Imagens das páginas
PDF
ePub

amisso rupere fidem; constructaque mella diripuere ipsae, et crates solvere favorum. 215 Ille operum custos; illum admirantur, et omnes circumstant fremitu denso, stipantque frequentes; et saepe attollunt humeris, et corpora bello obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem. His quidam signis atque haec exempla secuti, 220 esse apibus partem divinae mentis, et haustus aetherios dixere. Deum namque ire per omnes terrasque, tractusque maris, coelumque profundum; hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarun quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas; 225 scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri omnia; nec morti esse locum, sed viva volare sideris in numerum, atque alto succedere coelo.

Si quando sedem angustam, servataque mella thesauris, relines: prius haustu sparsus aquarum 230 ora fove, fumosque manu praetende sequaces. Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis, Taygete simul os terris ostendit honestum Plias, et Oceani spretos pede repulit amnes; aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi 235 tristior hibernas coelo descendit in undas.

Illis ira modum supra est, laesaeque venenum morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt affixae venis, animasque in vulnere ponunt. Sin, duram metuens hiemem, parcesque futuro, 240 contusosque animos et res miserabere fractas: at suffire thymo, cerasque recidere inanes, quis dubitet? Nam saepe favos ignotus adedit stellio, et lucifugis congesta cubilia blattis; immunisque sedens aliena ad pabula fucus, 245 aut asper crabro imparibus se immiscuit armis;

aut dirum, tineae, genus, aut invisa Minervae
laxos in foribus suspendit aranea casses.
Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
incumbent generis lapsi sarcire ruinas,
complebuntque foros, et floribus horrea texent.

250

255

Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros vita tulit, tristi languebunt corpora morbo; quod iam non dubiis poteris cognoscere signis: continuo est aegris alius color; horrida vultum deformat macies; tum corpora luce carentum exportant tectis, et tristia funera ducunt; aut illae pedibus connexae ad limina pendent, aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes, ignavaeque fame et contracto frigore pigrae. Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant: 260 frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster, ut mare sollicitum stridit refluentibus undis; aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis. Hic iam galbaneos suadebo incendere odores, mellaque arundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem. Proderit et tunsum gallae admiscere saporem, arentesque rosas, aut igni pinguia multo defruta, vel Psithia passos de vite racemos, Cecropiumque thymum, et grave olentia centaurea. 270 Est etiam flos in pratis, cui nomen amello fecere agricolae, facilis quaerentibus herba: namque uno ingentem tollit de cespite silvam, aureus ipse; sed in foliis, quae plurima circum funduntur, violae sublucet purpura nigrae. [Saepe deûm nexis ornatae torquibus arae.] Asper in ore sapor. Tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Meliae.

565

275

Huius odorato radices incoque Baccho, 280 pabulaque in foribus plenis appone canistris. Sed, si quem proles subito defecerit omnis, nec, genus unde novae stirpis revocetur habebit: tempus, et Arcadii memoranda inventa magistri pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis 285 insincerus apes tulerit cruor. Altius omnem expediam prima repetens ab origine famam. Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi

accolit effuso stagnantem flumine Nilum, et circum pictis vehitur sua rura faselis; 290 quaque pharetratae vicinia Persidis urget, et diversa ruens septem discurrit in ora usque coloratis amnis devexus ab Indis: et viridem Aegyptum nigra fecundat arena, omnis in hac certam regio iacit arte salutem. 295 Exiguus primum, atque ipsos contractus ad usus, eligitur locus. Hunc angustique imbrice tecti parietibusque premunt artis, et quatuor addunt, quatuor a ventis, obliqua luce fenestras.

Tum vitulus, bima curvans iam cornua fronte, 300 quaeritur: huic geminae nares et spiritus oris multa reluctanti obstruitur, plagisque peremto tunsa per integram solvuntur viscera pellem. Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis subiiciunt fragmenta, thymum, casiasque recentes. 305 Hoc geritur, zephyris primum impellentibus undas, ante novis rubeant quam prata coloribus, ante garrula quam tignis nidum suspendat hirundo. Interea teneris tepefactus in ossibus humor aestuat, et visenda modis animalia miris, 310 trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,

miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt:

donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere; aut ut, nervo pulsante, sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

320

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem? 315 Unde nova ingressus hominum experientia cepit? Pastor Aristaeus fugiens Peneïa Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis, multa querens, atque hac affatus voce parentem : Mater Cyrene, mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum (si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo) invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri pulsus amor? quid me coelum sperare iubebas? En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem, quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo. Quin age, et ipsa manu felices erue silvas;

325

fer stabulis inimicum ignem, atque interfice messes; 330 ure sata, et validam in vites molire bipennem ; tanta meae si te ceperunt taedia laudis.

At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae
carpebant, byali saturo fucata colore;

Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla;
[Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque,]
Cydippeque, et flava Lycorias; altera virgo,
altera tum primos Lucinae experta labores;
Clioque et Beroë soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae;
atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deïopea;

335

340

et tandem positis velox Arethusa sagittis. 345 Inter quas curam Clymene narrabat inanem Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta; aque Chao densos divûm numerabat amores. Carmine quo captae dum fusis mollia pensa devolvunt, iterum maternas impulit aures 350 luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores prospiciens, summa flavum caput extulit unda, et procul: O gemitu non frustra exterrita tanto, Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura, 355 tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit. Huic percussa nova mentem formidine mater, Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divûm tangere, ait: simul alta iubet discedere late 360 flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum curvata in montis faciem circumstetit unda, accepitque sinu vasto, misitque sub amnem. Iamque domum mirans genetricis, et humida regna, speluncisque lacus clausos, lucosque sonantes, 365 ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum, omnia sub magna labentia flumina terra spectabat diversa locis, Phasinque, Lycumque, et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus, unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, 370 saxosumque sonans Hypanis, Mysusque Caicus, et gemina auratus taurino cornua vultu

Eridanus: quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. Postquam est in thalami pendentia pumice tecta 375 perventum, et gnati fletus cognovit inanes Cyrene: manibus liquidos dant ordine fontes

« AnteriorContinuar »