Imagens das páginas
PDF
ePub

maximus, et sanctos dignus inire choros. Hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis, quid de te possim scribere, quidve tibi. Namque, fatebor enim, quae maxima deterrendi debuit, hortandi maxima causa fuit. Pauca tua in nostras venerunt carmina chartas, carmina cum lingua, tum sale Cecropio; carmina, quae Pylium, seclis accepta futuris, carmina, quae Pylium vincere digna senem. Molliter hic viridi patulae sub tegmine quercus Moeris pastores et Meliboeus erant; dulcia iactantes alterno carmina versu, qualia Trinacriae doctus amat iuvenis. Certatim ornabant omnes Heroïda Divi; certatim Divae munere quaeque suo. Felicem ante alias tanto scriptore puellam! Altera non fama dixerit esse prior; non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset, quae volucrem cursu vicerat Hippomenem ; candida cycneo non edita Tyndaris ovo; non supero fulgens Cassiopea polo;

non defensa diu volucrum certamine equorum, optabant Graiae quam sibi quaeque manus; saepe animam generi pro qua pater impius hausit; saepe rubro Eleïs sanguine fluxit humus;

[blocks in formation]

regia non Semele, non Inachis Acrisione immissum expertae fulmine et imbre Iovem:

cuius et ob raptum pulsi liquere Penates Tarquinii patrios, filius atque pater;

35

illo, quo primum dominatus Roma superbos mutavit placidis tempore Consulibus.

Multa, neque immeritis, donavit praemia alumnis, praemia Messalis maxima Poplicolis.

40

Nam quid ego immensi memorem studia ista laboris ?
horrida quid durae tempora militiae?
castra foro solitos, urbi praeponere castra,

tam procul hoc nato, tam procul hac patria? 45 immoderata pati nunc frigora, nuncque calores? stertere vel dura posse super silice?

50

saepe trucem adverso perlabi sidere Pontum?
saepe mare audendo vincere, saepe hiemem?
saepe etiam densos immittere corpus in hostes;
communem belli nec timuisse Deum?
nunc celeres Afros, perituraque millia gentis,
aurea nunc rapidi flumina adire Tagi?
nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem?
vincere et Oceani finibus ulterius?

55 Non nostrum est, inquam, tantas attingere laudes; quin ausim hoc etiam dicere, vix hominum est. Ipsa, haec ipsa ferent rerum monumenta per orbem, ipsa sibi egregium facta decus parient.

60

5

Nos ea, quae tecum finxerunt carmina Divi,
Cynthius, et Musae, Bacchus, et Aglaie.
Si laudes adspirem, humili sed adire Camena:
si patrio Graios carmine adire sales

possumus: optatis plus iam procedimus ipsis.
Hoc satis est; pingui nil mihi cum populo.

12, IN MITHRIDATEM.

Adspice, quem valido subnixum gloria regno
altius et coeli sedibus extulerat.

Terrarum hic bello magnum concusserat orbem;
hic reges Asiae fregerat et populos.

Hic grave servitium tibi iam, tibi, Roma, ferebat, cetera namque viri cuspide conciderant;

cum subito in medio rerum certamine praeceps

corruit, e patria pulsus in exsilium. Tale Deae numen; tali mortalia nutu fallax momento temporis hora dedit.

13. AD ANTONIUM MUSAM.

Quocunque ire ferunt variae nos tempora vitae, tangere quas terras, quosque videre homines: dispeream, si te fuerit mihi carior alter.

Alter enim quis te dulcior esse potest? cui Venus ante alios, Divi, Divûmque sorores, cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona, cuncta, quibus gaudet Phoebus, chorus ipseque Phoebi. Doctior o quis te, Musa, fuisse potest? O quis te in terris loquitur iucundior uno? Clio nam certe candida non loquitur. Quare illud satis est, si te permittis amari; non, contra ut sit amor mutuus inde mihi.

10

5

10

14. IN OCTAVII MORTEM.

Quis Deus, Octavi, te nobis abstulit? An, quae dicunt, ah, nimio pocula dura mero? Vobis si culpa est bilis: sua quemque sequuntur fata: quod immeriti crimen habent cyathi? Scripta quidem tua nos multum mirabimur, et te 5 raptum et Romanam flebimus historiam.

Sed tu nullus eris. Perversi, dicite, Manes, hunc superesse patri quae fuit invidia?

15.

P. VIRGILII MARONIS

FRAGMENTA EX EPISTOLA, QUAM AD AUGUSTUM CAESAREM SUPER AENEIDE SUA SCRIPSIT.

Ego vero frequentes a te literas accipio. Et infra: De Aenea quidem meo, si, me Hercules, iam dignum auribus haberem tuis, libenter mitterem. Sed tantum inchoata res est: ut paene vitio mentis tantum opus ingressus mihi videar; cum praesertim, ut scis, alia quoque studia ad id opus, multoque potiora, impertiar.

C

P. VIRGILII MARONIS

0

P.

A.

5

10

Copa Syrisca, caput Graia redimita mitella,
crispum sub crotalo docta movere latus,
ebria fumosa saltat lasciva taberna,

ad cubitum raucos excutiens calamos:
,, Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse,
quam potius bibulo decubuisse toro?

Sunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae,
et trichila umbriferis frigida arundinibus.
Est et, Maenalio quas garrit dulce sub antro,
rustica pastoris fistula more sonans.

Est et vappa, cado nuper diffusa picato.
Est strepitans rauco murmure rivus aquae.
Sunt etiam croceo violae de flore corollae;
sertaque purpurea lutea mixta rosa;
et quae virgineo libata Achelois ab amne
lilia vimineis attulit in calathis.
Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat.
Sunt autumnali cerea pruna die:

castaneaeque nuces, et suave rubentia mala.

Est hic munda Ceres; est Amor: est Bromius.
Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis.
Est pendens iunco caeruleus cucumis.
Est tuguri custos, armatus falce saligna;
sed non et vasto est inguine terribilis.
Huc Calybita veni: fessus iam sudat asellus
parce illi: nostrum delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae.
Nunc etiam in gelida sede lacerta latet.
Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro;
seu vis crystallo ferre novos calices.
Eia age pampinea fessus requiesce sub umbra;
et gravidum roseo necte caput strophio;
candida formosae decerpes ora puellae.
Ah! pereat, cui sunt prisca supercilia!

Quid cineri ingrato servas bene olentia serta?
Anne coronato vis lapide ista legi?

Pone merum et talos. Pereant, qui crastina curant!
Mors aurem vellens: vivite, ait, venio."

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »