Imagens das páginas
PDF
ePub

Non insueta graves tentabunt pabula fetas;
nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
et fontes sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite sepes,
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
TI. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi,
et freta destituent nudos in litore pisces;
ante, pererratis amborum finibus, exsul

aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore vultus.
ME. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros:
pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
pauperis et tuguri congestum cespite culmen,
post aliquot, mea regna, videns mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit?
barbarus has segetes? En, quo discordia cives
produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
dumosa pendere procul de rupe videbo;
carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
florentem cytisum et salices carpetis amaras.
TI. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere

noctem

fronde super viridi. Sunt nobis mitia poma,

[blocks in formation]

castaneae molles, et pressi copia lactis;

et iam summa procul villarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

5

ALEX I S.

ECLOGA II.

Formosum pastor Corydon ardebat Alexin, delicias domini; nec, quid speraret, habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos assidue veniebat: ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? Mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos; 10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu allia serpyllunique herbas contundit olentes; at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras 15 atque superba pati fastidia? nonne Menalcan, quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses? O formose puer, nimium ne crede colori! Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur. Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi; 20 quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae. Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi, quum placidum ventis staret mare. Non ego Daphnim

iudice te metuam, si nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humiles habitare casas, et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco:
mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere plures
instituit; Pan curât oves oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:
haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
pallentes violas et summa papavera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
mollia luteola pingit vaccinia caltha.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;
et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
sic positae quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis ;

25

30

35

40

45

50

55

nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu, heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

00 Quem fugis, ah demens? Habitarunt di quoque silvas,

Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam, florentem cytisum sequitur lasciva capella; 65 te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas. Adspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci, et sol crescentes decedens duplicat umbras: me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori? Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit! 70 Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est. Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere iunco? Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

PALAEMON.

ECLOGA III.

MENAL CAS. DAMOETAS. PALAEMON.

ME. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?
DA. Non, verum Aegonis. Nuper mihi tradidit

Aegon.

ME. Infelix o semper, oves, pecus! Ipse Neaeram dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur, 5 hic alienus oves custos bis mulget in hora, et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DA. Parcius ista viris tamen obiicienda memento.

Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles, Nymphae risere sacello.

ME. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis 10 atque mala vites incidere falce novellas.

DA. Aut hic, ad veteres fagos, quum Daphnidis

arcum

fregesti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
et, quum vidisti puero donata, dolebas;
et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
ME. Quid domini faciant, audent quum talia fures?
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
et quum clamarem: »>Quo nunc se proripit ille?
>>Tityre, coge pecus; « tu post carecta latebas.
DA. An mihi cantando victus non redderet ille,
quem mea carminibus meruisset fistula, caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit: et mihi Damon
ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

15

20

30

ME. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera 25 iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen? DA. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim experiamur? Ego hanc vitulam (ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus) depono: tu dic, mecum quo pignore certes. ME. De grege non ausim quidquam deponere tecum: est mihi namque domi pater, est iniusta noverca; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. Verum, (id quod multo tute ipse fatebere maius,) insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis: lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos edera vestit pallente corymbos.

35

« AnteriorContinuar »