Imagens das páginas
PDF
ePub

debita, qui nati coram me cernere letum
fecisti et patrios foedasti funere voltus.
at non ille, satum quo te mentiris, Achilles
talis in hoste fuit Priamo, sed iura fidemque
supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro
reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.'
sic fatus senior telumque imbelle sine ictu
coniecit, rauco quod protinus aere repulsum
ex summo clipei nequiquam umbone pependit.
cui Pyrrhus: referes ergo haec et nuntius ibis
Pelidae genitori, illi mea tristia facta

degeneremque Neoptolemum narrare memento;

nunc morere." hoc dicens altaria ad ipsa trementem
traxit et in multo lapsantem sanguine nati
implicuitque comam laeva dextraque coruscum
extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
haec finis Priami, fatorum hic exitus illum
sorte tulit Troiam incensam et prolapsa videntem
Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus,
avolsumque umeris caput et sine nomine corpus.

At me tum primum saevus circumstetit horror. obstipui; subiit cari genitoris imago,

ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem; subiit deserta Creusa et direpta domus et parvi casus Iuli.

respicio et, quae sit me circum copia, lustro: deseruere omnes defessi et corpora saltu

ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

540

545

550

555

560

565

Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae

servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et poenas Danaum et deserti coniugis iras

546 ex] et libri e cod. Vratis).
ec Ribb.
554 hic] hac Heins.

570

552 coma Py1 Ribb. laevam P Ribb. 555 sors tulit inc. Tr. Gebh. distinguens ante illum. 557 limine Mähly ZöG. 1887, 416. versus 567/88 non exhibent libri, nisi si qui recentissimi ex praefatione Servii, qui a Tucca et Vario eos detractos esse dicit, repetitos inseruerunt. excluserunt eos Gruppe 173, Ribb. in ed. mai. (cf. Prol. 93), Haupt, Thilo; Peerlk. vero 567/623 delendos censet. 569 claram Rbb.

praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
exarsere ignes animo; subit ira cadentem
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.

'scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet partoque ibit regina triumpho

coniugiumque domumque patres natosque videbit
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris:
occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est, habet haec victoria laudem.
exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
laudabor poenas animumque explesse iuvabit
ultricis flammae et cineres satiasse meorum.

talia iactabam et furiata mente ferebar,

cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
obtulit et pura per noctem in luce refulsit
alma parens confessa deam, qualisque videri
caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum
continuit roseoque haec insuper addidit ore:
'nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
quid furis aut quonam nostri tibi cura recessit?
non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem
liqueris Anchisen? superet coniunxne Creusa,
Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae
circum errant acies et, ni mea cura resistat,
iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
culpatusve Paris, divom inclementia, divom,
has evertit opes sternitque a culmine Troiam.
aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti
mortalis hebetat visus tibi et umida circum
caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis
iussa time neu praeceptis parere recusa):

575

580

585

590

595

600

605

576 et sceleratae post Valesium Heyne. et celeratas G. Linker ap. Güthl. 1886, 11. ex scelerata Heidtm. et scelerata ex Häberlin PhA. 1887, 601. 579 damn. Wagn., sed cf. Hom. г 140. 584 habet haec libri Serv., nec habet editores pr. Thilonem. 587 flammae edi solet, famae Serv. cod. Cass., famam cet., flammam R. Stephanus; ultoris fama prop. Thilo, ultricique manu cineres Fr. Schöll ap. Thil. in

.ed. Serv.

hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis
saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum,
Neptunus muros magnoque emota tridenti
fundamenta quatit totamque a sedibus urbem
eruit. hic Iuno Scaeas saevissima portas
prima tenet sociumque furens a navibus agmen
ferro accincta vocat.

iam summas arces Tritonia (respice) Pallas
insedit nimbo effulgens et Gorgone saeva.
ipse pater Danais animos virisque secundas
sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.
eripe, nate, fugam finemque impone labori.
nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.'
dixerat et spissis noctis se condidit umbris.
apparent dirae facies inimicaque Troiae
numina magna deum.

Tum vero omne mihi visum considere in ignis llium et ex imo verti Neptunia Troia;

ac veluti summis antiquam in montibus ornum
cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
eruere agricolae certatim; illa usque minatur
et tremefacta comam concusso vertice nutat,
volneribus donec paulatim evicta supremum
congemuit traxitque iugis avolsa ruinam.
descendo ac ducente dea flammam inter et hostis
expedior; dant tela locum flammaeque recedunt.

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis
antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos
optabam primum montis primumque petebam,
abnegat excisa vitam producere Troia
exsiliumque pati. 'vos o, quibus integer aevi
sanguis' ait 'solidaeque suo stant robore vires,
vos agitate fugam.

me si caelicolae voluissent ducere vitam,
has mihi servassent sedes. satis una superque
vidimus excidia et captae superavimus urbi.
sic, o sic positum adfati discedite corpus.
ipse manu mortem inveniam: miserebitur hostis

610

615

620

625

630

635

640

645

616 limbo Moret. II2, Monac. 10719, Basil. A (Henry II 288), comm. Serv.; Lad. Ribb. 619 i rape Heins. fuga Leid., inde te er., n., fuga Heidtm. 632 dea P deo M2V2y2b1c2 Serv. Prob. 89, 6. schol. Ver. 95, 26. Macr. III 8, 1. Ribb. Lad. 645 manens Kv. 1881, 41. ma

exuviasque petet. facilis iactura sepulcri. iam pridem invisus divis et inutilis annos

demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni.

Talia perstabat memorans fixusque manebat. nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet. abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem. rursus in arma feror mortemque miserrimus opto. nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? 'mene efferre pedem, genitor, te posse relicto. sperasti tantumque nefas patrio excidit ore? si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat: patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. reddite me Danais, sinite instaurata revisam proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.'

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans meque extra tecta ferebam. ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat parvumque patri tendebat Iulum: 'si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. cui parvus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'

Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. namque manus inter maestorumque ora parentum ecce levis summo de vertice visus Iuli fundere lumen apex tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci.

num morti coni. Kl.
si audimus Henry II 321.

aut miserebitur prop. Wagn.

650

655

660

665

670

675

680

683 molli V,

nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem
excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
at pater Anchises oculos ad sidera laetus
extulit et caelo palmas cum voce tetendit:
'Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
aspice nos (hoc tantum) et, si pietate meremur,
da deinde augurium, pater, atque haec omina firma.'
Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
intonuit laevum et de caelo lapsa per umbras
stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
illam summa super labentem culmina tecti
cernimus Idaea claram se condere silva
signantemque vias; tum longo limite sulcus.
dat lucem et late circum loca sulfure fumant.

685

690

695

hic vero victus genitor se tollit ad auras adfaturque deos et sanctum sidus adorat:

700

'iam iam nulla mora est: sequor et, qua ducitis, adsum,

di patrii; servate domum, servate nepotem.

vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est. cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.'

dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis

705

auditur propiusque aestus incendia volvunt.

ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;

ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit.

quo res cumque cadent, unum et commune periclum, una salus ambobus erit. mihi parvus lulus

710

sit comes et longe servet vestigia coniunx.

vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.

est urbe egressis tumulus templumque vetustum
desertae Cereris iuxtaque antiqua cupressus
religione patrum multos servata per annos:
hanc ex diverso sedem veniemus in unam.

715

tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis; me bello e tanto digressum et caede recenti attrectare nefas, donec me flumine vivo

abluero.'

720

690 sine parenth. ed.; post nos commate distingui vult Vahlen, Ind. aest. Berol. 1880, 9. 691 augurium Probus 14, 12 auxilium libri. 696 et 697 versuum initia cern. Id. et sign. vias inter se

697 dum Wak.

mutavit Kl. 1879, 6.
711 et lente Brandt GPr. Bernburg 1876, 15.
13. atque legens Schenkl ZöG. 1870, 394.

699 tollere Py1a1 Ribb. haud longe Güthl. 1877, a tergo Bähr. 1885, 401.

« AnteriorContinuar »