Imagens das páginas
PDF
ePub
[subsumed][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PHIL. THEOR. MAG. LITT. DOCT. INSTITUTI REG. NEERLAND. SODAL.

GYMN. AMISFURT. RECT.

Θάρσει, καὶ τότε δὴ σοφίης ἐπ' ἄκροισι θοάσσεις.

EMPEDOCLES.

AMSTELODAMI,
SUMTIBUS JOHANNIS MÜLLER.

HARVARD COLLEGE LIBRARY

TYPIS C. A. SPIN.

46-22

3490 42-2

VIRO CLARISSIMO,

DAVIDI JACOBO VAN LENNEP,

ORDINI LEONIS BELGICI ADSCRIPTO,

LITT. GR. ET LAT. PROFESSORI AMSTELODAMENSI, INSTITUTI
REGII NEERLANDICI ET ALIARUM SOCIETATUM SODALI,
COLLEGII SELECTORUM PROV. HOLLANDIAE LEGATORUM
SOCIO, ETC.

CRITICORUM BATAVORUM NESTORI,

D. D.

AUCTOR.

Quod de philosophia quondam Tullius dixit, eam paucorum judicio esse contentam, id nescio, Lennepi, vir clarissime, an de omni interiore literarum genere jure dici queat. Etsi enim, nostra praesertim aetate, humanitatis artes late patent et ad plurimos pertinent, in multos tamen transferri potest Neoptolemi illud: placere iis philosophari, sed paucis. Multis placet, per Musarum prata (ut poëtice loquar) errare, flores hinc illinc decerpere; sed spinosa et avia loca adire, explorare, illustrare, id plerisque longum et ingratum videtur.

Sed me

Quorum equidem studio multum abest ut obtrectem. Varia sunt judicia; variae laudis viae. quum nescio quomodo severior Musa in hanc studiorum semitam traxisset, bene intellexi, quod re expertus sum, non multorum plausu laborem meum comprobatum iri; satis habui, si paucorum judicio possem placere. Quorum in numero quem anteponam Tibi, Lennepi, literatorum in patria nostra Nestori jure praedicando, qui cum senili prudentia et maturitate juvenilem conjungis vigorem et viriditatem, quem intuentes sponte recordemur veteris illud poëtae:

Μοῦσαι γὰρ ὅσους ἴδον ὄμματι παῖδας Μὴ λοξῷ, πολιοὺς οὐκ ἀπέθεντο φίλους. Tu igitur quum non semel privato colloquio mihi significasses, laborem tibi meum probari, idque publicá honoris suffragatione declarasses, jam Tibi dico hunc meum Empedoclem, munus, ut spero, tibi haud ingratum, vel propter ipsius ingenii et doctrinae lumen vel propter necessitudinem cum didacticorum poëtarum principe, Hesiodo tuo, quem tuis lucubrationibus politum et illustratum ut edas aliquando, valde optamus. Accipe ergo, praeclare vir, hoc studii mei animique pignus! accipe votum, ut quas literas per quadraginta annos, in amplissimae civitatis luce, institutione tua et exemplo ornasti et propagasti, iisdem porro, docendi munere defunctus, auctoritate tua et consilio adjuvandis diu sis superstes!

[ocr errors]

AGRIGENTINI sapientis fama jam ante aliquot secula doctorum hominum exspectationem movit et studia excitavit. A quo inde tempore antiquarum literarum et philosophiae disciplina instaurari coepit, Empedoclis nomen et placita in publicis scholis increbuere; fuerunt adeo, ut Mongitorius narrat, in celeberrimis Academiis, Lovaniae et in Brittannia, qui se Empedocleos profiterentur 1. Sed horum conatus si quid fortasse ad physicorum scientiam attulerint emolumenti, ipsi Empedoclis Musae parum lucis attulerunt. Plus profecit H. Stephani et J. Scaligeri opera, quorum ille in Poësi philosophica complura illius fragmenta edidit, hic multo majorem copiam, ad trecentos adeo et septuaginta in adversaria congessit. Sed Scaligerana col

versus,

(1) Vid. Mongitorius Bibl. Sic. v. Empedocles. p. 173.

« AnteriorContinuar »