Imagens das páginas
PDF
ePub

Verum, id quod multo tute ipse fatebere majus
(Insanire libet quoniam tibi), pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis :
Lenta quibus torno facili superaddita vitis,
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.

In medio duo signa, Conon, et... quis fuit alter?
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

DAMCETAS

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectes, nihil est quod pocula laudes.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

35

40

45

[blocks in formation]

43. Illis poculis. 45. Molli, flexili. Circum, « à l'entour, adverbii locum tenet. Acanthus, planta latis atque spinosis instructa foliis « acanthe ou griffe d'ours ».

46. Orphea, silvasque eumdem sequentes: Nimirum silvæ Orphea, ejus citharam pulsantis cantu delinitæ, sequebantur. Hanc fabulam egregie scripsit Ovidius, ipseque noster Virgilius Georgic. lib. IV.

47. Necdum, etc. Versus 43 ironica repetitio.

48. Si ad vitulam spectas, nempe quanti sit pretii vitula quam in pignus propono,

MENALCAS

Nunquam hodie effugies: veniam quocumque vocâris. Audiat hæc tantum, vel qui venit, ecce, Palæmon. Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.

DAMCETAS

Quin age,
si quid habes; in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio. Tantum, vicine Palæmon,
Sensibus hæc imis, res est non parva, reponas.

PALEMON

Dicite quandoquidem in molli consedimus herba: Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus. Incipe, Damota; tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis; amant alterna Camœnæ.

DAMCETAS

Ab Jove principium, Musæ; Jovis omnia plena.
Ille colit terras; illi mea carmina curæ.

MENALCAS

Et me Phoebus amat; Phobo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

[blocks in formation]

50

55

60

59. Alternts, « en chants alternatifs. » — Camœnæ, Musæ, Jovis et Mnemosynes filiæ, quæ novem artibus præsidebant.

60. Ab Jove principium canendi - Jovis omnia plena. Masumamus. gna et sublimis sententia, si de vero et unico Deo potius dicas. Confer sanctæ Ecclesiæ canticum: Pleni sunt cæli et terra majestatis gloriæ tuæ.

61. Colit, amat, protegit. Illi mea carmina curæ sunt.

62. Phœbo, etc. « J'ai toujours pour Phébus les présents qu'il aime.D

Et me, etc. In hoc versu ultima syllaba vocis lauri elisionem non patitur. (Prolegomènes, III.)

[blocks in formation]

DAMCETAS

Malo me Galatea petit, lasciva puella;

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

MENALCAS

At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas.
Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

DAMCETAS

Parta meæ Veneri sunt munera namque notavi
Ipse locum, aeriæ quo congessere palumbes.

MENALCAS

Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi, cras altera mittam.

DAMCETAS

O quoties, et quæ nobis Galatea locuta est!

Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures.

MENALCAS

65

70

Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta : Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

DAMCETAS

Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla.
Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

MENALCAS

Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit,

64. Lasciva, « folâtre. » Malo me petit, me jette une pomme. >> Malum erat Veneri sacrum.

75

ad aures: digna sunt enim quæ a diis ipsis audiantur.

75. Retia servo « Je garde les

65. Ante videri, videri ante quàm filets, pendant que tu poursuis les occultetur. sangliers. Procul igitur a te sum

66. Ut, adeo ut. Notior quàm remotus. ille Amyntas.

67. Delia. Diana in Delo insula nata hujus deæ tutelæ commissi erant canes.

68. Parta, acquis, mis en réserve; j'ai un présent tout prêt pour... » Mea Galateæ. Munera scilicet palumbes.

69. Congessere nidam.

71. Altera totidem poma aurea. 73. Partem aliquam verborum quæ dixit mihi. Divum referatis

76. Phyllis erat famula Iollæ pastoris.

77. Facere, ut péleiv apud Græcos, aliquando significat « faire un sacrifice, l'action par excellence ». Vitula, ablativo casu, id est, vitulam immolando. Hic agitur de festo ambarvali, cujus ritum ita Festus describit: « Ambarvalis hostia, rei divinæ causa circum arva (amb

sive app, arva) ducitur ab iis qui pro frugibus faciunt. »

Et longum, « Formose, vale, vale, » inquit, Iolla.

DAMCETAS

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

MENALCAS

Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMCETAS

Pollio amat nostram, quamvis est rustica,
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

MENALCAS

80

Musam :

85

Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Jam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.

DAMCETAS

Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet: Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mævi:
Atque idem jungat vulpes, et mulgeat hircos.

79. Et longum, etc., « et longtemps il m'a répété : « Adieu, adieu, bel Amynthas: c'est ainsi qu'il parlait, Iollas. D

[ocr errors]

Vale, vale. Ultima syllaba hujus vocis natura sua longa est. Cur hic in posteriori vale sit brevis, vide : Prolegomènes, IV.

80 et seq. Triste, pro: res tristis est, more Græcorum. Quatuor hi versus et comparationem valde poeticam, et elegantem verborum symmetriam exhibent.

82. Satis (sata, satorum, nomen ex verbo serere derivatum), segetibus. Depulsis ab ubere matris (sevrés).- Arbutus « l'arbousier », planta ex earum familia quas vocant « éricinées », flores candidos et fructus prope fragarum similes edit.

84. Pollio, vir apud Romanos oratoris, historici, poetæ et consulis laude præclarus.

90

[blocks in formation]

DAMCETAS

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

MENALCAS

Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripæ
Creditur ipse aries etiam nunc vellera siccat.

DAMCETAS

Tityre, pascentes a flumine reice capellas;
Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

MENALCAS

Cogite oves, pueri; si lac præceperit æstus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAMCETAS

Eheu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium pecori, pecorisque magistro.

MENALCAS

His certe neque amor causa est: vix ossibus hærent,
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMCETAS

Dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tres pateat cæli spatium non amplius ulnas.

MENALCAS

Dic quibus in terris inscripti nomina regum

95

100

105

94. Parcite procedere, etc. Ele- | peau tient à peine sur leur os. > ganter, pro: Ne longius procedatis,

oves non tuta est ripa.

103. Nescio quis oculus, « je ne sais quel mauvais œil. » - Fascinat,

95. Vellera siccat, quum e ripa seu maligno adspectu noxiam vim

[merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »