Imagens das páginas
PDF
ePub

TITYRUS

Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :

<< Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros. »

MELIBEUS

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt!

Et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta graves tentabunt pabuļa fetas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex! hic inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,

41. Quid facerem? Excusat se Tityrus quod uxorem reliquerit, eamque tanto dolore affecerit.

42. Tam præsentes, tam propitios quàm fuit Octavianus.

43. Hic, Romæ. - Illum juvenem, Octavianum.

44. Bis senus, etc., in cujus honorem quotannis, per duodecim dies, sanguis victimarum in meis altaribus fumat.

45. Responsum primus dedit. Vota mea et preces beneficiis prævenit, dicendo: Pascite, etc.

46. Pueri, scilicet tu, Tityre, aliique juvenes pastores. Illa vox pueri ad blanditias pertinet. - Submittite tauros, supplete taurorum gregem, substituite novos tauros illis qui perierunt.

47. Tua rura manebunt, rura quæ possides manebunt tua, tibi non eripientur.

48. Et tibi magna satis, quamvis, etc. Hæc rura tibi plane sufficient, licet omnis late regio sit la

[ocr errors]

45

50

55

pidibus, paludibusque et limosis juncis obducta. Nudus, nullis glebis coopertus, proindeque sterilis.

50. Non insueta, etc. Fetas hic sumitur pro substantivo nomine, et repræsentat boves fetas. Ponunt aliqui virgulam ante fetas, sed male, ut quidem reor. Nam et ordo verborum minus conveniens foret, et versus, more insolito, post quintum pedem, cæderetur. Porro sensus est non cogeris boves fetas,, sive prægnantes, ideoque morbo graves, in aliam regionem deducere; igitur insueta pabula illas non tentabunt, non vitiabunt.

53. Sacros, ubi nempe Naiades habitant.

54. Hinc tibi, etc. Una ex parte, sepes quæ agrum tuum a vicino disterminat, et cujus florentia salicta semper ab Hyblæis apibus depascuntur, te sæpius ad somnum levi susurro invitabit.

55. Hyblæis, optimis; Hybla enim, mons Siciliæ, melle commendatissi

Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras :
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

TITYRUS

Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

60

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBUS

At nos, hinc alii sitientes ibimus Afros;

65

Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem, Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En, unquam patrios longo post tempore fines, Pauperis et tugurî congestum cespite culmen, Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas? Impius hæc tam culta novalia miles habebit?

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

70

[blocks in formation]

Barbarus has segetes? En quò discordia cives
Perduxit miseros! en queis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboe, piros, pone ordine vites.
Ite, meæ, felix quondam pecus, ite, capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;

Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpelis amaras.

TITYRUS

Hic tamen hac mecum poteris requiescere nocte
Fronde super viridi : sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis.

Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

72. Barbarus. Galli et alii qui in legionibus Romanorum tunc erant. 74. Insere nunc, etc. Ironice dictum. Inserere est arbori silvestri surculum immittere, quo fructus illa mitiores ferat : « greffer. >>

79. Cytisum, fruticis genus, capris et apibus gratum.

80. Hic tamen, etc. Etsi festinas patriæ finibus discedere, tamen hic

poteris, etc.

81. Mitia, mûrs. D

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

ARG.

ECLOGA II

ALEXIS

Corydon pastor adamabat Alexin puerum, qui suo domino, Iollæ scilicet, erat in deliciis. Hoc autem carmine vehementem animi suf affectum exponit. Optat ut ille secum ruri habitet. Ad hunc alliciendum enumerat suas opes rusticas, suam oris speciem, artem canendi, munera denique puero servata. Mox damnat amorem quo flagrat miserabiliter. Idem Corydon amaverat Amaryllidem, asperam indole puellam, et Menalcam puerum.

Videtur poeta noster imitatus fuisse duo parva Theocriti carmina, quorum uni titulus est Amaryllis, alteri vero Cyclops.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini, nec quid speraret habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat; ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas!
Nil nostrî miserere! mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos:
Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
Allia serpyllumque herbas contundit olentes.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,

1. Hujus Eclogæ expositio, quæ est in versibus 1-5, brevitate, simplicitate et verborum concinnitate valde commendatur.

2. Nec quid speraret habebat. Nec habebat ullam rationem sibi conciliandi mutuam ejus amicitiam.

3. Tantùm, ad unicum solatium. Umbrosa cacumina. Perelegans

appositio.

4. Incondita, a sans art. »

5. Inani, inutili.

20

10

omnes, me excepto, pecudes nimirum, lacerti, messores, refrigerium inveniunt.

10. Thestylis, famula rusticana.

11. Allia serpyllumque, etc. Intelligit moretum, quo messores vesci consueverant, «mets composé d'ail, d'herbes odorantes, de fromage et de vin. D

12. Mecum, me cantante simul. Lustro, quæro et percurro solli

8 et seq. Nunc etiam, etc. Cæteri citus.

Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
O formose puer, nimium ne crede colori!
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi:
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ :
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,”
Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.

:

Nec sum adeo informis nuper me in littore vidi,
Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin
Judice te metuam, si nunquam fallit imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum unà in silvis imitabere Pana canendo.

18. Cicada, insectum ex iis quæ | tare Amphion, etc. gallice vocantur « hémiptères ».

14. Fuit satius, melius fuisset ; ut græce : ἐγένετο ἄν. Amaryllis, mulier superba et iracunda, non eadem est de qua in superiori Ecloga fuit mentio. Pati, subir. » 15. Nonne Menalcan pati satius fuit?

16. Niger, basané. »

17. Nimium ne crede, seu ne confide nimium tuo colori candido, tuæque pulchritudini.

18. Ligustra, « les troènes. » — Cadunt neglecta. - Vaccinia nigra, les vaciets aux teintes sombres. » Leguntur, & sont cueillis; on en fait des bouquets. D

20. Dives pecoris. Hellenismus : ἀφνειὸς βιότοιο, alt Homerus. 22. Defit, defieri (verbum defectivum), deficit, deficere.

23. Canto quæ solitus fuit can

[blocks in formation]

24. Amphion, filius Jovis et Antiopes, arte musica insignis; eo pulsante citharam, Thebana monia sponte surrexerunt. - Dirceus, Thebanus, a Dirce, fonte Bootiæ. Aracynthus, mons Bootiæ, dictus Actæus a voce άxt, littus, hoc est, situs in littore.

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »