Imagens das páginas
PDF
ePub
[blocks in formation]

Haec vero systemata quum nonnulla tempora inter se habeant communia, quia hortans fui, hortans fueram, hortans fuero idem significent, quod hortatus sum, hortatus eram, hortatus ero, et quia praeterea hortans sum, hortans eram et hortans ero idem valeant, quod hortor, hortabar et hortabor, his sepositis atque omissis reliqua sex tempora priori systemati ita inserit:

hortor

hortabar

[blocks in formation]

hortabor
hortatus ero

[blocks in formation]

hortatus fuero

hortaturus eram

hortaturus ero

hortaturus fueram

hortaturus fuero.

hortaturus sum hortaturus fui Perfectum autem perfecti, hortatus fui (TETαUμÉVOS TεTúxnxα), ita contendit differre a perfecto, hortatus sum (TÉπavμai), ut, quam rem hoc ut imperfectam ponat in praesente, eandem illud in eodem tempore collocet ut absolutam; similemque quum statuit inter hortaturus sum et hortaturus fui intercedere differentiam, id probaturus, »Si quis, inquit, e. g. in eo est, ut legat, lecturus est; sin vero ab accedente quodam abstractus fuerit a legendi consilio, recte dicitur, lecturus fuisse.<< Nunc quoque patere, adfirmat, quare haec tempora inter praesentia referenda sint. Qui enim dicat, lecturus fui, eum proprie significare, finitam esse priorem conditionem, quum in eo esset, ut legeret, sed ita finitam, ut iam illud, finitam eam esse, praesens sit, animo priora nolente. Idem denique contendit Dissenius de perfecto ac futuro plusquamperfecti, sicut de perfecto futuri exacti et de futuro futuri exacti facile demonstrari posse.

His expositis aoristorum mentio iniicitur, quos docet illud temporis momentum, quo, quod factum esse significent, factum sit, prorsus relinquere incertum, simul monens, non solum praeteriti temporis inveniri aoristos, sed praesentis etiam futurique.

Quae quidem omnia quamvis V. cl. maxima cum sagacitate explicaverit, id tamen ipsum nobis minus probavisse ingenue fatemur, quod, sicut omnes, quos nos quidem inspeximus, grammatici in temporum generibus investigandis actionem statim effectumque inde pendentem respexit, haecque cum illis coniunxit commiscuit'que. Inde sane factum est, ut quaedam sibi invicem contraria atque repugnantia adponeret traderetque. Huc pertinent e. g. ea, quae de hortatus fui adseruit, quam formam adfirmat a perfecto hortatus sum eo differre, quod, quam rem hoc ut imperfectam ponat in praesente, eandem illud in eodem tempore collocet ut absolutam 1), quamquam paulo ante ) perfectum contenderat agere de re, quae peracta exstet, sive diu ante, sive nunc demum coeperit peracta exstare. Ut, quae nobis videntur, aperte fateamur, in temporum doctrina explicanda, etiamsi verbum actionem significans in auxilium vocandum censeamus, haud tamen ad ea, quae deponentia nominantur, nobis ex nostra quidem sententia confugiendum est: horum enim verborum aeque ac passivorum perfecta, e. g. captus sum, admonitus sum, non sua propria vi atque significatione, sed usu tantummodo atque consuetudine perfectorum locum obtinere eorumque munere fungi videntur. >>Quum in his verborum formulis (hortans fui, hortans fueram, hortans fuero) inquit quidem Dissenius V. cl. 3), copula et praedicatum vim habeant in temporis significatione constituenda, ad sensum

1) Comment. p. 15.

2) ibid. p. 6.

3) ibid. p. 14

nihil interest, utrum vim perfecti huic addas, an illi. Quare si quis vult actum absolutum, qualis tempore perfecto exprimi solet, indicare, aut copula aut praedicato rem significare licet, ut hortans fui et hortatus sum, quamquam hoc est aptius.<< At vero concederemusne, moriens fui et ingrediens fui idem valere, quod mortuus sum, ingressus sum? 1) quumque deponentium perfecta ad perfectorum passivi similitudinem formata sint, qua ratione, quaeso, id explicari potest, quod, quae in Latina lingua perfecti significationem habet loquendi formula, eadem in aliis praesens tempus designat, e. g. admonitus sum et I am admonished?

[ocr errors]

Si ea vera sunt, quae Dissenius de participiorum vi atque significatione ex nostra quidem sententia eorum naturae quam maxime convenienter monuit, illa ne per se quidem, nisique usus id iubeat, ullum ad nova tempora constituenda habent momentum. »Illud, inquit nimirum V. cl. 2) pro certo ponamus, infinitivos et participia non esse relativa; quin ne temporum quidem accuratior notatio in iis reprehenditur, nec ypáQwv est nunc scribens sed scribens simpliciter, quare dicimus scribens sedeo, sedi, sedebo. 3) Idem valet de participio γεγραφώς εἰ γράψων. Adparet hinc, quare nec imperfectum praeteritum participii adsit, nec plusquamperfectum. ToáQwv simpliciter notat conditionem imperfectam, yeygaus perfectam, quae in praesenti tempore et in praeterito collocari potest, atque etiam in futuro. Quare quum γράφων et γεγραφώς careant temporis praesentis notatione, quae inest in yoάQw et yέyeaQa, relationem quoque, quam inesse puto in illis, exuere potuerunt.<< Aliunde igitur eorum quidem tem

1) v. quae in sequentibus de hac re erunt monenda.

2) Comment. p. 22.

3) vid. quoque Grammat. N. Anglicana, Brunsvig. 1802. §. 307. (iam quidem Gram. novae, Brunsvig. 1827, §. 422 sqq.)

porum, de quibus hic sermo est, notionem participiis accedere necesse est; eamque ex verbis, quibuscum coniuncta sunt, pendere, res ipsa docet. Temporum ergo genera accuratius descripturi, nec participia, in quibus, ut in sequentibus pluribus demonstratum dabimus, nulla temporis inest notatio, nec, quam usus consuetudoque in linguas induxerunt, eorum notandorum rationem respicere, sed tempus ipsum per se nullaque alia notione adiuncta considerare, atque ita ipsius momenta in sermone designanda investigare debemus.

Cum temporis notione notio actionis effectusque inde pendentis arctissime cohaeret atque quam maxime coniuncta est: hanc igitur necesse est ab illa ut separemus seiungamusque. At vero quum semel adsuefacti simus, notiones, quas in animo informamus, certis subiicere notis, atque has, tamquam involucra, eis addere, iam investigemus oportet, num verbum exstet, quod vel terminationis vel ipsius formae mutatione, quam coniugationem vocant, diversa illa temporis momenta, quae nobis significanda sunt, nulla alia notione admixta, exprimat. Sed non est, quod illud multum circumspiciamus: illa ipsa vox, quae vulgo verbum substantivum adpellari, vel copulae nomine insigniri solet, quas quaerimus diversorum temporum notas nobis exhibet. profecto a vero prorsus aberrare, qui verbum illud copulae vicem obire adfirmant, iam alio loco ostendere sumus conati: haud enim copulat notiones verbaque, enuntiationem quae constituunt; sed quia nullam sententiam sine temporis, sive expressi, sive intellecti, accessione in animo effingere possumus atque enuntiare, eius notionem ubi opus est, illis addendi munere fungitur 1).

Eos

1) Eius locum alia quoque verba subire posse quum monuimus, illis exemplis, quibus hoc comprobavimus, duo iam addere possumus ex Horatio petita, apud quem haec leguntur:

Iam vero tempus, ut Dissenius quoque post alios monuit, nobis tamquam linea adparet, in qua media ípsi simus, et quae inde ab eo ipso puncto, in quo versamur cogitantes, utrobique in infinitum procedat. Quae verò huius lineae pars illud punctum praecedit, ut praeteritum, quae sequitur, ut futurum, illud punctum autem ipsum ut praesens tempus possumus cogitare, modo id teneamus, puncti huius loco partem quoque lineae, intra cuius fines ipsum exstet, praesentis temporis imaginem exhibere, vel eius vicem sustinere posse.

Tria igitur primum nobis notanda sunt tempora, praesens videlicet, praeteritum s. perfectum atque futurum, quae sane optimo iure relativa vocari possunt, quia eorum nullum sine duorum reliquorum altero saltem cogitari potest. Nec hoc quemquam latebit, illa tempora quam arctissime inter se esse coniuncta: tempus enim praesens quemadmodum finem praeteriti constituit, ita ipsum futuro terminatur. His autem temporibus designandis verbi substantivi quae inserviunt formae, hae sunt: fui

- sum ero.

At enim temporis praeteriti aeque ac futuri eiusmodi quoque in animo informare possumus notionem, ut ea a tempore praesenti prorsus separata cogitatione fingamus atque seiuncta: quarum quidem notionum eam modo, quae ad tempus praeteritum pertinet, peculiari forma designamus, ea scilicet, cui imperfecti nomen impositum est; illam contra, quae futuro tempore continetur, quo hoc in universum notatur, comprehendimus forma 1).

„Quid refert, uri, virgis ferroque necari Auctoratus eas an turpi clausus in arca Contractum genibus tangas caput? (Sat. II, 7, 58 sqq.) et,,Vides, ut alta stet nive candidum Soracte" (Od. I, 9, 1.) ubi eas et stet, illud quidem per sis, hoc vero per sit explicandum est.

1) His temporibus si actionis passionisve notione adiuncta utimur, aliam fere rem eodem tempore exstantem respicimus.

« AnteriorContinuar »