Imagens das páginas
PDF
ePub

ARG.

ECLOGA VI

SILENUS

est,

Poeta veniam precatur, quod ea quæ dicturus Bucolici carminis humilitati minus videntur convenire. Deinde Silenum inducit, qui, licet ebrius, ut Bacchi educatorem decebat, perite tamen, secundum Epicureorum doctrinam de rerum primordiis canit. In hoc Noster ad Quintilium Varum, ut opinantur multi, respectum habuit, qui una cum Virgilio huic philosophiæ operam dabat. Variæ fabulæ stylo simpliciori carmen absolvunt.

Prima Syracosio dignata est ludere versu
Nostra, nec erubuit silvas habitare, Thalia.
Quum canerem reges et prælia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit : « Pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen. »
Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella),
Agrestem tenui meditabor arundine musam.
Non injussa cano. Si quis tamen hæc quoque,

si quis

5

5. Carmen deductum, seu tenue, leve. Hæc locutio sumitur a lana, quæ ad majorem tenuitatem nendo in longum deducitur.

1 et seq. Prima, etc. In primis | vellit ut admonitio penitus memoquæ composui versibus, ego digna- riæ insideret. tus sum stylum meum submittere ad scribendas eclogas, imitatione Theocriti Syracusani. Plures (quibus minus assentiar) interpretantur primum ex omnibus Romanis Virgilium eclogas scripsisse. Nostra Thalia, mea Musa, seu ego poeta. Thalia Musa, ut comœdiis, ita pastoralibus dialogis præses fuit.

2, 3. Cynthius, Apollo, natus in insula Delo, ubi mons Cynthus, aurem mihi vellit, me admonens quænam facere deberem. · Aurem

7. Vare. P. Quintilius Varus magnis muneribus sub Augusto functus est. Tristia bella, scilicet bellum civile, quo tu, Vare, pugnasti fortiter. Super tibi erunt. Tmesis, pro supererunt tibi. Condere, scribere.

8. Meditabor, exercebo.

9. Non injussa cano, cano qua canere ab Apolline jussus sum.

Captus amore leget, te nostræ, Vare, myricæ,
Te nemus omne canet; nec Phœbo gratior ulla est,
Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
Silenum pueri somno videre jacentem,
Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho;
Serta procul tantum capiti delapsa jacebant,
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Aggressi (nam sæpe senex spe carminis ambo
Luserat) injiciunt ipsis ex vincula sertis.
Addit se sociam, timidisque supervenit Ægle,
Ægle, Naïadum pulcherrima: jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens : « Quò vincula nectitis? inquit:
Solvite me,
pueri! satis est potuisse videri.
Carmina, quæ vultis, cognoscite : carmina vobis,
Huic aliud mercedis erit. » Simul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres

10, 11. Captus amore talium carminum. Myrica et nemus allogorice designant carmen leve, bucolicos versus.

12. Pagina, « feuillet d'un livre, d'un recueil de poésies; pièce de poésie. Quam sibi, etc. Intellige: < plus agréable à Phébus qu'un poème en tête duquel est inscrit le nom de Varus, ou qui est dédié à Varus. »

13. Pergite, Pierides. Quasi dicat: Agite nunc, Musæ, incipite carmen : satis in ejus prooemio morati sumus. De Pieridibus vide Eclog. III, V. 85 et notam. Chromis, Mnasylus, satyri.

15. Inflatum venas. Hellenismus, pro habens venas inflatas.

Iac

narium.

10

15

20

25

Gravis, propter poculi magnitudinem, dignam utique deo. Attrita, usée par un usage fréquent.»- Pendebat e manu.

19. Luserat, fefellerat. Injiciunt ipsis, etc. Injiciunt vincula quæ ex ipsis sertis fecerant. Rarus est admodum iste verborum ordo : ipsis ex vincula sertis.

21. Egle, Nympha quædam. Jam videnti, jam oculos aperienti..

22. Μorum, μωρον, « mare, fruit du mûrier cultivé, » vel etiam, « mûre sauvage. »

23. Quò, cur, quem ad finem? 24. Satis est me potuisse videri vinctus a vobis.

25, 26. Carmina vobis erunt in cho, Baccho, id est, vino, per meto- mercedem; huic, scilicet Æglæ, alia dabitur merces.

nymiam.

16. Procul, « à quelque distance. D - Tantum, « seulement. » — Capiti, seu a capite delapsa.

27. In numerum, « en cadence. » Fauni, numina rustica, parvis cornibus, longis auribus et pedi

17. Cantharus, vas quoddam vi- bus hircinis.

Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnassia rupes,
Nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea.
Namque canebat uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animæque, marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis : ut his exordia primis
Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ;
Tum durare solum, et discludere Nerea ponto
Cœperit, et rerum paulatim sumere formas.
Jamque novum ut terræ stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres :
Incipiant silvæ quum primum surgere, quumque
Rara per ignaros errent animalia montes.
Hinc lapides Pyrrhæ jactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

30

35

40

dere Nerea ponto. A terra dispulit ac separavit aquas, ita ut in ponto, seu in mari includerentur.

37. Terræ stupeant. Canit Silenus ut terræ stupeant, etc.

38. Altius, ex alto. Submotis nubibus, ascendentibus e terra vaporibus, et in aere nubes efficientibus. 39. Incipiant, etc., quum interea silvæ incipiant, etc.

40. Rara, nondum multiplicata. Ignaros montes. Poetice dictum, pro: montes qui hæc animalia nondum noverant.

41 et seq. Hinc, etc. Deinde refert Pyrrham (cum Deucalione conjuge) post diluvium lapides post terga sua jactavisse, indeque humanum genus reparavisse. Apud Ovidii Metamorphoses hæc narrata vide. Saturnia regna, auream ætatem, quæ vigebat Saturno in terris regnante.

42. Caucasias volucres, vulturem Caucasium. Per emphasim poeticam pluralis numerus pro singulari usurpatur. Nota est admodum Promethei fabula: ille scilicet, ad animandum hominem quem e luto finxerat, ignem

His adjungit, Hylan nautæ quo fonte relictum
Clamassent; ut littus, Hyla, Hyla, omne sonaret :
Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent,
Pasiphaen nivei solatur amore juvenci.
Ah! virgo infelix, quæ te dementia cepit?
Protides implerunt falsis mugitibus agros :

At non tam turpes pecudum tamen ulla secutus est
Concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
Et sæpe in lævi quæsîsset cornua fronte.

Ah! virgo infelix, tu nunc in montibus erras :
Ille, latus niveum molli fultus hyacintho,

Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas,

45

50

56

Aut aliquam in magno sequitur grege. Claudite, Nymphæ,
Dictææ Nymphæ, nemorum jam claudite saltus;
Si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
Errabunda bovis vestigia. Forsitan illum,
Aut herba captum viridi, aut armenta secutum,

e cœlo surripuit. Jupiter hunc ad Caucasi rupem alligari jussit, et ejus viscera indesinenter a vulture dilaniari.

43, 44. His adjungit, etc. Silenus adjungit Hylæ fabulam. Is nimirum, Herculi carus, raptus fuit a Nymphis, dum aquam e quodam fonte hauriebat. Hunc Argonautæ diu quæsiverunt, clamantes: Hyla, Hyla.

-

Quo fonte, ad quem fontem, «il raconte auprès de quelle fontaine. »

In hoc versu 44, ultima syllaba vocis Hyla in arsi longa est, juxta naturam suam, deindeque in thesi brevis efficitur.(Prolégom., III et IV.) 45, 46. Pasiphae, Solis filia Minoisque uxor, ac Minotauri mater.

47. Virgo, junior fœmina.

48-51. Prœtides, Proti, Argivorum regis, filiæ, quum se Junoni prætulissent, in furorem actæ sunt, adeo quidem ut se vaccas putantes, mugirent, timerent aratrum, quærerent cornua in sua fronte : sed

hanc frontem reperiebant esse lævem, id est politam, nec armatam cornibus. Fabula stultissima. Falsis, quia non erant reipsa vaccæ, quales se esse putabant. Non ulla, earum Prœtidum.

53. Ille juvencus. Latus niveum fultus, niveum latus habens fultum (seu recumbens) hyacintho.

Ultima syllaba vocis fultus longa est, quasi pronuntiares fultus shyacintho. (Prolegom., I.)

54. Pallentes, λwpás, « d'une teinte plus claire, comparée au vert feuillage de l'yeuse. >>

55. Aliquam vaccam.

56. Dictææ Nymphæ, etc. Vos, Nymphæ habitantes in Dicte, qui Cretæ insulæ mons est, Pasiphaen adjuvate, scilicet claudite saltus nemorum, a entourez d'un réseau les pâturages des bois, ut tandem bos ille vagus teneatur

57. Si, afin que nous cherchions si. » — Si qua, si aliqua.

Perducant aliquæ stabula ad Gortynia vaccæ.
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam :
Tum Phaethontiadas musco circumdat amaræ
Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montes ut duxerit una sororum;
Utque viro Phœbi chorus assurrexerit omnis;
Ut Linus hæc illi, divino carmine pastor,
Floribus atque apio crines ornatus amaro,

Dixerit : « Hos tibi dant calamos, en accipe, Musæ,
Ascræo quos ante seni; quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynæi nemoris dicatur origo :

Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo. »

Quid loquar? aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est,

60. Gortynia. Gortyna quondam fuit urbs insulæ Cretæ.

61. Hesperidum miratam mala puellam. Hæc puella fuit Atalanta, filia Schoenei, qui regnabat in Scyro, Egei maris insula. Olim cum viris nonnullis cursu contendit ea lege ut ipsa victori cederet in uxorem, victus vero quisque interficeretur. Superata est ad Hippomene, dum colligit aurea mala quæ ille currendo projecerat. Hesperidum mala, mala vel ex horto Hesperidum sumpta, vel malis Hesperidum haud absimilia. Hesperides, Hesperi filiæ, prope Atlantem montem colebant hortum, ubi fructus aurei ex arboribus pendentes a dracone diu noctuque servabantur.

[blocks in formation]

60

65

70

Gallus, Cornelius Gallus, elegiacus poeta.

65. Aonas. Forma accusativi græci masculino genere. Montes Aones, seu Aoniæ (quæ Bootiæ pars est), sunt Helicon et Parnassus, Musis consecrati.

Viro

66. Phœbi chorus, Musæ. assurrexerit, honoris causa. 67. Linus, Apollinis filius, poeta celeberrimus. Illi. Gallo. Junge: divino carmine pastor, « pâtre aux chants divins. » Vel etiam : dixerit carmine divino.

68. Apium, « l'ache, herba in texendis coronis olim adhiberi solita.

70. Ascræo, Hesiodi, cui patria fuit Ascra, Boeotiæ vicus. Vixit ineunte sæculo ante J. C. IX.

72. Grynæum nemus, a le bois de Grynium, » lucus Apollini sacer, in Eolia situs.

73. Ne quis, ne quisquam sit lucus. - Quo se plus jactet, quo plus glorietur.

74 et seq. Quid loquar, etc. « Que

« AnteriorContinuar »