Imagens das páginas
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small]

6. Petitur etiam a R. P. Gen. comitti specialiter uni de nostris in hac prouincia cura colligendi & scribendi res memoria dignas, ut prima illa apud nos Societatis initia, collegiorum origines, nostrorum nauigationes, labores & exempla uirtutú resq. alias huiusmodi, quod iam antea tentatum Olyssipone Et Conimbricæ persequi per incuriam nostris destíterut. Visum est autem id ualde expedire, 1.° ne multarum rerum illustriú a primis illis huius prouinciæ parentibus gestarum memoria quam conseruant seniores, qui adhuc uiuunt, intermoriatur cum non leui iactura cæterorum quos ad imitationem non poterunt non ea exempla uehementer incendere. Deinde ut nostris fundatoribus lusitanis ::: gratos nos præbeamus comemorandis ipsorum singularibus beneficjis in societatem. 3.o ob ædificatiouem & consolationem nostrorum nõ solum in Hispania, sed etiam in alijs prouincijs: constat ení hanc narrationem::: christianæ pietatis non parum ualituram ad solatiu pi: tatem redarguendam. Erit præterea non parum utilis: historiam uniuersæ Societatis quæ paratur Romæ.

R. Placet idq. comendamus P. Prouinci::: designet uiros idoneos, atq etiam gratum nobis erit si nos sub inde ::: faciat de operis progressu.

7. Petendum item uisum est a R. P. Generali ut scripta quædam de rebus huius prouinciæ & inter ea potissimũ originale epistolæ obedientiæ quam Sanctæ memoria P. Ignatius ad hanc prouinciam destinauit, quæque sibi cómodata iandiu P. Petrus Ribadenera penes se habet, et quibus confecto iam libro de vita P. Ignatij minime eget, nobis restitui faciat: cum originale prædictæ epistolæ hæc prouincia tanquam singulare donum, ac reliquias patris nostri, ut par est, semper uenerata fuerit, & in posterum conseruatum uelit: neq. aliter illud a nobis facile recuperari posse existimet.

R. Videtur æqua postulatio: ideoque mandabimus hoc negotium P. Procuratori Toletano, & nos etiam ipsi scribemus P. Ribadeneræ.

8. Petendum etiam a P. N. Gen. uisum est ut S. P.tas

specialem facultate concedat, huius prouinciæ Prouinciali utendi nostro priuilegio, absoluendi nimiru tum excómunicatum ab hoc nominatim, tum a iure, sed nominatim denuntiatum, tum etiam notorium clerici percussorem; & prædictam facultatē suis subditis, uel per se immediate, uel per superiores comunicandi, ne confessarij nostri toties cogantur pænitentes ad alios religiosos mittere qui hac facultate præditi sunt; quod non sine aliqua offensione fit, dum eiusmodi religiosi quod siat societatem ipsorum priuilegijs potiri, occasionem habent existimandi nostros ob uitādam molestiam eiusmodi a se pænitentes repellere: tum etiam ne aduenas qui ex uarijs orbis partibus ad hoc regnum uentitant, in quibus non raro cessat omnis ratio scandali, itemq. alios qui in loca transmarina nauigaturi, prius ad nostros expiandi animi causa confugiunt absolutionis beneficio destitutos interdu dictas ob causas dimittant.

R. Hoc a nobis prohibitum fuerat ob eam causam quod. S. aliqui doctores & quidem graues in ea sententia erant, quod nostra facultas non extenderetur ad nominatim excómunicatos. Quære placebit nobis ut P. Prouincialis iubeat hanc quæstionem istic quoq. diligenter ::: considerari, & deinde nos admoneat quæ sit eorum opinio, ut statu ::: quid agendum sit.

9. Quoniam tum inter nostros, tum etiam inter externos timebatur scandalum, si domus professa ::: uillam emptam nomine cuiusdam uuici, uisa est res proponen ::: cum rationibus in utramque partem.

R. Certum est non ::: domus professæ habeant uineam ad recreationem, ::: constitutiones requirût vere quia complures patrú ex ob quasdam peculiares eius conditiones offensuran multos ::: etiam maior pars congregationis in hoc inclinauit; uisa est nobis::: ratio ad occurrendú omnibus incómodis, & fruendú ijs comodis quæ ex hac uilla haberi posse dicuntur, ut retineatur & ematur nomine domus probationis futuræ, ad cuius exsoluendum pretiu nos etiam eam inuabimus, applicata subinde aliqua pecuniæ suma, quam occasio obtulerit. Illudq insuper ut propter aliquas impensas quas domus professa in ea fecit, maneat ei ius ad utendum ea ad suam recreationem pro P. Prouincialis arbitrio: quin etiam siquis aquæductus in urbem deducetur, liceat domui professæ aliquam partem ad se deriuare eius aquæ quæ est in uinea.

(Continúa).

IMPRENSA DA UNIVERSIDADE

[ocr errors]
[graphic]
« AnteriorContinuar »