Imagens das páginas
PDF
ePub

40 In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet. Necdum illis labra admovi, sed condita servo. DA. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, 45 et molli circum est ansas amplexus acantho; Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes. Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes. ME. Nunquam hodie effugies; veniam, quocunque vocaris.

50 Audiat haec tantum...vel qui venit, ecce, Palaemon: efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas. DA. Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla;

nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, sensibus haec imis (res est non parva) reponas. 55 PA. Dicite, quandoquidem in molli consedimus

60

herba:

et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbor; nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

DA. Ab love principium Musae; Iovis omnia
plena.

Ille colit terras, illi mea carmina curae.
ME. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper
apud me

munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
DA. Malo me Galatea petit, lasciva puella;

65 et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

ME. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas; notior ut iam sit canibus non Delia nostris,

DA. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi

ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
ME. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
aurea mala decem misi; cras altera mittam.
DA. O quoties et quae nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divum referatis ad aures.
ME. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis,
Amynta,
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
DA. Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla;
quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
ME. Phyllida amo ante alias; nam me discedere

flevit,

70

75

et, »>Longum, formose, vale, vale!« inquit, Iolla. DA. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, 80 arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

ME. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DA. Pollio amat nostram, quamvis est rustica,

Musam:
Pierides, vitulam lectori pascite vestro.
ME. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite
taurum,

iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
DA. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque

gaudet;

mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

85

ME. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 90 atque idem iungat vulpes, et mulgeat hircos. DA. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. ME. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae

95 creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
DA. Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.
ME. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus,
ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
100 DA. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus
in ervo!

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
ME. His certe neque amor caussa est; vix ossibus
haerent.

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. DA. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, 105 tres pateat coeli spatium non amplius ulnas.

ME. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

PA. Non nostrum inter vos tantas componere lites. Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores 110 aut metuet dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

5

POLLI 0.

ECLOGA. IV.

Sicelides Musae, paullo maiora canamus.
Non omnes arbusta iuvant humilesque myricae.
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo; redeunt Saturnia regna;
iam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum

desinet ac toto surget gens aurea mundo,
casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio; et incipient magni procedere menses.
Te duce, si qua manent, sceleris vestigia nostri
irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit
permixtos heroas, et ipse videbitur illis,
pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu,
errantes ederas passim cum baccare tellus
mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
ubera; nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
iam legere, et quae sit poteris cognoscere virtus:
molli paullatim flavescet campus arista,
incultisque rubens pendebit sentibus uva;
et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
quae tentare Thetin ratibus, quae cingere muris
oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
delectos heroas; erunt etiam altera bella;
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector; nec nautica pinus
mutabit merces; omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
robustus quoque iam tauris iuga solvet arator.

[blocks in formation]

Nec varios discet mentiri lana colores: ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto; 45 sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae. Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores, cara deûm suboles, magnum Iovis incrementum 50 Adspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque, tractusque maris, coelumque profundum; adspice, venturo laetantur ut omnia saeclo. O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta. 55 Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, nec Linus; huic mater quamvis atque huic pater adsit:

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. 60 Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem : matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer: cui non risere parentes, nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

DAPHNI S.

ECLOGA V.

MENAL CAS. MOPSUS.

ME. Cur

non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo

tu calamos inflare leves, ego dicere versus,

« AnteriorContinuar »