Imagens das páginas
PDF
ePub

Usque adeo turbatur agris: en! ipfe capellas
Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco :
Hic, inter denfas corulos, modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! filice in nudâ connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, fi mens non læva fuiffet,
De cœlo tactas memini prædicere quercus.
Sed tamen, ifte deus qui fit, da, Tityre, nobis.

TITYRUS.

Urbem, quam dicunt Romam, Melibœe, putavi Stultus ego huic noftræ fimilem, quo fæpe folemus Paftores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catúlos fimilis, fic matribus hædos, Noram; fic parvis conponere magna folebam. Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbis, Quantum lenta folent inter viburna cupreffi.

MELIBUS.

Et quæ tanta fuit Romam tibi cauffa videndi?

TITYRUS.

Libertas: quæ, fera, tamen refpexit inertem
Candidior, poftquam tondenti barba cadebat:
Refpexit tamen, et longo poft tempore venit,
Poftquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec fpes libertatis erat, nec cura peculî:
Quamvis multa meis exiret victima fæptis
Pinguis, et ingratæ premeretur cafeus urbi,
Non umquam gravis ære domum mihi dextra
redibat.

MELIBUS.

Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere fuâ patereris in arbore poma;
Tityrus hinc aberat: ipfæ te, Tityre, pinus,
Ipfi te fontes, ipfa hæc arbufta, vocabant.

TITYRUS.

Quid facerem? neque fervitio me exire licebat,
Nec tam præfentis alibi cognofcere divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibae, quotannis
Bis fenos cui noftra dies altaria fumant.
Hoc mihi refponfum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri; fubmittite tauros.

MELIBUS.

Fortunate fenex; ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna fatis: quamvis lapis omnia nudus,
Limofoque palus obducat pafcua junco,
Non infueta gravis tentabunt pabula fetas;
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate fenex; hic inter flumina nota
Et fontis facros frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ femper vicino ab limite sæpes
Hyblæis apibus florem depafta falicti,
Sæpe levi fomnum fuadebit inire susurro;
Hinc altâ fub rupe canet frondator ad auras:
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec
gemere aëriâ ceffabit turtur ab ulmo.

TITYRUS.

Ante leves ergo pafcentur in æquore cervi,

[ocr errors]

Et freta deftituent nudos in litore piscis;
Ante, pererratis amborum finibus, exful

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim; Quam noftro illius labatur pectore voltus.

MELIBUS.

At nos hinc alii fitientis ibimus Afros;

Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divifos orbe Britannos.

En! umquam patrios longo poft tempore finis,
Pauperis et tugurî congeftum cespite culmen,
Poft aliquot, mea regna videns mirabor, aristas ?
Inpius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has fegetes? en! quo difcordia civis
Perduxit miferos! en, quîs confevimus agros!
Infere nunc, Melibœe, piros! pone ordine vitis!
Ite, meæ, felix quondam pecus, ite, capella:
Non ego vos pofthac, viridi projectus in antro,
Dumofa pendere procul de rupe videbo.
Carmina nulla canam: non, me pafcente, capellæ,
Florentem cytifum et falices carpetis amaras.

TITYRUS.

Hic tamen hanc mecum poteris requiefcere noctem Fronde fuper viridi; funt nobis mitia poma, Caftaneæ molles, et preffi copia lactis:

Et jam fumma procul villarum culmina fumant, Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II.

ALEXIS.

FORMOSUM paftor Corydon ardebat Alexin, Delicias domini: nec, quod fperaret, habebat. Tantum inter denfas, umbrofa cacumina, fagos Affidue veniebat: ibi hæc incondita folus Montibus et filvis ftudio jactabat inani:

O crudelis Alexi! nihil mea carmina curas? Nil noftri miferere? mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos; Theftylis et rapido feffis mefforibus æftu Allia ferpyllumque herbas contundit olentis: At mecum raucis, tua dum veftigia lustro, Sole fub ardenti refonant arbufta cicadis. Nonne fuit fatius, triftes Amaryllidis iras Atque fuperba pati faftidia? nonne Menalcan? Quamvis ille niger, quamvis tu candidus effes. O formofe puer! nimium ne crede colori: Alba liguftra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Defpectus tibi fum, nec, qui sim, quæris, Alexi; Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans : Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ: Lac mihi non æftate novum, non frigore, defit:

Canto, quæ folitus, fi quando armenta vocabat, Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.

Nec fum adeo informis; nuper me in litore vidi, Quum placidum ventis ftaret mare: non ego Daphnin,

Judice te, metuam, fi numquam fallit imago.

O tantum libeat mecum tibi fordida rura Atque humilis habitare casas, et figere cervos, Hædorumque gregem viridi conpellere hibisco! Mecum una in filvis imitabere Pana canendo. Pan primus calamos cerâ conjungere pluris Inftituit; Pan curat ovis oviumque magiftros : Nec te pœniteat calamo triviffe labellum. Hæc eadem ut fciret, quid non faciebat Amyntas? Eft mihi disparibus feptem conpacta cicutis Fiftula, Damotas dono mihi quam dedit olim, Et dixit moriens: Te nunc habet ifta fecundum. Dixit Damotas: invidit ftultus Amyntas. Præterea duo, nec tutâ mihi valle reperti, Capreoli, fparfis etiam nunc pellibus albo, Bina die ficcant ovis ubera; quos tibi fervo. Jam pridem a me illos abducere Theftylis orat: Et faciet; quoniam fordent tibi munera noftra. Huc ades, o formose puer! tibi lilia plenis Ecce! ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Nais, Pallentis violas et fumma papavera carpens, Narciffum et florem jungit bene olentis anethi; Tum, cafiâ atque aliis intexens fuavibus herbis,

« AnteriorContinuar »