nocte pluit totâ, redeunt spectacula mane : Divisum imperium cum Jove Cæsar habet, Diù quæritans Augustus cujusnam hi versus essent, eorum auctorem non inveniebat. Bathyllus verò , poëta quidam mediocris, tacentibus aliis, sibi adscripsit. Quamobrem donatus honoratusque à Cæsare fuit. Quod æquo animo non ferens Virgilius, iisdem valvis affixit quater hoc principium, Sic vos non vobis. Postulabat Augustus ut hi versus complerentur. Quod cùm frustrà aliqui conati essent, Virgilius præposito disticho sic subjunxit : Hos ego versiculos feci, tulit alter honores. Sic vos non vobis nidificatis aves. Sic vos non vobis vellera fertis oves. Sic vos non vobis mellificatis apes. Sic vos non vobis fertis aratra boves.

quo cognito, aliquamdiù Bathyllus Romæ fabula

« AnteriorContinuar »