in DE LACUNIS CODICUM. Ex minusculariis praeter Aen. II 567/88 desiderantur in a A. V 805/52; quem qui excipit, Parisinus deficit XII 819; in in c G. IV 44-75; in m non sunt Georgica; praeterea folia quaedam recent. manu adiecta; in desunt [rec. m. add.] B. 1, 1-2, 15. 6, 53-7, 70. A. XI 461— XII 45. XII 527/952. Ex antiquissimis enumerare nolui singulos versus casu quodam omissos vel abscissos (ut A. II 259. III 494. IV 19 in G) nec siqua alieno loco addita sunt (ut VI 678 post 695 in G) aut legi iam nequeunt (ut VI 675/82 in G et VII 581 in M eras.). Medicei fol. singulare (VIII 585/642) ad F annexum non distinxi. uncis inclusi versus aliena manu insertos, quae antiqua est in GI 381 s., M VII 581 s., P X 509 s., multo recentior in F IV 93 s. cetera cognoscuntur ex his tabulis, in quibus paucos numeros Ribbecki (Prol. 454 s.) aliorum libris usus correxi. 1) Ut omnia comprehenderem, Bucolica et Georgica huc adiunxi. I. Exordio, ut narret causam errorum bellorumque, invocatur Musa. luno infesto iampridem in Aeneam omnesque Troianos animo Aeoli auxilium implorat promisso Deiopeae coniugio. Aeoli ventis dimissis profecta ex Sicilia classis subito disicitur, sed Neptuni intercessione tempestas celerrime sedatur. Ex viginti navibus septem cum Aenea in portum deveniunt; egressos epulatosque socios Aeneas conatur consolari. luppiter Veneri querenti magnam praedicit fore rem Romanam 49 80 123 156 179 222 296 Mercuriumque periculi deprecatorem mittit Carthaginem. 304 Venus filio ignota facie obviam facta res Didonis exponit animoque confirmato progredi iussum relinquit. Aeneas et Achates caligine densa circumfusi intrant urbem 371 417 440 493 templique Iunonis artificia mirantes subsistunt. Dido in templo legatos ex 12 navibus Troianorum benigne salutat, 578 ipsum Aeneam dilapsa nube conspectum invitat hospitio. Venus pro Ascanio cum donis arcessito mittit Cupidinem, Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen, et egressus silvis vicina coëgi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, multa quoque et bello passus, dum conderet urbem inferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae. 642 694 722 5 Prooemii versus Ille ego.. Martis, quos primus exhibet Servius, Vergilius si ipse composuit nescio cui exemplari, quod ad amicum quendam mittebat, videtur inscripsisse. 2 Lavinaque M2Rуabсл Serv. Vergilius. 1 |