Imagens das páginas
PDF
ePub

Lentaque perpetuas fuderunt brachia pennas.
Inde alias partis, minioque infecta rubenti
Crura, novâ macies obduxit fqualida pelli,
Et pedibus teneris ungues confixit acutos.
Et tamen hoc demum miferæ fuccurrere pacto
Vix fuerat placidâ Neptuni conjuge dignum.
Numquam illam pofthac oculi videre fuorum
Purpureas flavo retinentem vertice vittas;
Non thalamus Tyrio fragrans adcepit amomo,
Nullæ illam fedes: quid jam cum fedibus illi?
Quæ fimul ut fefe cano de gurgite velox
Cum fonitu ad cœlum ftridentibus extulit alis,
Et multum late difperfit in æquore rorem;
Infelix virgo, nequidquam a morte recepta,
Incultum folis in rupibus exigit ævum,
Rupibus, et fcopulis, et litoribus defertis.

Nec tamen hoc iterum pœnâ fine: namque deûm

rex,

Omnia qui imperio terrarum millia versat,
Conmotus talem ad fuperos volitare puellam,
Cum pater extinctus cæcâ fub nocte lateret,
Illi pro pietate fuâ (nam fæpe tepenti
Sanguine taurorum fupplex resperserat aras,
Sæpe deûm largo decorarat munere fedes)
Reddidit optatam, mutato corpore, vitam;
Fecit et in terris Haliæetus ales ut effet:
Quippe aquilis femper gaudet deus ille corufcus.
Huic vero miferæ, quoniam damnata deorum

Judicio, gnatique, et conjugis ante fuiffet,
Infefti adpofuitque odium crudele parentis.
Namque, ut in ætherio fignorum munere præftans,
Unum quem duplici ftellatum fidere vidi,
Scorpius alternis clarum fugat Oriona;
Sic inter fefe triftis Haliæetus iras

Et Ciris memori fervant ad fæcula fato.

Quâcumque illa levem fugiens fecat æthera pennis,
Ecce! inimicus, atrox, magno ftridore, per auras
Infequitur Nifus; quâ fe fert Nifus ad auras,
Illa levem fugiens raptim fecat æthera pennis.

P. VIRGILII MARONIS

CATALECTA.

I.

AD TUCCAM.

DELIA, Tucca, tibi venit; fed fæpe videre
Non licet: occulitur limine claufa viri.
Delia fæpe tibi, non venit adhuc mihi: namque
Si occulitur, longe eft, tangere quod nequeas.
Venerit aut tibi; fed jam jam mihi nuntius ifte
Quid prodeft? illi dicito, quæ rediit.

II.

IN C. ANNIUM CIMBRUM RHETOREM.

CORINTHIORUM amator ifte verborum,
Ifte ifte rhetor! Namque quâtenus totus
Thucydides tyrannus Atticæ febris,
Tau Gallicum fpinæ ipfemet male illifit,
Ifta omnia, ifta verba mifcuit fratri.

III.

IN NOCTUINUM.

SOCER, beate nec tibi nec alteri, Generque Noctuine, putidum caput, Tuone nunc puella talis, heu! tuo Stupore preffa rus abibit? Hei mihi! Ut ille verfus usquequaque pertinet: Gener focerque, perdidiftis omnia.

IV.

IN EUNDEM.

SUPERBE Noctuine, putidum caput,
Datur tibi puella, quam petis, datur;
Datur, fuperbe Noctuine, quam petis.
Sed, o fuperbe Noctuine! non vides
Duas habere filias Atilium;
Duas, et hanc, et alteram, tibi dari.
Adefte nunc, adefte, ducit, ut decet,
Superbus ecce! Noctuinus herneam.
Thalaffio! Thalaffio! Thalaffio!

« AnteriorContinuar »