Imagens das páginas
PDF
ePub

incēnsī, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgīna gravem gemmis aurōque poposcit
implēvitque merō pateram, quam Bēlus et omnes
ā Bēlō soliti; tum facta silentia tectis:

'Juppiter, hospitibus nam tē dare jūra loquuntur,
hunc laetum Tyriisque diem Trōjāque profectis
esse velis nostrōsque hujus meminisse minōrēs.
Adsit laetitiae Bacchus dator et bona Jūnō;
et vōs ō coetum, Tyrii, celebrate faventēs.'
Dixit et in mensam laticum lībāvit honōrem
prīmaque lībātō summō tenus attigit ōre;
tum Bitiae dedit increpitāns; ille impiger hausit
spumantem pateram et plēnō sẽ prōluit aurō;
post alii procerēs. Cithara crīnītus Iōpās
personat aurātā, docuit quem maximus Atlas.
Hic canit errantem lūnam sōlisque labōrēs,
unde hominum genus et pecudēs, unde imber et īgnēs,
Arcturum pluviasque Hyadas geminōsque Triōnēs,
quid tantum Oceanō properent sẽ tinguere sōlēs
hibernī, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Trõesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
infelix Dīdō longumque bibebat amōrem,
multa super Priamō rogitans, super Hectore multa,
nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,
nunc, quālēs Diomēdis equī, nunc, quantus Achillēs.
'Immō age et à prīmā dīc, hospes, origine nōbīs
insidias,' inquit, 'Danaum casusque tuōrum

730

735

740

745

750

errōresque tuōs; nam tē jam septima portat

omnibus errantem terris et fluctibus aestās,

755

[blocks in formation]

BOOK II.

Conticuere omnes intentique ora tenebant; inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: 'Infandum, regina, jubes renovare dolorem, Trojanas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et jam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos. Sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breviter Trojae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, incipiam :

Fracti bello fatisque repulsi

ductores Danaum tot jam labentibus annis instar montis equum divina Palladis arte aedificant sectaque intexunt abiete costas;

votum pro reditu simulant; ea fama vagatur. Huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, dives opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis; huc se provecti deserto in litore condunt. Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.

[blocks in formation]

Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu:
panduntur portae; juvat ire et Dorica castra
desertosque videre locos litusque relictum.

Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;
classibus hic locus; hic acie certare solebant.'
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae
et molem mirantur equi; primusque Thymoetes
duci intra muros hortatur et arce locari,
sive dolo seu jam Trojae sic fata ferebant.
At Capys et, quorum melior sententia menti,
aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
praecipitare jubent subjectisque urere flammis
aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria volgus.

Primus ibi ante omnis, magna comitante caterva,
Laocoön ardens summa decurrit ab arce

et procul: 'O miseri, quae tanta insania, cives?
Creditis avectos hostis aut ulla putatis
dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,

aut haec in nostros fabricata est machina muros,
inspectura domos venturaque desuper urbi,
aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.'
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
in latus inque feri curvam compagibus alvum
contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
Et si fata deum, si mens non laeva fuisset,
impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
Trojaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.
Ecce manus juvenem interea post terga revinctum

30

35

40

45

50

55

pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
hoc ipsum ut strueret Trojamque aperiret Achivis,
obtulerat fidens animi atque in utrumque paratus,
seu versare dolos seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trojana juventus
circumfusa ruit, certantque illudere capto.
Accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno
disce omnis.

60

65

70

Namque ut conspectu in medio turbatus inermis constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit, 'Heu, quae nunc tellus,' inquit, quae me aequora possunt accipere? Aut quid jam misero mihi denique restat, cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?' Quo gemitu conversi animi compressus et omnis impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus quidve ferat; memoret, quae sit fiducia capto. Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:

'Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor vera,' inquit, 'neque me Argolica de gente negabo hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella vetabat, demisere neci, nunc cassum lumine lugent: illi me comitem et consanguinitate propinquum pauper in arma pater primis huc misit ab annis. Dum stabat regno incolumis regumque vigebat conciliis, et nos aliquod nomenque decusque

75

80

85

gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi
(haud ignota loquor) superis concessit ab oris,
afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam
et casum insontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,
si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
promisi ultorem et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
in volgum ambiguas et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro-
Sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo
quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos
idque audire sat est? Jam dudum sumite poenas;
hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.'
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitans et ficto pectore fatur:

'Saepe fugam Danai Troja cupiere relicta
moliri et longo fessi discedere bello
(fecissentque utinam!); saepe illos aspera ponti
interclusit hiemps et terruit Auster euntis;
praecipue, cum jam hic trabibus contextus acernis
staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:
"Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica." Volgi quae vox ut venit ad auris,
obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.

90

95

100

105

110

115

120

« AnteriorContinuar »