Imagens das páginas
PDF
[merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed]

LONDON:
JOHN W. PARKER, WEST STRAND.

[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICA.

LIBRI PRIMI ARGUMENTUM.

GEORGICA, seu de re rustica præcepta, arationem, arborum, vitium imprimis et olearum, culturam, pastionem et mellificium, e Romanorum notione complectuntur. Ordinem dicendorum ducit propositio et argumentum operis (v. 1–5). Inde invocatio numinum agrestium cum ipso Cæsare Augusto (6_42). Tum de prima operis rustici parte, quæ est de aratione, exponit: ac primum quidem, quando illa incipienda sit (43—49). Ante omnia coli solique natura est exploranda (50—63), unde leges culture diverse proficiscuntur, imprimis arationis (64-99) et sationis (100_117). Quum in his multum laboris et ærumnæ tolerandum sit, digreditur ad causas hujus rei mythicas inde a Saturni ætate (et exponit, quomodo impedimentis agriculturæ post auream illam ætatem obortis occurrendum sit.] (118–159). Inde de instrumento rustico (160—175); tum de aliis ad opus rusticum faciendum curandis, in his de area ad terenda grana paranda (176—186); judicium de futuro anni proventu unde facere liceat (187—192); de semine medicando (193—196); de seminum delectu faciendo (197—203). Sequitur locus de temporibus operum rusticorum diserte tractatus. Tempus sationis (204—230). Digressio de solis cursu annuo et quatuor anni tempestatibus (231—256). Quæ curanda sint tempore pluvio (257—267); diebus festis (268—275). Dierum lunarium, qui fausti vel infausti sint, observatio (276—286); nonnulla noctu melius tractanda (287–296); alia per calorem aëris (297—299); alia hieme (300_310). Ita viam sibi parat ad duas anni tempestates poëtica arte describendas, alteram auctumni, alteram veris

« AnteriorContinuar »