Imagens das páginas
PDF
ePub
[blocks in formation]
[ocr errors]

Brafton 12-14-36 33215

PREFATIO EDITORIS.

Philosophorum laudatissimorum, qui ab restauratione litterarum ad Kantium usque viguerunt, opera selecta in lucem edituri, excu satione nos nequaquam indigere confidimus. Nam qui seculorum anteactorum lumina ac decora fuerunt, eorum libros etiam nostra aetate, quamvis omni litterarum genere florentissima, utiles lectu, atque editione nova, cum rarissimi sint, qui olim prodierunt, nec medico pretio comparandi, dignos habitum iri, haud dubitamus. Incipere autem a Spinozae scriptis instituimus, duplici consilio: nempe ut a Jove cum Latinis principium capiamus, principemque faciamus eum virum, qui ab omnibus, quorum integrum de rebus philosophicis judicium est, princeps aestimatur, tum quia hujus philosophi scripta maxime a nostratibus desiderari videntur.

Quo autem loco natus sit, quibus magistris edoctus, quem vitae cursum habuerit, haud est, quod hic notemus: intelliget enim lector benevolus ex annexis historiis, quas jam prius in editione Paulina collectas, iterum excudi curavimus.

Id autem breviter exponere in animo est, quo animo velim lectores nostri philosophi libros adire, et qualem de eo praeconcipere opinionem. Exstitit Spinoza seculo, quo jacta a Luthero sociisque semina jam pullulaverant, rerumque novus ordo jamjam effloruerat; exstitit inter populum, qui de carissimis bonis, de salute ac libertate contra inimicos acerbos et barbaros dimicaverat, victorque tandem ex diuturno certamine prodiit: at ingens animorum agitatio, sine qua haec omnia nequaquam fieri poterant, quamvis ad expellendas antiquas superstitiones, mentesque humanas vinculis pristinis exsolvendas plurimum valeret, id quod vel inde optime videris, quod hoc ipso seculo summi philosophi, inter Anglos Baco et Lockius, inter Gallos Cartesius, inter Batavos noster prodierunt: tamen ii, qui tum libere cogitatione uti audebant, haud optanda erant conditione. Apud theologos enim adhucdum et rei litterariae et reipublicae paene imperium erat, nec ultra terminos, quos ipsi praescripserant, animos humanos progredi volebant. Ideoque Spinoza tum vivus summa invidia atque odio jactatus fuit, nec in mortuo livor et superstitio pasci desiit. Ac multos per annos hujus viri nomen pro abominatione erat, summisque conviciis obrutum et ab

« AnteriorContinuar »