Imagens das páginas
PDF
ePub

Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
protrahit in medios; quae sint ea numina divum,
flagitat. Et mihi jam multi crudele canebant
artificis scelus et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies tectusque recusat
prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus
composito rumpit vocem et me destinat arae.
Assensere omnes et, quae sibi quisque timebat,
unius in miseri exitium conversa tulere.
Jamque dies infanda aderat; mihi sacra parari,
et salsae fruges et circum tempora vittae.
Eripui, fateor, leto me et vincula rupi
limosoque lacu per noctem obscurus in ulva
delitui, dum vela darent, si forte dedissent.
Nec mihi jam patriam antiquam spes ulla videndi
nec dulcis natos exoptatumque parentem;
quos illi fors et poenas ob nostra reposcent

125

130

135

effugia et culpam hanc miserorum morte piabunt. Quod te per superos et conscia numina veri,

140

per, si qua est, quae restat adhuc mortalibus usquam,
intemerata fides, oro, miserere laborum
tantorum, miserere animi non digna ferentis.'

His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro.

Ipse viro primus manicas atque arta levari
vincla jubet Priamus dictisque ita fatur amicis:
'Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Grajos;
noster eris. Mihique haec edissere vera roganti:

145

Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor? 150 Quidve petunt? Quae relligio aut quae machina belli?' Dixerat. Ille dolis instructus et arte Pelasga

sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:

'Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
testor numen,' ait, 'vos, arae ensesque nefandi,
quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi;
fas mihi Grajorum sacrata resolvere jura,
fas odisse viros atque omnia ferre sub auras,
si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.
Tu modo promissis maneas servataque serves,
Troja, fidem, si vera feram, si magna rependam.
Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
fatale aggressi sacrato avellere templo
Palladium caesis summae custodibus arcis,
corripuere sacram effigiem manibusque cruentis.
virgineas ausi divae contingere vittas,
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
spes Danaum; fractae vires, aversa deae mens.
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
Vix positum castris simulacrum: arsere coruscae
luminibus flammae arrectis salsusque per artus
sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)
emicuit parmamque ferens hastamque trementem.
Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
omina ni repetant Argis numenque reducant,
quod pelago et curvis secum avexere carinis.
Et nunc quod patrias vento petiere Mycenas,
arma deosque parant comites pelagoque remenso
improvisi aderunt; ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
Hanc tamen immensam Calchas attollere molem

155

160

165

170

175

180

185

[graphic][merged small][merged small][merged small]

roboribus textis caeloque educere jussit,
ne recipi portis aut duci in moenia posset
neu populum antiqua sub relligione tueri.
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,

tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum
convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
venturam, et nostros ea fata manere nepotes.'
Talibus insidiis perjurique arte Sinonis
credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles,
non anni domuere decem, non mille carinae.

Hic aliud majus miseris multoque tremendum
obicitur magis atque improvida pectora turbat.
Laocoön ductus Neptuno sorte sacerdos
sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
(horresco referens) immensis orbibus angues
incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;
pectora quorum inter fluctus arrecta jubaeque
sanguineae superant undas, pars cetera pontum
pone legit sinuatque immensa volumine terga.

Fit sonitus spumante salo; jamque arva tenebant
ardentisque oculos suffecti sanguine et igni
sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoönta petunt; et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
implicat et miseros morsu depascitur artus;
post ipsum auxilio subeuntem et tela ferentem
corripiunt spirisque ligant ingentibus et jam

190

195

200

205

210

215

« AnteriorContinuar »