Lusimus, Octavi, gracili modulante Thalia; atque, ut araneoli, tenuem formavimus orsum; lusimus: haec propter Culicis sint carmina dicta. Omnis ut historiae per ludum consonet ordo 5 notitiae, ducam voces: licet invidus adsit. Quisquis erit culpare iocos Musamque paratus, pondere vel Culicis levior famaque feretur. Posterius graviore sono tibi Musa loquetur nostra, dabunt cum securos mihi tempora fructus, 10 ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu. Latonae magnique decus Iovis aurea proles, Phoebus erit nostri princeps et carminis auctor, et recinente lyra fautor: sive educat illum alma Chimaereo Xanthus perfusa liquore, 15 seu nemus Asteriae, seu qua Parnassia rupes hinc atque hinc patula praepandit cornua fronte, Castaliaeque sonans liquido pede labitur unda. Quare, Pierii laticis decus, ite, sorores Naides, et celebrate deum plaudente chorea. 20 Et tibi, sancta Pales, ad quam ventura recurrit agrestûm bona cura, sequi sit cura tenentis vel salicis lentae, vel quae nova nascitur alnus ; 55 haec teneras fruticum sentes rimatur; at illa imminet in rivi praestantis imaginis undam. O bona pastoris, si quis non pauperis usum mente prius docta fastidiat, et probet illis omnia luxuriae pretiis incognita curis, 60 quae lacerant avidas inimico pectore mentes. Si non Assyrio fuerint bis lauta colore, Attalicis opibus data, vellera; si nitor auri sub laqueare domus animum non tangit avarum picturaeque decus, lapidum nec fulgor in ulla 65 cognitus utilitate manet; nec pocula gratum Alconis referent Boetique toreuma; nec Indi conchea bacca maris pretio est: at pectore puro saepe super tenero prosternit gramine corpus; florida cum tellus gemmantes picta per herbas 70 vere notat dulci distincta coloribus arva: atque illum, calamo laetum recinente palustri, otiaque invidia degentem ac fraude remota, pollentemque sibi, viridi cum palmite lucens Tmolia pampineo subter coma velat amictu. 75 Illi sunt gratae rorantes lacte capellae, et nemus, et fecunda Pales, et vallibus imis semper opaca novis manantia fontibus antra. Quis magis optato queat esse beatior aevo, quam qui mente procul pura sensuque probando 80 non avidas agnovit opes; non tristia bella, nec funesta timet validae certamina classis; non, spoliis dum sancta Deûm fulgentibus ornet templa, vel evectus finem transcendat habendi, adversum saevis ultro caput hostibus offert. 85 Illi falce deus colitur, non arte, politus; ille colit lucos: illi, Panchaïa tura, floribus agrestes herbae variantibus, adsunt; 120 ipsa loci natura domum resonante susurro quis dabat, et dulci fessas refovebat in umbra. Nam primum prona surgebant valle patentes aëreae platanus: inter quas impia lotos, impia, quae socios Ithaci maerentis abegit, 125 hospita dum nimia tenuit dulcedine captos. At, quibus insigni curru proiectus equorum ambustus Phaethon luctu mutaverat artus, Heliades teneris amplexae brachia truncis candida fundebant tentis velamina ramis. 130 Posterius, cui Demophoon aeterna reliquit perfidiam lamentandi mala, perfida multis. Quam comitabantur fatalia carmina quercus : quercus ante datae, Cereris quam semina, vitae: illas Triptolemi mutavit sulcus aristis. 135 Hic, magnum Argoae navi decus, edita pinus proceras decorat silvas hirsuta per artus. Appetit aëreis contingere montibus astra ilicis et nigrae species, et laeta cupressus; umbrosaeque manent fagus, ederaeque ligantes 140 brachia, fraternos plangat ne populus ictus; ipsaeque excedunt ad summa cacumina lentae, pinguntque aureolos viridi pallore corymbos. Quis aderat veteris myrtus non nescia fati. At volucres patulis residentes dulcia ramis 145 carmina per varios edunt resonantia cantus. His suberat gelidis manans e fontibus unda: quae levibus placidum rivis sonat orta liquorem ; et, quamquam geminas avium vox obstrepit aures, hanc querulae referunt voces, quis nantia limo 150 corpora lympha fovet. Sonitus alit aëris Echo; argutis et cuncta fremunt ardore cicadis. At circa passim fessae cubuere capellae, |