Imagens das páginas
PDF
ePub

[In Lecto, die Passionis. Apr. 13, 1781.]

SUMME Deus, qui semper amas quodcunque creâsti;
Judice quo, scelerum est pœnituisse salus:
Da veteres noxas animo sic flere novato,
Per Christum ut veniam sit reperire mihi.

[In Lecto. Dec. 25, 1782.]

SPE non inani confugis,

Peccator, ad latus meum;

Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

[Nocte, inter 16 et 17 Junii, 1783 *.]

SUMME Pater, quodcunque tuum † de corpore Numen‡
Hoc|| statuat, precibus § Christus adesse velit:
Ingenio parcas, nec sit mihi culpa ¶ rogâsse,
Quâ solum potero parte, placere** tibi.

* The night above referred to by Dr. Johnson was that in which a paralytic stroke had deprived him of his voice; and, in the anxiety he felt lest it should likewise have impaired his understanding, he composed the above Lines, and said, concerning them, that he knew at the time that they were not good, but then that he deemed his discerning this to be sufficient for the quieting the anxiety before mentioned, as it showed him that his power of judging was not diminished.

† Al. tuæ.

§ Al. votis.

Al. leges.. ¶ Al. precari.

|| Al. statuant.

**Al, litare.

[Cal. Jan. in lecto, ante lucem. 1784.]

SUMME Dator vitæ, naturæ æterne Magister,
Causarum series quo moderante fluit,
Respice quem subiget senium, morbique seniles,
Quem terret vitæ meta propinqua suæ.
Respice inutiliter lapsi quem pœnitet ævi;
Recte ut poeniteat, respice, magne Parens.

PATER benigne, summa semper lenitas,
Crimine gravatam plurimo mentem leva:
Concede veram pœnitentiam, precor,
Concede agendam legibus vitam tuis.
Sacri vagantes luminis gressus face
Rege, et tuere, quæ nocent pellens procul;
Veniam petenti, summe, da veniam, Pater;
Veniæque sancta pacis adde gaudia:
Sceleris ut expers omni, et vacuus metu,
Te, mente purâ, mente tranquillâ colam:
Mihi dona morte hæc impetret Christus suâ.

[Jan. 18, 1784.]

SUMME Pater, puro collustra lumine pectus,
Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.

In me sparsa manu virtutum semina largâ
Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset,
Certa mihi sancto flagret amore fides.

Certa vetat dubitare fides, spes læta timere,

Velle vetet cuiquam non bene sanctus amor. Da, ne sint permissa, Pater, mihi præmia frustra, Et colere, et leges semper amare tuas.

Hæc mihi, quo gentes, quo secula, Christe, piâsti, Sanguine, precanti promereare tuo!

[Feb. 27, 1784.]

MENS mea quid quereris? veniet tibi mollior hora,
In summo ut videas Numine læta Patrem;
Divinam in sontes iram placavit Iesus;
Nunc est pro pœnâ pœnituisse reis.

CHRISTIANUS PERFECTUS.

Qui cupit in sanctos Christo cogente referri,
Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis
Captans, nec fastu tumidus, semperque futuro
Instet, et evellens terroris spicula corde,
Suspiciat tandem clementem in Numine Patrem.
Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli,
Sit sacer orbis amor, miseris qui semper adesse
Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus,
Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur.
Ardeat huic toto sacer ignis pectore, possit
Ut vitam, poscat si res, impendere vero.

Cura placere Deo sit prima, sit ultima, sanctæ Irruptum vitæ cupiat servare tenorem ;

Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas
Displiceat, servet tutum sub pectore rectum :
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.

Sed timeat semper, caveatque ante omnia, turbæ
Ne stolidæ similis, leges sibi segreget audax
Quas servare velit, leges quas lentus omittat,
Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo
Sponte suâ demens: nihilum decedere summæ
Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit.
Denique perpetuo contendit in ardua nisu,
Auxilioque Dei fretus, jam mente serenâ
Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum.
Paulatim mores, animum, vitamque refingit,
Effigiemque Dei, quantum servare licebit,
Induit, et, terris major, cœlestia spirat.

ETERNE rerum Conditor,

Salutis æternæ Dator ;
Felicitatis sedibus

Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum pœnitet:
Da, Christe, pœnitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Ægrum trahenti spiritum
Succurre præsens corpori,
Multo gravatam crimine
Mentem benignus alleva.

LUCE collustret mihi pectus almâ,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec sinat semper tremere ac dolere,

Gratia Christi :

Me Pater tandem reducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi Sanctus socium beatum

Spiritus addat.

JEJUNIUM ET CIBUS.

SERVIAT ut menti corpus, jejunia serva;
Ut mens utatur corpore, sume cibos.

VOL. I.

AD URBANUM, 1738.
URBANE, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui frontâ sertum in eruditâ
Perpetuo viret, et virebit ;
Quid moliatur gens imitantium,
Quid et minetur, sollicitus parum,
Vacare solis perge Musis,

Juxta animo studiisque fœlix.

Linguæ procacis plumbea spicula,
Fidens, superbo frange silentio ;
Victrix per obstantes catervas
Sedulitas animosa tendet.

Intende nervos fortis, inanibus
Risurus olim nisibus emuli ;
Intende jam nervos, habebis
Participes operâ Camœnas.

N

« AnteriorContinuar »