Imagens das páginas
PDF
ePub

Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

PALÆMON

Non nostrum inter vos tantas componere lites :
Et vitula tu dignus, et hic; et quisquis amores
Aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri; sat prata biberunt.

inscripta sunt nomina regum. De
Hyacintho volunt hoc intelligi.
Quippe veteres memorabant in hu-
jus floris calice, litteras AI fere
esse inscriptas, ct nomen Ajacis
(Alavtos) adumbrare. Porro fuit
Ajax unus e regibus seu ducibus qui
Trojam expugnarunt.

110

tuet dulces, aut experietur amaros,

tout berger qui craindra les douceurs de l'amour ou qui en sentira les amertumes. >>

111. Claudite jam rivos. Cantare desinite. Pastorum carmina rivis prata irrigantibus per allegoriam coraparantur.- Sat prata biberunt, pro: Satis aures nostræ vestris delectatæ sunt carminibus. Vel absque metaphora dicit Palæmon : « Jeunes pâtres, fermez l'entrée des 109, 110. Quisquis amores aut me- rigoles qui arrosent la prairie. »

108. Non nostrum, etc. Quasi dicat judex: ambo pares estis in canendo; et par vobis erit quisquis aut metuet, etc.

ECLOGA IV

ARG. Pace Brundusina inter Octavianum et Antonium composita, Octavia, soror Octaviani, Antonio quasi concordiæ pignus in matrimonium tradita est. Juxta multos interpretes, Virgilius hac in eclogâ celebrat filium ex Antonio et Octavia nasciturum. Igitur, quasi præsagus futuri, hunc omne bonorum genus terris allaturum canit. Jam vero detorquet in laudem hujus temporis quidquid Sibylla de aureo sæculo prædixerat.

Cæterum ea tempestate Messias jamjam venturus exspectabatur; et poeta noster, ut verisimile est, multa audierat a Judæis, quæ de ipso sacri Vates quondam cecinerant. Hinc eorum simul prophetias et Sibyllæ oracula secutus, Christum et præclaram ejus regni felicitatem, licet forsan inscius, sublimi carmine videtur extollere.

AD POLLIONEM *

Sicelides Musæ, paulo majora canamus :
Non omnes arbusta juvant, humilesque myrice:

* Pollio, vir apud Romanos virtute et ingenio clarissimus, cujus opera pax Brundusina composita est: hanc illl Virgilius eclogam dedicavit.

1. Sicelides Muse. Eas Musas invocat poeta, quia Theocritus Siculus Bucolicorum princeps fuisse traditur.

2. Non omnes, etc. Non omnes

Si canimus silvas, silvæ sint consule dignæ.
Ultima Cumæi venit jam carminis ætas :
Magnus ab integro sæclorum nascitur ordo;
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Jam nova progenies cælo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea mundo,
Casta, fave, Lucina; tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc ævi, te consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri

delectat pastoritium dicendi genus, quo scilicet arbusta canuntur et myricæ.

[blocks in formation]

pretari de puero cujus laudes canuntur. Ego libenter sensum hujusce versus aptaverim sive Filio Dei 3. Silvæ sint consule digne. Sci- nascituro inter homines, sive populo licet carmine sublimiori celebren- | Christiano, qui per divinam gratur, ut sint consule Pollione dignæ. | tiam quasi e cœlo demittitur, genus 4. Ultima Cumai, etc. Agitur electum, gentes sancta, ut ait B. Peultima ætas quam Sibylla Cumaa trus (Epist. I, cap. II, v. 9). prædixit. Porro Sibyllæ erant mulieres quæ, veluti furore divino cor.. reptæ, oracula reddebant. His Deus non semel res futuras videtur aperuisse. Cuma, urbs Campaniæ. 5. Magnus, etc. Nempe aurea sæcula, quæ jam fuerunt, iterum currere incipient. Christo Dei Filio, e supernis sedibus lapso in terras, nascentique apud homines, et ipsis bona cœlestia largienti, is

locus mire convenit. Vide superius argumentum.

6. Virgo, Astræa, justitiæ præses, quæ, propter hominum nequitiam, terras reliquerat. -Forsan et ad Virginem Deiparam alluditur, juxta prædictum argumentum. Saturnia regna, aurea tempora, quibus homines, ut quondam, veluti suavissimo Saturni regentur imperio. Pristina ætas aurea felicitatem Paradisi terrestris adumbrat.

7. Nova progenies hominum mellorum. Nisi mavis progeniem inter

8. Tu modo, etc. Hoc unum precamur, o casta Lucina seu Diana, dea partuum præses, ut Antonii filio nascenti faveas.

10. Tuus frater Apollo regnat, seu triumphat; nam oracula quæ de reditu sæculi aurei per Sibyllam ediderat, nunc eventu confirmantur.

11. Decus hoc ævi, decorum hoc ævum. Te adeo consule inibit, hoc ipso tempore initium habebit, quo tu, Pollio, consulatum geres. - Adeo, gallice : « précisément. >> 12. Magni, insignes, memorabiles 13, 14. Te duce, etc. Te auspice, prorsus abolebuntur sceleris nostri vestigia, quæcumque adhuc maneant; igitur diuturna formidine terræ solventur, sive eximentur : scelus vero de quo agitur est bellum civile, quod inter Pompeium ac Cæsarem ortum est, vel cædes ipsa Cæsaris.

Quam hi duo versus bene etiam Messiæ Redemptori congruunt!

Irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deùm vitam accipiet, divisque videbit
Permixtos heroas, et ipse videbitur illis;
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
Errantes hederas passim cum baccare tellus
Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsæ lacte domum referent distenta capella
Ubera; nec magnos metuent armenta leones;
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
Occidet Assyrium vulgò nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ sit poteris cognoscere virtus,
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
Et duræ quercus sudabunt roscida mella.

14. Irrita, proprie « annulés >> id est « complètement effacés ». 15. Ille puer, Antonii filius. Ille deûm vitam accipiet. Legenti subeat in mentem Salvator humani generis, idem Homo simul et Deus. — Divisque videbit, etc. Alluditur ad auream ætatem,qua dii et heroes cum hominibus familiariter degebant.

16. Et ipse videbitur illis permixtus.

17. Pacatumque reget, etc. Mundum, patris Antonii virtute pacatum, reget. Porro mundum Antonius pacavit, quia fœdus Brundusinum, quod inter ipsum et Octavianum ictum est, civilis belli finem fecit.

18. At tibi, etc. Ab hoc versu ad 45 hæc præcinuntur ætatis aureæ felicitas ab infantiâ pueri orietur; eodem adolescente, crescet; illo tandem annos adolescentiæ degente, perfectissima erit. Itaque primùm flores (v. 18 et seq.), post

15

20

25

30

[blocks in formation]

20. Colocasium, acanthus, plantæ quæ præsertim in Ægypto nascuntur. 21. Ipsæ, ultro, nullo ducente.Distenta lacte.

22. Nec magnos, etc. Confer pulcherrimam Isaiæ prophetiam: Habitabit lupus cum agno: vitulus et leo et ovis simul morabuntur, etc. (Cap. xi, v. 6.)

24. Occidet, peribit.

25. Amomum, frutex aromaticus, in Assyriâ frequens reperiebatur: ideo dicitur Assyrium; sed tunc ubique nascetur.

26. At simul, etc. Sed ubi poteris heroum laudes apud poetas, et patris tui gesta apud historicos legere, id est : ubi adoleveris.

30. Sudabunt, «distilleron. »

Pauca tamen suberunt priscæ vestigia fraudis,
Quæ tentare Tethyn ratibus, quæ cingere muris
Oppida, quæ jubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo
Delectos heroas; erunt etiam altera bella,
Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipse mari vector: nec nautica pinus
Mutabit merces; omnis feret omnia tellus;
Non rastros patietur humus, non vinea falcem;
Robustus quoque jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores :
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto,
Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia sæcla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcæ.

335

40

45

31. Pauca tamen suberunt (id est, latenter remanebunt) mala et vitia, quasi vestigia fraudis quæ vigebat in ætate superiori. Fraudis, sceleris.

32. Tentare Tethyn ratibus, navigare. Tethys erat Coeli et Terræ filia, dea Oceani.

34. Alter erit, etc. Adhuc naves, ut Argo, maris undas trajicient; adhuc gubernatores, ut Tiphys, naves moderabuntur; adhuc bella gerent viri fortissimi, ut Achilles, Troja expugnator. - Argo, navis eorum qui vellus aureum diripuerunt; hujus gubernator erat Tiphys. hoc versu et duobus sequentibus alluditur ad quoddam genus язλyYevedias, gallice « palingénésie » scilicet nonnulli veteres credebant fore ut iidem eventus post certum sæculorum numerum recurrerent.

In

37. Hinc, ubi, etc., statim ut ad virilem ætatem perveneris.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

38. Cedet, recedet a mari.- Vector,bilia.

50

55

Aggredere o magnos, aderit jam tempus, honores,
Cara deûm soboles, magnum Jovis incrementum.
Adspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, cælumque profundum;
Adspice venturo lætentur ut omnia sæclo.
O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ,
Spiritus et quantum sat erit tua dicere facta!
Non me carminibus vincet, nec Thracius Orpheus,
Nec Linus, huic mater quamvis, atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam Arcadia mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se judice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem;
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer; cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

[blocks in formation]

60

56. Linus, Apollinis et Terpsichores Musæ filius. Huic mater, etc., quamvis Orpheo mater sit Calliope, et Lino pater sit formosus Apollo.

58. Pan, deus pastorum, peculiari honore colebatur in Arcadia, quæ est Peloponnesi regio.

tem tibi matrem, ipse matri arri60. Incipe, parve puer, arridendens, cognoscere.

61. Decem menses, quibus te mater in inu gestavit. Tulerunt, secunda syllaba brevi per licentiam Virgilio satis amatam. Id est, attulerunt.

62. Cui non risere, etc. Alluditur ad Vulcanum, cui recens nato Juno mater non arrisit, quia visu deformis erat: huic propterea non licuit ad mensam Jovis accumbere, nec Minervam uxorem ducere: ita nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

« AnteriorContinuar »