Imagens das páginas
PDF
ePub

A.D. 1100 -1135.

super eam terram faciat,' de haia, omnino et perpetualiter remaneat.

2

Testibus Rogero Bigod, et Grimbaldo medico; apud Norhamtonam.

Of exemption from toll for

salt.

Carta de Sale apud Winkefeld.3

Henricus, rex Angliæ, Ursoni de Wirecestra vicecomiti, salutem.

Præcipio tibi ut salem monachorum de Abbendonia permittas esse ab omni theloneo et consuetudinibus quietum; et bene præcipias tuis ministris de Wice ne supradictorum monachorum rebus forisfaciant, et ita ne amplius clamorem inde audiam.

Teste Hugone de Bochelanda; apud Suttunam.

Charters

Confirmatio Carta Regis Eaduuardi.

Henricus, rex Angliæ, omnibus vicecomitibus suis et of confir- omnibus suis fidelibus totius Angliæ, salutem.

mation.

Sciatis me concessisse Sanctæ Mariæ Abbenoniæ, omnes consuetudines terrarum suarum, quæcumque jacent in ecclesia prædicta, ubicumque eas habeat in burgo vel extra burgum, secundum quod monachi ejusdem loci poterunt demonstrare per breve vel cartam ecclesiam Sanctæ Mariæ de Abbendona habuisse dono regis Eadwardi, et secundum quod pater meus et frater concesserunt per brevia sua.

Teste Eudone dapifero; apud Westmonasterium; in nuptiis meis.

'faciat] facit.

2 Grimbaldo] Grimaldo.
s Winkefeld] Wiche.

Ursoni] Ursone, MSS.

3 totius Angliæ] totius regni An

gliæ.

De Consuetudinibus hujus Ecclesiæ.

-1135.

Henricus, rex Angliæ, omnibus vicecomitibus suis A.D. 1100 [in quorum vicecomitatibus]1 et ministeriis abbatia Abbendone terras babet, salutem.

Præcipio ut tota terra abbatiæ de Abbendona ita plene et pleniter habeat sacam suam et socam, et omnes consuetudines suas, in burgo et extra burgum, sicut melius habuit et plenius tempore regis Eadwardi et patris mei; et latronem similiter, sicuti tunc temporis habuit; et defendo ne aliquis ei inde injuriam faciat.

Teste Eudone dapifero; apud Westmonasterium, in nuptiis meis.

Et etiam sicuti frater meus per breve 2 suum præcepit. Teste eodem.

De Terra Perchehaia.

Henricus, rex Angliæ, Ricardo de Monte, et omni- Of lands at bus baronibus, Francis et Anglis, de Oxenefordscira, Garsing.

salutem.

Sciatis quia volo et præcipio ut abbas Faritius et abbatia de Abbendona, in pace et sine calumnia omnium hominum, teneant terram in Gersendona, quam Perchehaia tenebat, et nulli inde respondeant; et ita bene teneant sicut abbatia tenuit tempore patris et fratris mei, et meo.

Testibus Johanne episcopo Luxovii, et Gilleberto filio Ricardi; apud Windresores.

ton.

1 [in... vicecomitatibus.] These three words are added from C. ix.

2 breve] brevem, C. ix. Altered from brevem in B. vi.

De Presbytero Latrone.

A.D. 1100 Henricus, rex Angliæ, Hugoni de Bochelanda, et -1135. Albrico, et omnibus baronibus, Francis et Anglis, de Writs of privilege, Berchesira, salutem.

&c.

Sciatis me concessisse Faritio abbati Sanctæ Mariæ de Abbendona, ut ipse faciat justitiam suam de presbytero latrone, qui in captione sua in Abbendona est, et de aliis latronibus suis faciat justitiam suam similiter, vidente comitatu.

Teste Rogero Bigod. Per Walterum Hosatum; apud Bruhellam.

Ad Milites hujus Ecclesiæ.

Henricus, rex Angliæ, omnibus baronibus abbatiæ de Abbendona, salutem.

Volo, et vobis firmiter præcipio, ut faciatis wardam meam de Windresores sicut solebatis facere tempore Rainaldi abbatis et tempore fratris mei, et sicut abbas Faritius vobis præcepit, et sitis ei obedientes. Et multum me piget de hoc quod præceptum ejus non facitis, uti facere deberetis.

Teste Ursone de Abetot; apud Wareng'.

Quod3 Hugo Filius Turstini faciat quod Terræ suæ pertinet.

Henricus, rex Angliæ, Faritio abbati de Abbendon salutem.

1

Ad] C. ix.; De, B. vi.

Quod] Carta ut.

* præcepit] præceperit.

-1135.

Si Hugo filius Turstini noluerit facere servitium A.D. 1100 quod terræ suæ tibi pertinet, in operatione parcorum et pontium, et de omnibus aliis rebus, tunc præcipio ut tu ipse inde justitiam facias, ut omnia, quæ facere debet, faciat.

Teste cancellario; apud Pontem Arcarum.

Ut Hugo Filius Turstini geldat.

Henricus, rex Angliæ, Hugoni filio Turstini, salutem. Præcipio tibi ut ita geldas cum Faritio abbate de Abbendona, sicut geldare solebas, et ita ne amodo terra sua sit esnamiata pro terra tua super x. libras forisfacturam meam.' Quod nisi cito feceris, Albricus de Berchescira te constringat per pecuniam tuam ut cito facias, et ita ne inde amplius clamorem audiam, super x. libras forisfacturæ.

Teste Roberto episcopo Lincolniæ; apud Wlfrunehamtune.2

De Terra Roberti Maledocti.

Henricus, rex Angliæ, Roberto Maledocto, salutem. Præcipio tibi ut abbati Faritio facias servitium terræ quam tenes, sicut tui antecessores fecerunt tempore Adelelmi abbatis. Et nisi feceris, tunc præcipio ut abbas prædictus de terra sua, quam tenes, suam voluntatem faciat.

Teste Ricardo de Retveres; apud Becceleam.3

'forisfacturam meam] foresfac

turæ meæ (?)

2 Wlfrunehamtune] Wluruneham

tonam.

3 Retveres; apad Becceleam] Ret

veris; apud Becchelegam.

A.D. 1100 -1135.

Concerning the

sluice at Stanton.

Of the men of Stanton.

De Budena.

Henricus, rex Angliæ, Gotselino de Riparia, salutem.

Præcipio ut faciatis Faritio abbati de Abbendona tale servitium de feudo, quod de eo et de abbatia sua tenes, quale fratres tui fecerunt antecessori suo A. Quod nisi feceritis,' ipse abbas inde te constringat per feudum tuum.

Teste Roberto filio Hamonis. Per W. de la Rochella, apud Lundoniam.

De Exclusa, quam Homines de Estona fregerunt.

Henricus, rex Angliæ, Nigello de Oilli et Willielmo vicecomiti de Oxeneford, salutem.

Præcipio vobis ut faciatis abbati de Abbendona plenariam rectitudinem de exclusa sua quam homines de Estantona fregerunt, et ita ne amplius inde clamorem audiam pro recti penuria, et hoc super x. libras forisfacturæ.

Teste Rannulfo cancellario; apud Westmonasterium.

De Hominibus de Stantona, qui fregerunt Exclusam
Abbatis.

Henricus, rex Angliæ, Willielmo vicecomiti de Oxeneford, salutem.

Fac cito et sine mora plenam justitiam Faritio abbati de hominibus de Stantona, qui fregerunt ex

1 feceritis] feceris.

« AnteriorContinuar »