Imagens das páginas
PDF
ePub

Hac arce freta pergito, tui memor,
Morisque maiorum tenax,

Cultrix severarum artium, fuco procul,
Virtutis exemplum dare,

Mansura et olim grande Saxonum decus,
Totique lux Germaniae.

RECTOR ET SENATVS ACADEMIAE LIPSIENSIS

CIVIBVS.

CELEBRAMVS PIIS VOTIS EVM DIEM QVO ANTE QVINQVAGINTA ANNOS IN VNIVERSITATE LITTERARVM VITEBERGENSI DOCTOR PHILOSOPHIAE ET BONARVM ARTIVM MAGISTER CREATVS EST VIR SVMMVS

GVILIELMVS PISTOTHEVS KRVGIVS

qui vir non solum universam philosophiam ingenii sui vi atque acie in clarissima luce collocavit argutiarumque laqueis expedivit vanisque somniis liberavit, sed etiam religionis sanctitatem adversus superstitiones fanaticorum et fallacias pontificiorum acerrime et efficacissime defendit, iustamque et rerum publicarum et civium libertatem contra oppressores tuitus est fortissime, ita ut, quum ad excutiendum gallicae dominationis iugum consurgeret Germania, ipse arma pro patria caperet, eademque fortitudine, quum nefaria improborum manus nostram urbem turbaret, vestra, commilitones, virtute fretus, dux et auctor exsisteret, quo nostra iuventus quam egregie de restituta tranquillitate meruerit, donatum ei ab urbe vexillum testatur. Idem ille vir in comitiis pro commodis patriae suasor fuit gravissimus et orator eloquentissimus, et quem ad modum scholis suis scriptisque olim Vitebergensi, Francofurtanae, Regimontanae, ita postremo nostrae quoque academiae, cuius litterarum studiosis etiam in futurum tempus insigni liberalitate prospexit, per duos et triginta annos eximium decus atque ornamentum fuit. Huic

igitur tali tantoque viro, quem in rebus omnibus incorruptae fidei, iustitiae, constantiae, fortitudinis, humanitatis exemplum habuimus, quantam gratiam debeamus, quantaque eum admiratione et veneratione colamus, hac festa die in communi bonorum gratulatione supplicibus cum votis pro recuperanda valetudine laetissimoque meritorum fructu, testificati sumus et hac tabula publice declaravimus.

D. XVII. Octobr. A. MDCCCXLI.

[blocks in formation]

canora Porta

accipe quae pro te vota facit
Ilgenii tui discipulorum tempore primus.
Memor originis

memor trium seculorum gloriae
inviolatum tueare Palladium tuum
Graecas Latinasque Musas
quae linguam fingunt mentem acuunt
ingenium excitant animum roborant
vitam omnem decorant.

Regnet intra moenia tua rebus in omnibus
quam sui scintillam Deus mentibus indidit
ratio mater simplicitatis veritatis sanctitatis.
Arceas a penetralibus tuis

quos seculum obtrudit
duos morbos

notitiam rerum plurimarum sine ullius rei scientia
non habet domum qui ubique hospes est

et

impiam pietatem tenebrionum

hominem malum esse nec nisi credendo impetrare gratiam divinam dictantium.

Ignavis nulla ab Deo gratia est fortibus ultro adest nec supplicationes sed virtus et labor formarunt Herculem. Heraclidae sint

o antiqua Porta

qui tuis ex armamentariis scutati hastatique prodeant.

Q. F. F. F. Q. S.

PRO SALUTE ATQUE INCOLUMITATE
INCLITAE QUAE REGIMONTI PRUSSORUM EST

ACADEMIAE ALBERTINAE

QUAE PER TRIA SECULA SEVERA LITTERARUM ARTIUMQUE STUDIA EXIMIE ALUIT FOVIT ADIUVIT.

In qua facem sine fumo lucentem extulit Immanuel Kantius descriptisque mentis humanae finibus firma iecit omnis scientiae fundamenta. In qua quum ceterae artes ac doctrinae praecipueque numerorum et mensurarum reconditae rationes caelestiumque signorum per immensa spatia motus et naturae summorum virorum ingeniis aperiuntur tum illis litteris a quibus omnis liberalis eruditio profecta est infesti ignaviae animi impigra virtus munitam inexhaustis armamentariis arcem exstruxit

IN TERTIIS SACRIS SECULARIBUS ANNO CIDIOCCCXLIV ut porro inter ancipitia temporum veritatis cuius solius aeternum regnum est intrepida propugnatrix iuvenumque erecta indole ad veram laudem tendentium fida magistra celebretur gratulans vovit

UNIVERSITAS LITTERARUM LIPSIENSIS

RECTORE

ERNESTO HENRICO WEBERO.

Q. F. F. F. Q. S.
PRO SALUTE

VIRI PERILLUSTRIS ATQUE EXCELLENTISSIMI IOANNIS PAULI A FALKENSTEIN

PHILOS. DOCT. DUCUM SAXONICORUM GENTIS ERNESTINAE ORD. DOMESTICI SUMMIS INSIGNIBUS DECORATI. REG. BAVAR. ORD. BENE MERITORUM DIVI MICHAELIS PRAEFECTI. ORDD. REG. SAX. VIRTUTIS CIVICAE ET REG. BORUSS. AQUILAE RUBRAE EQUITIS ETC. ETC. ETC.

"

qui postquam per quinque annos apud nos magna auditorum frequentia ius maxime saxonicum docuit cognitis eius ingenii animique virtutibus ad maiora deinceps munera evectus ante hos novem annos circuli Lipsiensis director regiusque apud academiam legatus factus sicuti praeter insignia in universam patriam merita toti cui praefuit provinciae ita etiam academiae iisque qui in ea vel docent vel discunt quum in ceteris rebus omnibus tum in theologiae et muneris scholastici candidatorum examinibus quibus praeses fuit ea diligentia sapientia iustitia fortitudine constantia liberalitate humanitate prospexit ut et urbis quam carissimam habet civium omnium et universitatis litterariae magistrorum iuvenumque litteris operam dantium admirationem venerationem amorem consecutus nunc ab rege potentissimo ad supremam internae rei publicae administrationem vocatus indelebilem gratissimis in animis meritorum memoriam summumque sui desiderium relinquat

UNIVERSITAS LITTERARUM LIPSIENSIS

RECTORE

ERNESTO HENRICO WEBERO

SALUTARE PATRIAE NOVUM MUNUS REVERENTER GRATULANS ATQUE PROSPERRIMA QUAEQUE ET IPSI ET DILECTISSIMAE CONIUGI OPTIMAEQUE SPEI LIBERIS AB DEO O. M. PRECANS VOVIT

D. XXIX. Aug. A. CIDDCCCLIV.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »