Imagens das páginas
PDF
ePub

in regnis hoc ausa tuis.

Per scelus ecce etiam Trojanis matribus actis
exussit foede puppis et classe subegit
amissa socios ignotae linquere terrae.
Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'
Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
'Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
unde genus ducis. Merui quoque; saepe furores
compressi et rabiem tantam caelique marisque.
Nec minor in terris (Xanthum Simoentaque testor)
Aeneae mihi cura tui. Cum Troïa Achilles
exanimata sequens impingeret agmina muris,
milia multa daret leto gemerentque repleti
amnes nec reperire viam atque evolvere posset
in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
structa meis manibus perjurae moenia Trojae.

795

800

805

810

Nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timorem. Tutus, quos optas, portus accedet Averni.

Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;

unum pro multis dabitur caput.'

815

His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
jungit equos auro genitor spumantiaque addit
frena feris manibusque omnis effundit habenas.
Caeruleo per summa levis volat aequora curru;
subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.
Tum variae comitum facies, immania cete
et senior Glauci chorus Inousque Palaemon

820

Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis; laeva tenet Thetis et Melite Panopeaque virgo, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.

Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia pertemptant mentem; jubet ocius omnis attolli malos, intendi bracchia velis.

Una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
Princeps ante omnis densum Palinurus agebat
agmen; ad hunc alii cursum contendere jussi.
Jamque fere mediam caeli nox umida metam
contigerat (placida laxabant membra quiete
sub remis fusi per dura sedilia nautae),
cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
aëra dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
insonti; puppique deus consedit in alta.

Phorbanti similis funditque has ore loquelas :
Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
Pone caput fessosque oculos furare labori;
ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'
Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
ignorare jubes? Mene huic confidere monstro?
Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris,
et caeli totiens deceptus fraude sereni!'
Talia dicta dabat clavumque affixus et haerens
nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem

vique soporatum Stygia super utraque quassat

825

830

835

840

845

850

855

tempora cunctantique natantia lumina solvit.
Vix primos inopina quies laxaverat artus,
et super incumbens cum puppis parte revolsa
cumque gubernaclo liquidas projecit in undas
praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
Currit iter tutum non setius aequore classis
promissisque patris Neptuni interrita fertur.
Jamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat
difficilis quondam multorumque ossibus albos
(tum rauca assiduo longe sale saxa sonabant),
cum pater amisso fluitantem errare magistro
sensit et ipse ratem nocturnis rexit in undis
multa gemens casuque animum concussus amici:

[ocr errors]

O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, jacebis harena.'

860

865

870

5

10

15

BOOK VI.

Sic fatur lacrimans classique immittit habenas et tandem Euboicis Cumarum allabitur oris. Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci ancora fundabat navis, et litora curvae

praetexunt puppes. Juvenum manus emicat ardens
litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum.
tecta rapit silvas inventaque flumina monstrat.
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae,

antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque

Delius inspirat vates aperitque futura.

Jam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.
Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna
praepetibus pinnis ausus se credere caelo
insuetum per iter gelidas enavit ad arctos
Chalcidicaque levis tandem super astitit arce.
Redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit
remigium alarum posuitque immania templa.
In foribus letum Androgeo; tum pendere poenas
Cecropidae jussi (miserum!) septena quotannis
corpora natorum; stat ductis sortibus urna;
contra elata mari respondet Gnosia tellus;
hic crudelis amor tauri suppostaque furto
Pasiphaë mixtumque genus prolesque biformis
Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;
hic labor ille domus et inextricabilis error;

[blocks in formation]

magnum reginae sed enim miseratus amorem
Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit
caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam
partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes ;
bis conatus erat casus effingere in auro,
bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia
perlegerent oculis, ni jam praemissus Achates
afforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
'Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
nunc grege de intacto septem mactare juvencos
praestiterit, totidem lectas de more bidentis.'
Talibus affata Aenean (nec sacra morantur
jussa viri) Teucros voeat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
Ventum erat ad limen, cum virgo, 'Poscere fata
tempus' ait; 'deus, ecce, deus!' Cui talia fanti
ante fores subito non voltus, non color unus,
non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument, majorque videri
nec mortale sonans, afflata est numine quando
jam propiore dei. Cessas in vota precesque,

[ocr errors]

6

[blocks in formation]

Tros,' ait, Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent attonitae magna ora domus.'

Et talia fata

conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit

ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
'Phoebe, gravis Trojae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te penitusque repostas

55

« AnteriorContinuar »