Imagens das páginas
PDF
ePub

Credere; nec metuit surgentes pampinus austros,
Aut actum cælo magnis aquilonibus imbrem:
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.
Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim ver illud erat; ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus euri;
Quum primum lucem pecudes hausere, virûmque
Ferrea progenies duris caput extulit. arvis,
Immissæque feræ silvis, et sidera cælo.

Nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret, frigusque caloremque
Inter, et exciperet cæli indulgentia terras.

335

340

345

Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros, Sparge fimo pingui, et multa memor occule terra: Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas. Inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit

Halitus, atque animos tollent sata. Jamque reperti, 350

perferre laborem, e nimio frigore vel calore.

332, 333. In novos soles se credere. Expressum audacter, pro: novo soll, id est, soli novum annum 344, 345. Si non tanta quies, etc. Si illustranti se exponere. non adeo tranquilla temperies iret, 235. Trudit gemmas. Germina melius quam esset. Ultima sylforas propellit.

[blocks in formation]

laba hujus versus eliditur in sequentem. (Prolegomènes, V.)- Exciperet terras. Terris superveniret. dulgentia, « température clémente. >

In

[merged small][ocr errors]

Qui saxo super, atque ingentis pondere testæ,
Urgerent: hoc effusos munimen ad imbres ;
Hoc, ubi hiulca siti findit Canis æstifer arva.
Seminibus positis, superest deducere terram
Sæpius ad capita, et duros jactare bidentes;
Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa
Flectere luctantes inter vineta juvencos;
Tum læves calamos et rasæ hastilia virgæ
Fraxineasque aptare sudes furcasque bicornes;
Viribus eniti quarum, et contemnere ventos
Assuescant, summasque sequi tabulata per ulmos.
Ac, dum prima novis adolescit frondibus ætas,
Parcendum teneris; et, dum se lætus ad auras
Palmes agit, laxis per purum immissus habenis,
Ipsa acie nondum falcis tentanda; sed uncis

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

355

360

365

360, 361. Quarum, pro: ut earum. Itaque sic ordina: ut vites assuescant eniti viribus earum sudium et furcarum. Eleganter quasi animata vitis a poeta fingitur. Tabulata, a branches de l'ormeau taillées en étages pour soutenir la vigne. »

362 et seq. Jam tria docebit de pampinatione taille, épamprement »; 1o in nova fronde pampinationem nullam debere esse ; 2° eam in tenero palmite non ferro sed ungue tentandam; 3° in adultas denique vites severe esse exercendam.

363. Parcendum est illis teneris vitibus.

364. Laxis per purum, etc. Audacior metaphora. Emissus in liberum aerem quasi laxatis habenis.

365, 366. Ipsa vitis. Ea quippe vox præsens adest in mente scribentis ac legentis. Acie seu acumine falcis tentanda, poetice magis quam : amputanda. Uncis. Epitheton adornans. Interque legendæ. Tmesis. Interlegendæ, id est, legendæ cum accurato delectu.

Carpendæ manibus frondes, interque legendæ.
Inde ubi jam validis amplexæ stirpibus ulmos
Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde.
Ante reformidant ferrum: tum denique dura
Exerce imperia, et ramos compesce fluentes.

370

375

Texendæ sepes etiam, et pecus omne tenendum est, Præcipue dum frons tenera imprudensque laborum; Cui, super indignas hiemes solemque potentem, Silvestres uri assidue capreæque sequaces Illudunt: pascuntur oves avidæque juvencæ. Frigora nec tantum cana concreta pruina, Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas, Quantum illi nocuere greges, durique venenum Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris Cæditur, et veteres ineunt proscenia ludi : Præmiaque ingeniis pagos et compita circum

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

380

375. Illudunt. Nocent. - Pascuntur, seu depascuntur, carpunt eas oves et juvencæ.

376. Frigora cana concreta pruina, id est, albo gelu constricta. Nec tantum nocent, quantum.

377. Gravis incumbens, etc. Fervor æstatis graviter incumbens terræ aridæ et scopulosæ.

378. Nocuere. Nocent.

380. Non aliam, etc. Propter istud crimen caper immolatur in ludis quæ Dionysia ruralia dicuntur. - · Dionysia, Atovúσta, erant

In- festa in honorem Bacchi celebrata : alia quidem ruralia, alia autem urbana.

374. Urus, « ure, sorte de taureau sauvage. » Uri proprie dicti in Italia non inveniuntur. Hoc vero nomine Virgilius appellat aliud boum silvestrium genus, « le buffle. >> Capreæ, a les chèvres sauvages, les chevreuils. » Sequaces, quæ teneras frondes sequuntur, avide appetunt.

[ocr errors]

seu

381. Et veteres ludi ineunt seu prodeunt in proscenia. Proscenium (προ, σκηνή), « le devant de la scène, hic pro scena ipsa per synecdochen sumitur.

382. Præmiaque, etc. Hircus poetis loco præmii dabatur; unde ortum est vox tragœdia, a vocibus

Theseidæ posuere, atque inter pocula læti
Mollibus in pratis unctos saliere per utres.
Nec non Ausonii, Troja gens missa, coloni
Versibus incomptis ludunt risuque soluto;
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis;
Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique
Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
Hinc omnis largo pubescit vinea fetu :
Complentur vallesque cavæ, saltusque profundi,
Et quocumque deus circum caput egit honestum.
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis, lancesque et liba feremus:
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram,
Pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.

Tpάyos, hircus, et on, cantus.
Dixit Horatius in Arte poetica,
V. 220:

Carmine qui tragico vilem certavit ob hir

[blocks in formation]

335

390

395

Saturne et à Bacchus comme des victimes expiatoires. » Hæc quidem oscilla erant mollia, id est, mobilia, pendula, et flatu vel levi agitata.

390. Hinc. Propterea, deo per sacra placato. Pubescit. Adolescit.

392. Et quocumque, etc. Uvis etiam completur omnis locus in quem os formosum Bacchus circumtulit. In festis enim Bacchi, solemniter ejus imago huc illuc cir

cumferri solebat.

393. Suum. Hymnos Baccho proprios illique amatos.

394. Lancesque et liba, etc. Bacchoque liba, sive placentas e farina purissimi frumenti, caseoque et ovo confectas, feremus in lancibus, sive in sacris vasis.

395. Cornu. Ablativo casu ; « conduit par la corne. » Stabit. De victimis immolandis propria

VOX.

396. In verubus exta colurnis. Viscera pinguia torrebimus in verubus colurnis, sive e corylo factis. Corylus vitibus est nociva, ut dictum est, v. 299.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

Cui nunquam exhausti satis est: namque omne quotannis
Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis
Æternum frangenda bidentibus; omne levandum
Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

400

Et jam olim, seras posuit quum vinea frondes,
Frigidus et silvis aquilo decussit honorem;

Jam tum acer curas venientem extendit in annum
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam
Persequitur vitem attondens, fingitque putando.
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto;
Postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra;
Bis segetem densis obducunt sentibus herbæ.
Durus uterque labor. Laudato ingentia rura;

405

410

397. Est, superest etiam ille la- dis-je. » Curas præcogitans exbor, de quo nunc disseram. tendit in annum.

398. Cui nunquam exhausti satis est. Qui nunquam satis exhauriri potest; in quo semper aliquid remanet faciendum.

400. Eternum. Sine intermissione. - - Bidentibus. Ligonibus duos dentes habentibus.

[ocr errors]

401. Levandum fronde nemus. Il faut soulager cette forêt de ceps de son feuillage, » Redit agricolis, etc. Labor præteritus redit agricolis in circulum perpetuum.

402. Atque in se sua, etc. Et annus (id est, annuus labor per metonymiam) volvitur in se, nempe se revolvit, redit per sua vestigia, eadem prorsus ratione atque annus superior.

403. Et jam olim, etc. « Et quelque jour, lorsque la vigne a perdu ses dernières feuilles. »

404. Decussit honorem. Abstulit quatiendo frondes, arborum decus. 405. Jam tum, « à cette époque,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »