Imagens das páginas
PDF
ePub

168

POEMAT A.

MESSIA.

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator.

SCALIG. Poet.

TOLLITE Concentum, Solymææ, tollite, nymphæ.
Nil mortale loquor; cœlum mihi carminis alta
Materies; poscunt gravius cœlestia plectrum.
Muscosi fontes, sylvestria teeta, valete,
Aonidesque Deæ, et mendacis somnia Pindi:
Tu, mihi, qui flammâ movisti pectora sancti
Sidereâ Isaiæ, dignos accende furores!

Immatura calens rapitur per secula vates
Sic orsus-Qualis rerum mihi nascitur ordo!
Virgo! virgo parit! felix radicibus arbor
Jessæis surgit, mulcentesque æthera flores
Cœlestes lambunt animæ, ramisque columba,
Nuncia sacra Dei, plaudentibus insidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia cœlum
Præbeat, et tacite fœcundos irriget imbres.
Huc, fœdat quos lepra, urit quos febris, adeste,
Dia salutares spirant medicamina rami;
Hîc requies fessis; non sacrâ sævit in umbrâ
Vis Boreæ gelida, aut rapidi violentia solis.
Irrita vanescent priscæ vestigia fraudis
Justitiæque manus pretio intemerata bilancem

Attollet reducis; bellis prætendet olivas
Compositis Pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo Virtus lucebit amictu:

Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata diu! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat Tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En! summo exultant nutantes vertice sylvæ.
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cœlum.
Deserti lætâ mollescunt aspera voce

Auditur Deus! ecce Deus! reboantia circum
Saxa sonant, Deus; eccę Deus; deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi subsidite montes!
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus;
En! quem
turba diu cecinerunt enthea, vates
En! Salvator adest; vultus agnoscite cæci
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visûs hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet :
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis:
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non mœsta sonant suspiria; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,

Æternoque Orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.

Ut quâ dulce strepent scatebræ, quâ lata virescunt
Pascua, quâ blandum spirat purissimus aer,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos,
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,

Amissas modo quærit oves, revocatque vagantes;
Fidus adest custos, seu nox furat horrida nimbis,
Sive dies medius morientia torreat arva.
Postera sic pastor divinus secla beabit,
Et curas felix patrias testabitur orbis.
Non ultra infestis concurrent agmina signis,
Hostiles oculis flammas jaculantia torvis;
Non litui accendent bellum, non campus ahenis
Triste coruscabit radiis; dabit hasta recusa
Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur ensis.
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet cœpta parentis.
Qui duxit sulcos, illi teret area messem,
Et seræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suave rubere rosis, sitientesque inter arenas
Garrula mirantur salientis murmura rivi.
Per saxa, ignivomi nuper spelæa draconis,
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo quâ vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces
Artificis frondent dextræ; palmisque rubeta
Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto.
Per valles sociata lupo lasciviet agna,
Cumque leone petet tutus præsepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, et fessa colubri

Membra viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infans, motusque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes,
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ.
Indue reginam, turritæ frontis honores
Tolle, Salema, sacros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiara!
En! formosa tibi spatiosa per atria, proles
Ordinibus surgit densis, vitamque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis ;
Barbarus en! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce cremant genibus tritæ regalibus aræ!
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en portas sacro fulgore micantes
Cœlicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorumpunt; non posthac sole rubescet
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet; radios Pater ipse diei
Proferet archetypos; cœlestis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis cessura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora montis :
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messiâ semer dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis,

[Jan. 20, 21, 1773.]

VITÆ qui varias vices

Rerum perpetuus temperat Arbiter,
Læto cedere lumini

Noctis tristitiam qui gelidæ jubet,
Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus humidis
Sanari voluit meos,

Et me, cuncta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.

Quâ te laude, Deus, quâ prece prosequar?

Sacri discipulis libri

Te semper studiis utilibus colam :

Grates, summe Pater, tuis

Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[Dec. 25, 1779.]

NUNC dies Christo memoranda nato
Fulsit, in pectus mihi fonte purum
Gaudium sacro fluat, et benigni

Gratia Cœli !

Christe, da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti ;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe.

« AnteriorContinuar »