Imagens das páginas
PDF
ePub

Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant:
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obsiet?
Sin has ne possim naturæ accedere partes,
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis;
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,
Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi,
Sperchiusque, et virginibus bacchata Lacænis
Taygeta! o qui me gelidis in vallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!
Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Atque metus omnes et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari!

480. Objices sunt ipsa littora, quibus fluctuum cursus limitatur. In se ipsa residant. Recurrentes se deprimant.

481. Quid tantum properent, etc. Variam dierum atque noctium mensuram intellige.

482. Tardis, « lentes à venir, >> scilicet in æstate.

483. Has naturæ partes, hæc naturalia mysteria.

484. Frigidus circum præcordia sanguis. Virgilius ibi physicos sequitur, ait Servius. Hi quippe dicunt stultos homines esse frigidioris sanguinis, prudentes calidioris. Unde et senes in quibus jam friget sanguis, et pueri in quibus nondum calet, minus sapere dicuntur.- Circum præcordia, seu cordi circumfusus.Ita porro junge: si sanguis frigidus circum præcordia obstiterit ne possim, etc.

485. Rura mihi.Amoenissimus versus.

Mihi secundo loco placeant. 486. O ubi, etc. Ad lyricum genus assurgit quam felicissime.

487. Sperchiusque, neρxεtos, peramoenus Thessaliæ fluvius. Apparet satis, e voce græca, cur longa producatur secunda hujus nominis

[ocr errors]

480

485

490

syllaba. Virginibus bacchata La canis Taygeta, Taúyɛta, genitivo Taüyέtwv, quem montem virgines

deo vini consecratæ bacchando frequentant. Mons ille in Laconia situs est.

--

488. O qui, etc. O quis me sistat, me transferat...? Gelidis. Umbrosis. Hamus, mons Thraciæ. 489. Ingenti ramorum. Hæ voces amplitudine sua quasi latam de| pingunt umbram.

490 et seq. Felix qui potuit, etc. Si beata est, inquit, vita philo. sophi, rustico etiam sua vita præbet felicitatem. Felix quidem ille philosophus qui potuit (seu potest) rerum cognoscere causas.

--

491, 492. Atque metus omnes. Hic philosophiæ Lucretianæ capita Virgilius profert. Ea quidem in re non sibi constat poeta, ut ex Æneidis libro VI patebit. Omni porro metu carere, nec ullo timore vitæ futuræ tangi (quasi nihil post præsentem vitam existat) profecto insulsum est atque impium.

492. Acheron, 'Axépov, fluvius inferorum; ipsi inferi, qui, quum rapiant omnia, avari merito dicuntur. — Avari, insatiabilis.

Fortunatus et ille deos qui novit agrestes,

Panaque, Silvanumque senem, Nymphasque sorores!

Illum non populi fasces, non purpura regum

495

Flexit, et infidos agitans discordia fratres,

Aut conjurato descendens Dacus ab Istro :

Non res Romanæ, perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulere sua, carpsit: nec ferrea jura,
Insanumque forum, aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque
In ferrum, penetrant aulas et limina regum ;

500

493 et seq. Fortunatus et. Sed et | rum, nec varias imperii Romani ille fortunatus est qui vitam agre- vicissitudines. stem agit. Hoc statim magnifice effertur, argumento primùm sumpto ab agrestibus religionibus.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

499. Neque aut doluit (dolet) inopem, aut invidit (invidet) habenti. Hæc verba doluit, invidit, etc., consuetudinem indicant, et vim habent græcorum aoristorum. Non necesse est intelligas habet ille stoicam animi duritiam; sed in agro habitans, æque remotus a pauperum miseria divitumque luxu, animum ab omni perturbatione vacuum habet.

501. Carpsit. Carpit. |jura. Rigidas leges.

Ferrea

[merged small][ocr errors][merged small]

Hic petit excidiis urbem miserosque Penates,
Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro:
Condit opes alius, defossoque incubat auro.
Hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
Per cuneos (geminatus enim) plebisque patrumque
Corripuit. Gaudent perfusi sanguine fratrum,
Exsilioque domos et dulcia limina mutant,
Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hinc anni labor; hinc patriam parvosque nepotes
Sustinet; hinc armenta boum meritosque juvencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,

[blocks in formation]

506. Ut gemma bibat. Poculo e gemma facto vel ornato. Exquisita metonymia. Ostro Sarrano. Super stragulum e Tyria purpura. Ostrum sarranum dicitur ex antiquo Tyri nomine Sarra.

507. Condit. Abscondit.-Incubat. Gallice: «couve. » Expresse dictum. 508. Hic stupet attonitus rostris. Quasi dicat: hic ardenter desiderat eloquentiæ laudem, dum scilicet pro rostris oratorem dicentem cum stupore audit. - Rostra. Gallice: « la tribune aux harangues. D

508, 509. Hunc a cet autre, qui paraît sur la scène ». — Hiantem, id est, quasi aperto ore adspirantem ad plausus excipiendos. Plausus per cuneos... corripuit. Vehementer hunc movet plausus populi, in plebem ac patres distributi; ille plausus, inquam, utpote geminatus per cuneos; vel, quia geminatus est.Cunei. Proprie a sections des gradins, dans les théâtres et dans les amphithéâtres; gradins coupés de place en place par de petits escaliers, de manière que chaque section affec

505

510

515

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Aut fetu pecorum, aut cerealis mergite culmi,
Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.
Venit hiems; teritur Sicyonia bacca trapetis;
Glande sues læti redeunt: dant arbuta silvæ,
Et varios ponit fetus autumnus: et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati:
Casta pudicitiam servat domus: ubera vaccæ
Lactea demittunt: pinguesque in gramine læto
Inter se adversis luctantur cornibus hædi.
Ipse dies agitat festos: fususque per herbam,
Ignis ubi in medio, et socii cratera coronant,
Te, libans, Lenæe, vocat: pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo;
Corporaque agresti nudat prædura palæstrâ.

[merged small][ocr errors][merged small]

ad legenda oscula.

520

525

530

524. Casta pudicitiam servat domus. Eximiam laudem innocentis vitæ vel ab ethnico sedulus audias.

526. Adversis. Oppositis.

quid in vita rustica jucunditatis 527 et seq. Ipse dies, etc. Quidest celebrat pocta; itaque dicit et festorum solemnia diis rusticis ha

bita; inter quæ unum fult, in Bacchi

honorem celebrari consuetum. Ipse, rusticus.

528. Ubi est ignis in medio, scilicet ara, in qua, populo circumstante, sacrum sit, ex quo epulæ parentur.

Et ubi socii cratera coronant florum sertis, vel, ad usque poculi oram adimplent.

529. Lenæus, unum est e Bacchi nominibus, a voce vós, a pressoir. D

530. Ponit certamina. Græca locutio, 0λx tino, præmia certaminis Jaculandi proponit cui in scopum ulmus assignatur.

531. Agresti palæstra. Lucta, a ráλw, agito, quod in luctando corpus vchementer agitetur.

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini;
Hanc Remus et frater: sic fortis Etruria crevit;
Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictæi regis. et ante
Impia quàm cæsis gens est epulata juvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat:
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
Impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus æquor,
Et jam tempus equûm fumantia solvere colla.

535

540

532. Hanc vitam coluere, seu impia, quasi nefarium fuerit boves egerunt.

[merged small][ocr errors][merged small]

mactare, e quibus tanta perciperetur utilitas. « Bovis tanta fuit apud antiquos veneratio (ait Columella, vi), ut tam capitale esset bovem necuisse, quàm civem. »

538. Saturnus, quo regnante, aurea fluxit ætas.

539. Necdum etiam, etc. Inflatæ buccinæ sonum hactenus (ante Jovis regnum) homines non audiverant.

535. Septemque arces. Id est, montes Capitolinum, Aventinum, Colium, Viminalem, Quirinalem, Palatinum et Esquilinum, qui hodie et mons sanctæ Mariæ majoris dicitur. Deinceps additi sunt Janiculus collis (Montorio) et Vaticanus. -- - Circum-ganter, quasi nondum audierant dedit. Circumcinxit.

536. Ante etiam, etc. Antequam regnaret Jupiter, qui in Dicte, Creta monte, nutritus est.

537. Ante impia, etc. Antequam carne vescerentur homines. Dicit

540. Necdum impositos. Ele

enses magno cum sonitu procudi.

541, 542. Poetice effertur vulgaris sententia: sed finis operi faciendus est. Et aliegoria, quam petit ab equis in campo currentibus, librum ornatissime absolvit.- Solvere jugo.

« AnteriorContinuar »