Imagens das páginas
PDF
ePub

Τ

ἐστέ· (τὸ δὲ προςτακτικὸν, βαρυνόμενον.) τί οὖν χρὴ ἐπὶ τοῦ τοιούτου διαλαβεῖν; ἢ ἐκεῖνο ἀποφήνασθαι, ὡς ὀξύνεται μὲν τὸ ὁριστικὸν ἐν τῷ ἐσμέν καὶ ἐστέ, διὰ τὸ εἶναι ἐγκλιτικά, οἷς οὐ σύνεστι βαρὺ τὸ τέλος, καὶ ἐπειδὴ ἐν τοῖς προςτακτικοῖς ἀφίσταται ἡ ἔγκλισις, συναφίσταται καὶ ἡ ἐπὶ τοῦ τέλους ὀξεῖᾳ· ἥτις αἰτία ἦν τῆς ἐγκλίσεως. διὰ τοῦτο τὸ μὲν εἰμί ὀξύνε ται, ὁριστικὸν ἂν, καθὸ ἐγκλιτικόν· οὐ μὴν τὸ ἴσθι προστακτικὸν, καθὸ οὐκ ἐγκλιτικόν. καίτοι πάλιν τῶν εἰς θι ληγόντων προςτακτικῶν, ὁμοτονούντων τοῖς εἰς μια ζεύγνυμι, ζεύγνυθι· εἶμι, ἴθι. ἔνθεν οὐ συγκατατίθεμαι τοῖς ἐν προςτακτική προφορᾷ ὀξυτονοῦσι τὸ Φαθί· συνελεγχομένοις κἀκ τοῦ τρίτου προσώπου τοῦ φάτω· ὁ δὲ ὁμότονον κατεσθὸς τῷ δευτέρῳ ὁμοίως τοῖς ἄλλοις, ἤλεγχε τὴν παρὰ τὸ δέον ὀξεῖαν. Haec sane adtento animo inter se comparantes non possumus non admiratione adfci, cum videmus, τὰ σφέας, σφέων et σφίσι numero dictionum encliticarum adiungi, quamvis barytona sint, accentumque in penultima habeant; quod quidem illis plane repugnat, quae grammaticus noster de encliticarum natura tradidit, adfirmans, eas semper in ultima syllaba acuto notatas esse tenore. At vero haec nondum diiudicare, sed in medium solummodo pro

vatam extremam syllabam ; et quoniam in modos imperativos non cadit inclinatio, propterea tenorem etiam acutum abesse simul a syllaba extrema: qui quidem tenor erat causa inclinationis; et ideo siμí acuitur, quod est indicativi modi, quia inclinatur: sed imperativum ἴσθι non acuitur, quia non inclinatur: quamquam etiam imperativa in terminantia eundem habeant tenorem atque imperativa verborum in μι, ζεύγνυ μι, ζεύγνυσι· εἶμι, ἴθι. Quare non assentior iis, qui in imperativi prolatione acuunt Qa9i, hi enim simul arguuntur ex tertia persona φάτω: quae cum sequatur tenorem secundae personae, perinde atque aliae, arguit acutum non suo loco positum.

ferre volui, sententiam meam adservans,, usque dum, grammaticis veteribus iterum pertractatis, mihi, pluribus forsan argumentis instructo, accuratius aliquid de hac re statuere liceat.

Haecce sufficiant ad ostendendum, me nondum omnem doctrinae de accentu linguae Graecae abjecisse curam, sed maximam potius adhuc navare operam, ut, quantum situm sit in meis viribus, conferam ad exoptatam tandem lucem huic, quae tot tantosque viros doctos exercuit, Graecae grammaticae parti accendendam. His enim similibusque rebus, quae a multis, non dico, contemnuntur, at vero negliguntur, plane illustratis, tum demum adfirmare possumus, nos perfectam absolutamque Graecae, omnes alias pulchritudine et elegantia superantis linguae adtigisse cognitionem.

Non erit a re alienum, hisce ea subiici, quae in prolusione Cat. Lect. an. 1828 praeterea de accentu Graecae linguae disseruimus, docentes, nos in legendis libris oratione pedestri conscriptis eas syllabas cum accentu pronuntiare debere, supra quas a grammaticis eius notas invenimus collocatas.

Alio quidem loco ) fusius iam accuratiusque de accentus linguae Graecae natura et indole egimus, atque ostendere studuimus, in legendis libris oratione pedestri scriptis eam uniuscuiusque vocis syllabam cum accentu esse efferendam, quam a grammaticis apice invenimus insignitam. At enim vero quum haud pauci sint, qui hancce rem adhuc in dubitationem vocent, non est, quod vereamur, ne a proposito videamur aberrare, breviter

1) Die Lehre von dem Accent der Griechischen Sprache, ausführlich entwickelt. Helmst. 1807.

si hic quoque ea adtingimus, quae illi rei dilucidandae maxime possint inservire. Rationum vero, quibus permulti Graecae linguae quam maxime gnari adducuntur, ut in ea legenda pronuntiandaque apices minime esse curandos observandosque censeant atque contendant, primariae hae sunt. Plurimi, quae accentus sit natura et quid ille sibi velit, prorsus ignorant. Est vero accentus caementum quasi, quo syllabae plures conglutinantur atque inter se conjunguntur, ita ut adpareat, eas unum solum constituere vocabulum, uni notioni exprimendae inserviens 1); unde iam per se patet, linguarum cuique opus esse accentu, neque ullam eo posse carere. Iam vero quum omnes fere, qui in lingua Graeca ediscenda docendave occupati sunt, primum Latinae operam suam navarint, recentiorumque linguarum, et inprimis earum, quarum studio praecipue intelligere possent, quantopere linguae in vocabulorum accentu notandorum efferendorumque ratione a se invicem differant, non admodum sint periti, haud est, quod miremur, eos sibi persuasum habere, legem, quam Latini in syllabis acuendis sequuti sint, etiam in lingua Graeca servandam esse. At enim hunc errorem iam ipse Quintilianus eis eripere posset, qui, de accentu quum agit 2), legis, monet, ad quam in singulis vocibus syllabae acuendae sint, observationem apud Graecos difficiliorem esse, apud Romanos vero rationem brevissimam; hancce igitur qui ad Graecam linguam transferre velit, eum praepostere agere, perspicuum est manifestumque.

Linguarum quaeque, ut iam monuimus, quam in syllabis per accentum notandis sequatur, propriam suam peculiaremque habet legem. Apud Franco-gallos e. g in omnibus vocibus, iis exceptis, quae litera, quam e

1) Praeclare inde Diomedes II. p. 425,,Accentus inquit, ut quidam recte putaverunt, velut anima vocis est.“

2) De instit. Orator. I, 5, 29.

muet nominant, terminantur, ultima acuitur syllaba, quod sane adhuc in nulla traditum invenimus grammatica. In vernacula lingua illa syllaba, pauca si excipias vocabula, ea e. g. quae in ei exeunt, cuiuscunque vOcis cum accentu pronuntiatur, cui illa subjecta est notio, quam ut accuratius definiant circumscribantque, reliquae syllabae additae sunt atque adiectae. Plane diversa ratio est illa, quam Angli sequuntur, eiusque observatio adeo difficilis, ut ne ii quidem, qui linguam Anglicam optime callent, de syllaba acuenda in omnibus vocabulis consentiant. Haud igitur est, quod miremur, Grammaticos, qui de Graecae linguae accentu egerunt, in definienda syllaba, quae cum accentu pronuntianda sit, in nonnullis vocabulis a se invicem discrepare.

او

Sed redeamus ad superiora: etenim quo ii, qui in Graeca lingua legenda accentuum notas a grammaticis syllabis adpositas non curandas esse adfirmant, id ut faciant, praecipue adducuntur, in eo quaerendum est, quod sibi persuasum habent, Graecos eandem syllabarum acuendarum legem esse sequutos, quam Romani observarunt; atque quum in Latina lingua syllaba penultima semper acui debeat, si longa sit, eandem rationem etiam in Graeca lingua putant esse servandam, et in voce avJowTos e. g. non antepenultimam, sed penultimam cum accentu pronuntiandam. At profecto si vernaculae modo linguae memores essent, plane aliter iudicarent; quot enim in hac ipsa occurrunt vocabula, quorum syllaba antepenultima acuitur, quamvis penultima sit longa, e. g. Óbstbäume, ábreissen, wégreissen, úngläubig, ábreiben, auftreiben etc. Latet nos quidem, qua pronuntiandi ratione Graeci vocales longas a brevibus distinxerint; at enim vero id nos haudquaquam inducere debet et potest, ut ea reiiciamus repudiemusque, quae tot grammatici de ea, quam Graeci in syllabis acuendis observarunt, tradiderunt lege. Neque est, quod eo offendamur, quod saepe syllabae brevi apex adpositus, illaque igitur

cum accentu exprimenda est. Quid enim? nonne etiam in lingua Latina ex eius ipsius legibus syllaba brevis cum accentu saepe efferenda est, quemadmodum in legitimus, legibilis, prohibeo, purpúreus, recúbitus, retíolum, Nysiacus, Oeniadae etc., ut ea vocabula, quae duabus syllabis constant, sicut Déus, silentio praetermittamus?

Iam vero hic alia, quam adtingamus, nobis se of fert res. Sunt, qui putent, in Graeca lingua post eiusmodi syllabam brevem in vocalem exeuntem atque acuendam sequentis syllabae consonantem in vocabulo pronuntiando esse geminandam: verum enim vero ne moneamus, hoc si recte se haberet, in lingua Latina id quoqne observandum esse, in qua tamen nos quidem neminem adhuc audivimus verba legibilis, purpureus etc., ita efferre, ac si legibbilis, purpurreus etc. scripta essent, qua tandem ratione βάλε a βάλλε, ὅτι ab ὅτα Ti dignosci posset, quae vocabula a Graecis pronuntiatione quoque a se invicem fuisse distincta, vix credimus, quemquam fore, qui dubitet. Sed hanc rem ne urgeamus, quam intelligimus viros doctos non fugisse, quid de pronuntiatione eorum vocabulorum statuendum est, in quibus syllabam brevem cum accentu efferendam atque vocali terminatam syllaba sequitur, cuius prima litera quoque vocalis est, v. c. κλέος, ἐπέεσσι, ἀφόωντα, εὐρύοπα, πεδίοιο, κραδάων etc. et quo sono pronuntiatae sunt eaedem vocales ante eiusmodi syllabam in syllabis longis producendisque, e. g. παλίωξις, ἰάομαι, aάaros etc.? Quod si ingenue fateamur necesse est, hoc nos prorsus latere, id tamen pro certo adfirmari potest, in legendis libris oratione pedestri conscriptis. nos utique eas syllabas cum accentu pronuntiare debere, supra quas a grammaticis eius notas invenimus collo

catas.

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »