Scripta quae manserunt omnia, Parte 4,Volume 2

Capa
in aedibus B. G. Teubneri, 1898 - 5 páginas

No interior do livro

Outras edições - Ver tudo

Palavras e frases frequentes

Passagens conhecidas

Página 316 - Est quidem vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat ; quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat nee improbos iubendo aut vetando movet.
Página 173 - Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, ilium alterum...
Página 382 - ... ac numine, eosdemque optime de genere hominum mereri et, qualis quisque sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat religiones, intueri piorumque et impiorum habere rationem ; 16 his enim rebus inbutae mentes haud sane abhorrebunt ab utili aut a vera sententia.
Página 145 - XXXIX. vos enim ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo ; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi moveri mutarique posse.
Página 368 - Atqui nos legem bonam a mala nulla alia nisi naturae norma dividere possumus...
Página 349 - Deum te igitur scito esse, si quidem est deus qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus cui praepositus est quam hunc mundum ille princeps deus ; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet.
Página 76 - ... qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, diligenter retractarent et tamquam relegerent, sunt dicti religiosi ex relegendo, ut ele10 gantes ex eligendo, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. His enim in verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso.
Página 108 - Principio ipse mundus deorum hominumque causa factus est, quaeque in eo sunt, ea parata ad fructum hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi communis deorum atque hominum domus aut urbs utrorumque.
Página 24 - Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo viderit animo, sed etiam sic tractet, ut manu, docet earn esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu, sed mente...
Página 335 - ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo.

Informação bibliográfica