Imagens das páginas
PDF
ePub

160

Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem 155
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant:
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet :
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam
Prospiciens genitor, cæloque invectus aperto,
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
Defessi Æneadæ, quæ proxima, littora cursu
Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus: insula portum
Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto
Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vastæ rupes geminique minantur
In cælum scopuli, quorum sub vertice late
Æquora tuta silent: tum silvis scena coruscis
Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra.
Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum : 170
Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo,

165

155. Pietate erga deos. Nihil 164, 165. Objectu laterum. Poetice quippe religione magis est idoneum magis quam alto mari latera objiad auctoritatem hominibus conci- ciens. Quibus lateribus omnis liandam. unda veniens ab alto mari frangitur, scinditque sese in sinus reductos seu replicatos.

156. Conspexere. Præclare suspenAdstant, audire pa

sus versus. rati.

157. Ille vir.

158. Sic. Absolvitur magnifice

periodus. Cunctus. Totus simul. Cecidit fragor. Versus docte Postquam. Ex quo,

cæsus.

[ocr errors]

statim ut.

[blocks in formation]

166, 167. Rupes geminique scopuli, « deux pointes de rocher. D

168. Tum, « ensuite. » Scena, xv, (a oxiά, umbra,) dicitur hic de prospectu longo inter arbores, quasi dixeris: une tente de feuillage. » — Coruscis, tremula luce micantibus.

169. Horrenti. Ea vox multa simul in animum inducit : « ombre épaisse, frémissante, majestueuse, qui inspire l'effroi. »

170. Fronte sub adversa. Ex parte opposita accedentibus, in terra continenti. Pendentibus, qui surplombent. >>

171. Sedilia. E vivo saxo, quæ ipsa natura, non manu facta sunt.

Nympharum domus : hic fessas non vincula naves
Ulla tenent, unco non alligat anchora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni
Ex numero subit; ac magno telluris amore
Egressi, optata potiuntur Troes arena,
Et sale tabentes artus in littore ponunt.
Ac primum silicis scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis, Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum; frugesque receptas
Et torrere parant flammis, et frangere saxo.
Eneas scopulum interea conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit, Anthea si qua

172. Hic. In loco inter littus et insulam, qui tutam navibus stationem præbebat.

con

prennent aisément feu. >>

175

180

185

181. Ceres, frumentum, per metonymiam. Corruptam undis. Panem aqua marina corruptum. Cerealia arma, « les ustensiles pro

[ocr errors]

173. Unco morsu. Hypallage: unco dente mordens anchora. 174. Omni ex nunero, etc. Vi- pres à faire le pain. » ginti navibus Trojani mare scenderant. Una quidem navis Orontis ante Æneæ oculos demersa est ipse septem collegit e naufragio: quare aliæ duodecim ab eo vi tempestatis distractæ sunt. Se ptem. Scilicet una, in qua ipse erat, tres de saxis, tres de syrtibus ereptæ.

182. Fessi rerum. Hellenismus. Casibus et laboribus fatigati. Receptas. Recuperatas e naufragio.

175. Ac magno telluris amore egressi, optata, etc. Exquisita descriptio.

Arena. Littore.

183. Et torrere parant. Quia apud majores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant, et ea in pilas missa pinsebant : hoc erat molendi genus.

185. Omnem prospectum late pelago petit. In prosa: prospectat per mare quam longissime potest. Si qua parte, « pour voir si

176. Troes, syllaba ultima brevi, quelque part. » Post ea verba quæ Τρῷες. 178. Ac primum silicis, etc. Tenuibus rebus poeta nobilitatem conciliat. Excudit. Proprie : « fait jailir par le choc. D

180. Rapuitque in fomite flammam. Raptim et celeriter excepit flammam lignis aridis. Porro fomitem (a fovendo) intellige: « les matières sèches et inflammables qui

investigationem significant, Græci
conjunctionem si, Latini autem si
ponere solebant. - Antheus, Capys,
Caicus Trojani fuerant, qui singulis
navibus præerant : solebant autem
in puppibus insignia quædam depin.
gere, ut a reliquis dignosci possent;
unde intelligas quæ sint illa in
puppibus arma
Caici, videlicet
ejus insignia.

190

195

Jactatum vento videat, Phrygiasque biremes,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam; tres littore cervos
Prospicit errantes: hos tota armenta sequuntur
A tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit, fidus quæ tela gerebat Achates;
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes
Cornibus arboreis, sternit: tum vulgus et omnem
Miscet agens telis nemora inter frondea turbam.
Nec prius absistit quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi, et numerum cum navibus æquet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina, bonus quæ deinde cadis onerarat Acestes
Littore Trinacrio, dederatque abeuntibus heros,
Dividit, et dictis mœrentia pectora mulcet :
<< O socii (neque enim ignari sumus ante malorum),
O passi graviora; dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllæam rabiem, penitusque sonantes

186. Biremes. Naves duplici remorum ordine instructæ.

188. Cervos. Negabant Aristoteles et Plinius in Africa cervos esse. Nonnulli tamen docti affirmant. Cæterum cave ne talia in poeta nimis urgeas.

193. Ductores. Tres illos cervos omnium præstantissimos.

194. Capita alta ferentes cornibus arboreis. Tollentes ramosa cornua sublimium capitum.

195. Agens. Vivida vox. Acriter persequens.

196. Septem ingentia corpora. Grandius quam si dixeris: septem cervos. Victor additur ob orna

tum poeticum.

200

[blocks in formation]

199 et seq. Ordina: Deinde divi-spelunca delitescens, et canibus dit vina quæ Acestes onerarat, succincta latrantibus, ora subinde etc. Acestes ex matre Trojana pro- exsertans et naves devorans. gnatus, in parte quadam Siciliæ nitus. Ex intimis recessibus.

1

Pe

Accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
Experti; revocate animos, mostumque timorem
Mittite forsan et hæc olim meminisse juvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum,
Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
Ostendunt: illic fas regna resurgere Trojæ.
Durate, et vosmet rebus servate secundis. >>
Talia voce refert, curisque ingentibus æger,
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Illi se prædæ accingunt dapibusque futuris;
Tergora deripiunt costis, et viscera nudant:
Pars in frusta secant, verubusque trementia figunt;
Littore ahena locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
Implentur veteris bacchi, pinguisque ferinæ.

205

210

215

Postquam exempta fames epulis, mensæque remotæ, 220
Amissos longo socios sermone requirunt,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
Sive extrema pati, nec jam exaudire vocatos.
Præcipue pius Æneas, nunc acris Orontei,

-

205. Accestis. Syncope, pro: accessistis. Cyclopea saxa. Etnam. 207. Mittite, seu omittite, deponite. Olim, a un jour. » Forsan et hæc olim meminisse juvabit. Præclare dictum, quod velut adagii loco ad nostram ætatem permansit.

217. Ahena. Vasa ænea ad coquendas carnes. Ministrant. Poetice pro vasis subjiciunt.

219. Bacchi. Nota metonymia, pro: vini. Ferine carnis.

220. Mensæque remote, more veterum, quo mensa cum epulis apponebatur et auferebatur. Mensæ

209. Tendimus in Latium, Italiæ autem in plurali numero, quia duas regionem.

210. Fas erit.

211. Durate. Firmi perseverate.

213. Premit, a étouffe. D

214. Præda se accingunt dapibusque, id est, ad cervos in epulas parandos.

215. Tergora. Pellem. Carnes.

216. Secant eas carnes. mentia. Pictum expresse.

habebant mensas, unam carnium, pomorum alteram.

221. Requirunt. Sociorum quos amiserunt acerbum exprimunt desiderium.

223. Extrema pati. Mortuos esse miserabiliter. - Exaudire vocatos, id est, exaudire dum vocantur. SoViscera. lebant mortuos conclamare amici et consanguinei.

[ocr errors]

Tre

224. Oronteus, ei. Tribus syllabis, ut Οροντεύς.

Nunc Amyci casum gemit, et crudelia secum
Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Et jam finis erat, quum Jupiter æthere summo
Despiciens mare velivolum, terrasque jacentes,
Littoraque, et latos populos, sic vertice cæli
Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis.
Atque illum tales jactantem pectore curas,
Tristior, et lacrimis oculos suffusa nitentes,

Alloquitur Venus: « O qui res hominumque deûmque
Æternis regis imperiis, et fulmine terres,
Quid meus Æneas in te committerę tantum,
Quid Troes potuere; quibus tot funera passis
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Pollicitus: quæ te, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Trojæ tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

225

230

235

240

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »