Imagens das páginas
PDF
ePub

Dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

ALPHESIBUS

Effer aquam, et molli cinge hæc altaria vitta:
Verbenasque adole pingues et mascula thura;
Conjugis ut magicis sanos avertere sacris

65

Experiar sensus: nihil hic, nisi carmina desunt.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Carmina vel cælo possunt deducere lunam:

Carminibus Circe socios mutavit Ulyssei :

70

Frigidus in pratis cantando rumpitur anguis.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Terna tibi hæc primum triplici diversa colore

Licia circumdo, terque hæc altaria circum
Effigiem duco numero deus impare gaudet.

75

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores:
Necte, Amarylli, modo: et « Veneris, dic, vincula necto. >>
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

80

mutavit in porcos. Fuit Ulysses Ithacæ insulæ rex, isque prudentia insignis, qui momenti magni ad Trojam capiendam fuit.

71.Rumpitur, « crève. »- Cantando, seu magicis incantationibus. Gerundivus ablativi casus gerit vices.

73 et seq. Terna tibi, etc. « Je ceins d'abord ton image de trois rubans de trois différentes couleurs; ensuite je la promène trois fois autour de l'autel. »

75. Deus, la divinité. » In magicis artibus numerus 3 magnam vim habere putabatur.

77. Necte, etc. « Fais trois nœuds à ces rubans de trois couleurs. D 78. Et Veneris, etc. Is ordo est : et dic: Necto vincula Veneris. Ad ma

70. Circe, Solis filia, suis incan-gicum ritum hæc omnia pertinent. tationibus celeberrima, quæ certis 80. Limus hic, Daphnidis imago

adhibitis potionibus, homines in ex limo facta. Hæc cera, hæo belluas vertebat. Socios Ulyssei altera imago, quæ est cerea.

Uno eodemque igni: sic nostro Daphnis amore.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros.
Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Talis amor Daphnin, qualis, quum fessa juveņcum
Per nemora atque altos quærendo bucula lucos,
Propter aquæ rivum viridi procumbit in ulva
Perdita, nec seræ meminit decedere nocti,
Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

85

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. 90
Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
Pignora cara sui; quæ nunc ego, limine in ipso,
Terra, tibi mando: debent hæc pignora Daphnin.

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Has herbas, atque hæc Ponto mihi lecta venena
Ipse dedit Moeris : nascuntur plurima Ponto.
His ego sæpe lupum fieri, et se condere silvis
Morin, sæpe animas imis excire sepulcris,
Atque satas aliò vidi traducere messes.

95

Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. 100 Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti

82. Molam, la farine sacrée, faite de blé torréfié, mêlée de sel.» Hinc derivatur verbum immolare.

83. In Daphnide, super ceream Daphnidis imaginem.

85. Talis, etc. Videns incantationes nihil proficere, venefica se demum ad funestas imprecationes convertit.

87. Propter, juxta.

88. Decedere nocti, abire sub noctem.

89. Mederi, medendi huic funesto amori.

91. Exuvias, vestes.

93. Terra, tibi mando. « O terre, je dépose en ton sein, sous le seuil même de cette porte, ces dépouilles de Daphnis. » Debent mihi; proprie :

[blocks in formation]

Transque caput jace; nec respexeris. His ego Daphnin
Aggrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin.
Adspice corripuit tremulis altaria flammis

105

Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit! Nescio quid certe est: et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.

102. Trans caput, « par-dessus la tête. »

105, 106. Corripuit, etc. Dum ipse occupor in cineribus domo exportandis (quod et te, Amarylli, modo jussi facere) en hi cineres sponte sua flammas concipiunt, quibus altare corripitur et involvitur. Bonum sit omen mihi!

107. Nescio quid certe est. « Il se

passe à coup sûr je ne sais quoi d'extraordinaire. » — Hylax (a, latrans), canis domus custos, nuntiat latratu quemdam advenire.

108.

Credimus? an qui, etc. In hoc versu qui elisionem non patitur, atque e longa fit brevis. (Prolégomènes, IV.)

109. Parcite jam Daphnidi.

ECLOGA IX

MERIS

ARG. Post divisionem agri Mantuani, quam in argumento primæ Eclogæ retulimus, suas Virgilius possessiones recuperavit. Mox Arii centurionis, qui prædium illi restituere jussus fuerat, iras in se concitavit; imo vix effugit quominus ab eo necaretur. Romam interea, ad opem Octaviani petendam, profectus est. Sed mandavit procuratoribus suis, ut Arium nonnullis munusculis lenirent. Dum igitur Moris, villicus Virgilii, hædos Ario offerendos Mantuam deportat, huic adjungit se in itinere pastor Lycidas. Cui Moris suas calamitates, herique pericula commemorat. Deducto inde sermone ad carmina Menalcæ, horum fragmenta quædam uterque recitat.

Menalcas, in ista Ecloga, exquisite Virgilium adumbrat.

LYCIDAS, MERIS

LYCIDAS

Quo te, Mori, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

MERIS

O Lycida! vivi pervenimus, advena nostri

1. Quo te, Mori, pedes ducunt?An, quo via ducit, etc. An pergis in

urbem Mantuam, quo ducit hæc via?

2. Vivi, etc. : igitur usque eò

(Quod nunquam veriti sumus) ut possessor agelli
Diceret: « Hæc mea sunt; veteres, migrate, coloni. »
Nunc victi, tristes, quoniam sors omnia versat,
Hos illi (quod nec vertat bene!) mittimus hædos.

LYCIDAS

Certè equidem audieram, qua se subducere colles
Incipiunt, mollique jugum demittere clivo,
Usque ad aquam et veteris jam fracta cacumina fagi,
Omnia carminibus vestrum servasse Menalcam.

MERIS

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.

Quod nisi me, quacumque novas incidere lites,
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas.

LYCIDAS

5

10

15

Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu! tua nobis Pene simul tecum solatia rapta, Menalca!

Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis

viximus, ut ad talem miseriam deveniremus, et advena, possessor agelli nostri, diceret: Hæc mea sunt, etc.; quod infortunium nunquam antea veriti sumus. Gallice quoque dixeris : « Fallait-il vivre si longtemps pour qu'un étranger...?"

5. Victi, oppressi, fundis spoliati, ad conditionem devictorum adducti. 6. Quod nec bene vertat. Imprecatio atque utinam hæc Ario dona vertantur in perniciem.

7. Certe equidem, etc. Sic ordina: Equidem audieram vestrum Menalcam servasse omnia, ex eo loco ubi colles incipiunt se subducere (se inclinare), usque ad aquas Mincii, et ad cacumina fracta veteris fagi.

11 et seq. Carmina tantum, etc. Tantam vim habent nostra carmina, bello sæviente, quantam habere dicuntur Chaoniæ columbæ, dum aqui

[merged small][ocr errors][merged small]

20

Spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
Vel quæ sublegi tacitus tibi carmina nuper,
Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
« Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas,
Et potum pastas age, Tityre: et, inter agendum,
Occursare capro, cornu ferit ille, caveto. »>

MERIS

Imo hæc, quæ Varo necdum perfecta canebat :

«< Vare, tuum nomen, (superet modo Mantua nobis, Mantua, væ! miseræ nimium vicina Cremonæ !)

Cantantes sublime ferent ad sidera cycni. »

LYCIDAS

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,

Sic cytiso pastæ distentent ubera vaccæ:

Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam

225

30

Pierides sunt et mihi carmina me quoque dicunt
Vatem pastores; sed non ego credulus illis.
Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna

20. Viridi fontes induceret umbra, fontes inumbraret, scilicet inumbratas caneret.

21. Vel quæ sublegi, etc. : vel quis tales versus scriberet, quales furtim legi, etc.: « des vers comme ceux que j'ai recueillis furtivement, que j'ai entendus sans que tu t'en aperçusses. »

23.Tityre. Recitat Lycidas initium cujusdam carminis, quod Virgilius Romam proficiscens condiderat. Tityrus unus erat e Virgilii famulis.

24. Potum pastas age, duc scilicet e pascuis ad aquas. Potum idem est ac potatum.

26. Imo hæc, etc. Imo quis Varum hujusmodi versibus laudaret: Vare, etc. Imo, ou plutôt. >>

27. Vare, etc. Secundum fragmentum Virgiliani carminis. Tuum nomen, etc. Dummodo supersit nobis Mantua, cycni tuum nomen usque in cœlum cantibus evehent. Hic poetas cycni designant, propter exi

35

miam cantus suavitatem quæ illis,etsi gratuito, per famam concessa est. 28. Væ, heu! Mantua, ve! miseræ, etc. Veteranis Octaviani militibus assignatus erat ager Cremonensis; cui, propter vicinitatem, addita fuit pars agri Mantuani. - Cremona, Mantua, urbes Galliæ cisalpinæ.

30. Sic tua, etc. Lycidas Moridi bene precatur, eumque simul ad canendum invitat: quemadmodum cupio, inquit, ut tua examina taxos fugiant, utque vaccæ tuæ, pastæ cytiso, ubera lacte distenta habeant; sic te oro et obtestor ut canere incipias. Cyrneas, Corsicas Corsica enim insula taxis abundat. Fugiant taxos : quoniam apes quæ taxis pascuntur mel amarum excudere dicuntur.

--

33. Pierides, Musæ, sic vocatæ a filiabus Pieri, Macedoniæ regis, quas cantu vicerunt.

35. Cinna vir fuit patricius, Augusti familiaritate insignis.

« AnteriorContinuar »