Imagens das páginas
PDF
ePub
[blocks in formation]

PRAEFATIO.

Godofredi Hermanni opuscula ne Mauritio Hauptio mortuo, qui volumen eorum octavum edere constituerat, dispersa et incomposita iacerent oblivionique traderentur immeritae ab Ritschelio maxime et Ecksteinio cautio adhibita est. Quorum virorum monitu ego omnia collegi et opus ab ipso Hermanno inceptum magnoque virorum doctorum desiderio exspectatum ad finem perduxi. Continentur autem hoc volumine Hermanni opuscula ab anno MDCCCXXXIX usque ad viri singularis obitum conscripta. Quamquam ne haec quidem tota et integra edere licuit. Praeterquam enim quod ipsius Hermanni ea consuetudo, quam in prioribus septem voluminibus secutus est, suadebat ut nonnulla segregarentur, etiam bibliopola admonuit ne unius voluminis eiusque ab me nominatim edendi modus excederetur. Itaque diu mihi dubitanti, quid servandum esset, quid reiciendum, aptissimum visum est academica opuscula ad unum omnia retinere, omittere autem censuras annalibus Vindobonensibus Darmstadiensibus Jenensibus insertas, utpote et longitudine copiaque ab huius editionis consilio alienas et facile parabiles hominum doctorum usui et de reliquis pauca quaedam, quibus ne ipse quidem Hermannus multum tribuisse videretur vel quae aliis de causis minus hodie commendarentur. Ex

clusi igitur eorum, quae intra annos MDCCCXXXIX-XLVIII ab Hermanno scripta sunt, haec :

Censuram editionis Aeschyli Choephororum BAMBERGERIA,

NAE. [Annal. Vindob. vol. C (1842) p. 162 sq.] censuram Delectus poet. Antholog. gr. ed. A. MEINEKE. [Ibid. vol. CIV (1843) p. 225 sq.]

censuram Adversariorum in Aeschyli Prometheum vinctum et Aristoph. Aves ed. FR. WIESELER. [Ibid. vol. CVI (1844) p. 123 sq.]

censuram libri BEERIANI Ueber die Zahl der Schauspieler bei Aristoph. [Ibid. vol. CX (1845) p. 51 sq.]

censuram libri SCHOEMANNIANI Des Aeschylus Eumeniden. [Ibid. vol. CXI (1845) p. 235 sq.]

- censuras Aeschyli Oresteae ed. PALEY, Des Aeschylos Oresteia von JOHANNES FRANZ, Aeschyli Eumenidum rec. GUIL. LINWOOD. [Ibid. vol. CXV (1846) p. 155 sq.] censuram Theocriti ed. CHRIST. WORDSWORTH. [Ibid. vol. CXXIV p. 206 sq.]

U

dissertationem inscr. Ueber Herrn WELCKERS neueste Aus

fälle. [Diurn. antiq. Darmstad. 1839 p. 730 sq.] censuras Ajacis Sophocleae ed. Jo. APITZIUS et Actorum Semin. philol. Heidelbergensis ed. KAYSER. Ibid. 1839 p. 1094 sq.]

censuram lexici Graeci ed. VAL. CHR. FR. ROST. [Ibid. 1841 p. 538 sq.]

censuras Hecubae Euripideae ed. PFLUGK II. et Commentationum Sophoclearum p. II. scr. H. KUNHARDT. [Ibid. 1841 p. 884 sq.]

censuram MEINEKII Fragment. comic. Graec. vol. I-IV. [Annal. Jenens. 1842 p. 504 sq.]

libellum academicum inscr. Nobilissimae virginis Joann. Eleon. Bosiae pars testamenti quae ad academiam Lipsiensem spectat. Praefatus est G. H. (1841 ?) 6 p.

libellum inscr. Evam ante Adamum creatam esse sive de communi quodam apud Mosen et Hesiodum errore circa creationem generis humani. [Illgenii Annal. theolog. vol. X. 5. 61 sq.]

p.

Quo in numero etsi pauca sunt, quibus quis facile ca

[ocr errors]

rere posse sibi videatur, tamen perinvitus feci ut cum alia

[ocr errors]

tum censuram libri Beeriani ab hac editione removerem. Quo magis confirmandum est, non meo vitio commissum esse ut non omnia quae quidem huc pertinent Hermanni opuscula denuo ederentur. Adde quod fuerunt, qui non solum horum plenum numerum exprimendum, sed etiam praefationes quasdam atque adeo epistulas adiungendas esse censerent. Quorum quamquam laudabile studium est, equidem tamen, ne summa rei ad incertum revocaretur, iis finibus coactus. sum opus circumscribere, quibus tum librarii rationibus tum literarum utilitati satis consuluisse viderer. Huc accedit quod quae nunc a multis efflagitantur epistulas dico aliaque id genus eius potius erit edere, qui Godofredi Hermanni vitam enarrare sibi proposuerit: cuius vitae ne idoneus scriptor diutius frustra desideretur etiam post Koechlyi operam valde optandum est.

Erat, cum singulis opusculis adicere vellem quibus virorum doctorum studiis vocibusque ea quae Hermanno placuerunt excepta essent. Hac tamen in re persequenda quo diutius operam collocabam, eo minus mihi poteram satisfacere. Tanta enim diversissimarum de uno loco sententiarum multitudo saepissime congesta erat, ut quid dignum esset commemoratione difficillime constitui posset. Itaque cum peritissimo cuique fontes non ignotos esse intellegerem unde notitiam literariam supplerent, paucissimis locis recentiorum editorum nomina uncis inclusa apposui et ne ea quidem, quae Hauptius in Aeschylo exscripsit, accuratius indicanda esse putavi. In indice tamen scriptorum numeri versuum ad recentiores editiones revocandi erant, in quibus Dindorfii poet. scen. ed. V. et Bergkii poet. lyr. ed. III. ubique secutus sum.

Restat ut iis viris gratias agam, quorum benevolentia mihi contigit ut disiecta huius voluminis membra uno corpore

comprehendere possem. Temporum enim iniquitas tulit, ut Hermanni opuscula inedita post mortem Hauptii, cuius curae mandata erant, non collecta invenirentur sed undecunque mihi essent conquirenda, de qua re in Indice Philol. vol. VII. p. 254 uberius exposui. Ibidem cum rogavissem, ut opusculorum edendorum numerum, quem apposueram, si quis unde augerem sciret, ne operae meae deesset, tot tamque iucundae ad me pervenerunt epistulae sive quae me fugerant explentium sive laudantium rem a me institutam consilioque et auctoritate adiuvantium, ut quantum Godofredi Hermanni memoria apud eos valeret, qui disciplinae viri immortalis sese dedissent, probe perspicerem. In quorum numero cum alii egregie de hoc libro meriti sunt, tum Ludovicus Krehlius, bibliothecae academicae Lipsiensi praefectus. Itaque postquam multorum auxilio sublevatus rem ut potui perfecisse videor, tantum tamen abest, ut nihil neglectum praetermissumve esse contendam, ut si quis imperitiae meae succurrere potuerit, eius me beneficio devinctum iri existimem. Illud modo deprecor, ne quis sanctissimum pietatis officium mea culpa criminetur laesum esse: quod cum ab omnibus philologis tum ab me uno ex Hermanni nepotibus summi viri memoriae debetur.

Scribebam Gustroviae

Idibus Decembr. a. MDCCCLXXVI.

« AnteriorContinuar »