Imagens das páginas
PDF
ePub

Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

Insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?

245

Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,

Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Liburnorum et fontem superare Timavi,
Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troia; nunc placida compostus pace quiescit.
Nos, tua progenies, cæli quibus annuis arcem,
Navibus, infandum! amissis, unius ob iram
Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis! >>
Olli subridens hominum sator atque deorum,
Vultu, quo cælum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natæ, dehinc talia fatur :

rum fata rependens, seu compen

sans.

246. Antenor potuit, etc. Argumentatur 2 simili. Si Trojanus Antenor, 'Avτývop, potuit per Liburniam et Illyricum ad Venetos usque penetrare, ibique condere civitatem negari hoc non debet Æneæ ut ad Latium perveniat, ibique condat Lavinium. Liburnia autem et Illyricum sunt ultra mare Adriaticum e regione Venetorum.

250

255

260

253. Armaque fixit in templis.

Compostus sive compositus quiescit, id est, composita seu tranquilla pace fruitur. Alli intelligunt: in morte quiescit.

254. Nos, pro : filius meus Æneas; est figura quam communicationem vocant. Cæli arcem. Regiam cælestem, Æneæ debitam, ut uni e diis indigetibus.

255. Unius Junonis: hujus nomen invidiose tacet.

256. Prodimur. Tradimur a te in

248. Timavus, fluvius est in foro potestatem hostium. Julio juxta Istros.

250. Iste fluvius it mare proruptum, « se précipite comme une mer impétueuse. » —- Pelago. Aquis abundantibus. Premit. Exqui

sitius quam operit.

251. Patavium, « Padoue. D

252. Et genti nomen dedit. Venetos appellavit, ab Henetis Paphlagoniæ, quos Antenor viæ socios habuit.

257. In sceptra. In promissum Italiæ regnum.

259. Vultu quo, etc. Dictum magna dignitate et suavitate. Scripserat Ennius satis vivide: Ridet Jupiter, et tempestates arrident.

260. Libavit. Leviter attigit. Nate, dativo casu bene additur propter dulcedinem, etsi jam olli antecesserat. Pronomen olli jungi. tur verbo subridens.

« Parce metu, Cytherea manent immota tuorum
Fata tibi: cernes urbem et promissa Lavini
Moenia, sublimemque feres ad sidera cæli
Magnanimum Ænean, neque me sententia vertit.

270

Hic (tibi fabor enim, quando hæc te cura remordet, 265
Longius et volvens fatorum arcana movebo)
Bellum ingens geret Italia, populosque feroces
Contundet, moresque viris et moenia ponet,
Tertia dum Latio regnantem viderit æstas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
Triginta magnos volvendis mensibus orbes
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et Longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea; donec regina sacerdos

281. Metu, dativus antiquus pro metui. Cytherea, Κυθέρεια. Ab insula Mediterranei maris, cui nomen Cythera, orum, prope Cretam, et quæ fuit Veneri sacra.

262. Lavini, pro Lavinii: quæ prima urbs in Latio a Trojanis condita est.

263. Feres Enean ad sidera, ut unum scilicet ex diis indigetibus.

264. Neque me sententia vertit. Nec muto sententiam.

265. Quando. Quoniam. 266. Longius. Quasi dixerit: arcana longinqua, post longum tempus eventura. Volvens, a déroulant. D 267. Bellum ingens geret, etc., ut videbitur libris VII-XII. - Populos

feroces. Rutulos.

275

[blocks in formation]

268. Mores et mania. Leges et Trojanis oriunda. Hectorea dicit ab urbes.

269, 270. Tertia dum, etc. Quousque per tres æstates totidemque hiemes, domitis Rutulis, in Latio regnaverit.

Hectore, Priami filio.

Donec

regina sacerdos. Ilia sive Rhea, filia Numitoris regis Vestæ sacerdos, dicitur regina, id est, regio sanguine orta.

Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupa fulvo nutricis tegmine lætus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
Monia, Romanosque suo de nomine dicet.

280

His ego nec metas rerum, nec tempora pono:
Imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno,

Quæ mare nunc terrasque metu cælumque fatigat,
Consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus ætas,

285

Quum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
Servitio premet, ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Trojanus origine Cæsar,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris
Julius, a magno demissum nomen Iulo

290

278. Geminam prolem. Romu- | Hoc pertinet ad pacis artes atque lum et Remum.

279. Inde fulvo tegmine. Postea Romulus, pelle lupina indutus, succedet in regnum et jaciet Romæ fundamenta. Lætus, « aimant à revêtir.» Nutricis. Lupæ quæ Remum et Romulum lactavit, quum infantes, jussu Amulii avunculi, qui Numitorem fratrem regno ejecerat, ad Tiberim expositi fuissent.

280. Mavortia mania. Sic appellantur et a Marte, Romuli patre, et quia Romani præ cæteris gentibus virtute bellica floruerunt.

282. Nec metas rerum, nec rerum tempora pono. Eorum imperio nullos terrarum et temporum limites assigno.

283. Imperium sine fine dedi. Dictum magnifice, nec forsan absque divinæ Providentiæ consilio. Namque istud oraculum in æterna sede Petri mirabiliter confirmatum est. 286. Rerum dominos. Breviter et fortiter dictum de Romanis ut bellatoribus. · Gentemque togatam.

virtutes et major quidem dignitas in toga fuit, quam nunc est in ullo vestimenti genere.

288. Domus Assaraci. Bene Romanos vocat domum Assaraci. Nam in duobus Trois filiis, Ilo et Assaraco, familia regia divisa est, et ex Ilo reges Trojani propagati sunt; ex Assaraco Capys, e Capy Anchises; ex Anchise Eneas ortus est, ex quo Romani. Phthia urbs est et regio Thessaliæ, Achillis patria et ditio. Mycena, Μυκήναι. Urbs Peloponnesi, in qua regnavit Agamemnon.

290. Nascetur Cæsar. Scilicet Augustus. Neque enim ea quæ sequuntur Julio Cæsari facile conveniunt. Mox Augustus appellabitur (v. 292) Julius, adoptionis jure, atque jam hoc versu Trojanus dicitur, ab Ascanio Trojano per adoptantem patrem genus ducens.

291. Imperium Oceano, etc. Versus merito notissimus. - Oceano. Usque ad Oceanum Atlanticum.

Hunc tu olim cælo, spoliis Orientis onustum,
Accipies secura: vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent sæcula bellis :
Cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
Jura dabunt; diræ ferro et compagibus arctis
Claudentur Belli portæ; Furor impius intus
Sæva sedens super arma, et centum vinctus ahenis
Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento. »
Hæc ait, et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hospitio Teucris ne fati nescia Dido
Finibus arceret. Volat ille per aera magnum
Remigio alarum, ac Libyæ citus adstitit oris,
Et jam jussa facit, ponuntque ferocia Pœni
Corda, volente deo: imprimis regina quietum
Accipit in Teucros animum, mentemque benignam.
At pius Æneas, per noctem plurima volvens,

293. Spoliis Orientis onustum. Vaticinatio celeberrima de Augusti in Parthos expeditione.

294. Secura deinceps, non jam adversante Junone. Vocabitur

votis, ut deus.

--

295

300

305

Furor impius. Apta vox: furor quippe filios adversus parentes bellis civilibus armaverat.

299. Super arma quæ jam otiosa sunt ideo bene ait: sedens.

300. Fremet, pacem ægre ferens.

295. Positis bellis tum exteris Totus hic locus eximius est.

tum civilibus.

---

Cana,
hic

296. Fides, la loyauté. » proprie aux cheveux blancs; vero : « antique. » — Vesta, dea apud Romanos antiquissima religione culta. Remo cum fratre Quirinus (id est, Romulus et Remus), concordia restituta, jura dabunt, id est, e cœlesti sede Romanum imperium regent. Quirinus. Romulus, Romæ conditor, bellis assuetus, hastam vulgo gestabat: hinc nomen illi datum Quirinus, a vocabulo sabino, quiri, quod hastam significat.

297. Ferro. Metonymia. Gallice, « avec des verrous. » — Compages, a vocibus, cum et pango, яnуvʊμt, proprie a jointure, assemblage. D

298. Belli porta. Jani templum.

301. Maia genitus. Mercurius, filius Jovis et Maiæ, eloquentiæ deus. 303. Fati volentis Eneam hospitio recipi ab illa regina Carthaginiensi. 304. Ille. Mercurius.

305. Remigio alarum. Dictum eximie. Re quidem vera alis secatur aer, ut remis aquæ. Pœni. Carthaginienses.

307. Volente deo. Vim supremæ voluntatis ad animos in melius mutandos, et concordiam inter infestissimos conciliandam, ethnici etiam agnoverunt. Aliunde etiam Mercurii non immerito inducitur ministerium, quum cuncta fere possit ars eloquentiæ, cui deus ille præsidere fingitur.

309. Volvens animo.

Ut primum lux alma data est, exire, locosque
Explorare novos; quas vento accesserit oras,
Qui teneant (nam inculta videt), hominesne, feræne,
Quærere constituit, sociisque exacta referre.
Classem in convexo nemorum, sub rupe cavata,

310

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris, 315
Occulit ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Cui mater media sese tulit obvia silva,

Virginis os habitumque gerens, et virginis arma
Spartanæ, vel qualis equos Threïssa fatigat

Harpalyce, volucremque fuga prævertitur Eurum.
Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
Nuda genu, nodoque sinus collecta fluentes.

320

Ac prior: « Heus, inquit, juvenes, monstrate, mearum 325
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetra et maculosæ tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem. »
Sic Venus at Veneris contra sic filius orsus :
<< Nulla tuarum audita mihi, neque visa sororum,
O (quam te memorem?) virgo; namque haud tibi vultus

ex

eorum

330

310. Exire, explorare. Eleganter, quæ patrem suum a Getis bello pro exit, explorat. captum dicitur fortiter et celeriter manibus recepisse. Fuga. Eleganter, pro: rapido cursu. 322. Habilem, qui haberi seu gestari facile posset.

313. Exacta. Exacte comperta. 314. In convexo, « dans l'enfon

cement. »

315. Horrentibus. Vide vers. et not. 169.

317. Crispans. Vivida vox, gallice brandissant. »

318. Cui. Æneæ.

nus.

Mater, Ve

320. Spartanæ. Lacedæmoniæ. Virgines enim Spartanæ, secundum Lycurgi instituta, virilibus etiam studiis exercebantur. Threïssa, Θρήϊσσα, e Thracia. Fatigat

suo cursu.

324. Collecta sinus. Collectos habens sinus, « les plis de sa robe. >>

Fluentes, « flottants. >>

327. Succinctam, «portant à la ceinture. » Lynx quamdam habet cum panthera similitudinem, et acutissimo visu prædita est.

328. Prementem. Proxime insectantem.

331. Quam te memorem est parenthesis quæ egregie proprii nominis locum tenet; hinc animum

321. Harpalyce, celebris Amazon, loquentis anxie dubium intelligis.

« AnteriorContinuar »